De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  2. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  3. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  4. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  5. multa modis multis varia ratione coorta.
  6. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  7. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  8. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  9. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  10. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  11. imbribus et calido solis concreta vapore;
  12. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  13. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  14. principio genus alituum variaeque volucres
  15. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  16. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  17. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  18. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  19. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  20. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  21. crescebant uteri terram radicibus apti;
  22. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  23. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  24. convertebat ibi natura foramina terrae
  25. et sucum venis cogebat fundere apertis
  26. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  27. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  28. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  29. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  30. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  31. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  32. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  33. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  34. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  35. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  36. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  37. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  38. simul volucres variantibus formis.
  39. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  40. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  41. mutat enim mundi naturam totius aetas
  42. ex alioque alius status excipere omnia debet
  43. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  44. omnia commutat natura et vertere cogit.
  45. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  46. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  47. sic igitur mundi naturam totius aetas
  48. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  49. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  50. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  51. conatast mira facie membrisque coorta,
  52. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  53. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  54. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  55. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  56. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  57. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  58. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  59. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  60. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  61. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  62. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  63. ut propagando possint procudere saecla;
  64. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  65. semina qua possint membris manare remissis,
  66. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  67. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  68. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  69. nec potuisse propagando procudere prolem.
  70. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  71. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  72. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  73. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  74. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  75. principio genus acre leonum saevaque saecla
  76. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  77. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  78. et genus omne quod est veterino semine partum
  79. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  80. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  81. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  82. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  83. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  84. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  85. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  86. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  87. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  88. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  89. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  90. donec ad interitum genus id natura redegit.
  91. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  92. esse queunt duplici natura et corpore bino
  93. ex alienigenis membris compacta, potestas
  94. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  95. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  96. principio circum tribus actis impiger annis
  97. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  98. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  99. post ubi equum validae vires aetate senecta
  100. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  101. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  102. officit et molli vestit lanugine malas;
  103. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  104. confieri credas Centauros posse neque esse,
  105. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  106. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  107. inter se quorum discordia membra videmus;
  108. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  109. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  110. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  111. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  112. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  113. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  114. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  115. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  116. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  117. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  118. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  119. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  120. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  121. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  122. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  123. multa licet simili ratione effutiat ore,
  124. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  125. fluxisse et gemmis florere arbusta
  126. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  127. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  128. et manibus totum circum se vertere caelum.
  129. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  130. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  131. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  132. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  133. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  134. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  135. non tamen inter se possunt complexa creari,
  136. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  137. foedere naturae certo discrimina servant.
  138. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  139. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  140. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  141. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  142. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  143. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  144. multaque per caelum solis volventia lustra
  145. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  146. nec robustus erat curvi moderator aratri
  147. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  148. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  149. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  150. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  151. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  152. glandiferas inter curabant corpora quercus
  153. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  154. arbita puniceo fieri matura colore,
  155. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  156. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  157. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  158. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  159. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  160. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  161. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  162. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  163. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,