De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  2. quove modo possent offecto lumine obire
  3. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  4. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  5. omnia convisunt clara loca candida luce,
  6. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  7. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  8. tollere et incertis crerint committere ventis.
  9. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  10. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  11. florida fulserunt viridanti prata colore,
  12. arboribusque datumst variis exinde per auras
  13. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  14. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  15. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  16. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  17. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  18. multa modis multis varia ratione coorta.
  19. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  20. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  21. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  22. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  23. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  24. imbribus et calido solis concreta vapore;
  25. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  26. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  27. principio genus alituum variaeque volucres
  28. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  29. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  30. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  31. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  32. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  33. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  34. crescebant uteri terram radicibus apti;
  35. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  36. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  37. convertebat ibi natura foramina terrae
  38. et sucum venis cogebat fundere apertis
  39. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  40. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  41. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  42. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  43. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  44. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  45. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  46. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  47. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  48. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  49. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  50. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  51. simul volucres variantibus formis.
  52. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  53. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  54. mutat enim mundi naturam totius aetas
  55. ex alioque alius status excipere omnia debet
  56. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  57. omnia commutat natura et vertere cogit.
  58. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  59. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  60. sic igitur mundi naturam totius aetas
  61. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  62. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  63. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  64. conatast mira facie membrisque coorta,
  65. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  66. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  67. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  68. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  69. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  70. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  71. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  72. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  73. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  74. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  75. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  76. ut propagando possint procudere saecla;
  77. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  78. semina qua possint membris manare remissis,
  79. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  80. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  81. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  82. nec potuisse propagando procudere prolem.
  83. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  84. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  85. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  86. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  87. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  88. principio genus acre leonum saevaque saecla
  89. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  90. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  91. et genus omne quod est veterino semine partum
  92. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  93. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  94. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  95. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  96. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  97. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  98. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  99. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  100. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  101. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  102. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  103. donec ad interitum genus id natura redegit.
  104. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  105. esse queunt duplici natura et corpore bino
  106. ex alienigenis membris compacta, potestas
  107. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  108. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  109. principio circum tribus actis impiger annis
  110. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  111. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  112. post ubi equum validae vires aetate senecta
  113. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  114. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  115. officit et molli vestit lanugine malas;
  116. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  117. confieri credas Centauros posse neque esse,
  118. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  119. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  120. inter se quorum discordia membra videmus;
  121. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  122. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  123. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  124. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  125. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  126. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  127. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  128. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  129. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  130. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  131. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  132. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  133. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  134. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  135. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  136. multa licet simili ratione effutiat ore,
  137. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  138. fluxisse et gemmis florere arbusta
  139. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  140. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  141. et manibus totum circum se vertere caelum.
  142. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  143. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  144. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  145. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  146. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  147. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  148. non tamen inter se possunt complexa creari,
  149. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  150. foedere naturae certo discrimina servant.
  151. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  152. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  153. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  154. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  155. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  156. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  157. multaque per caelum solis volventia lustra
  158. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  159. nec robustus erat curvi moderator aratri
  160. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  161. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  162. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  163. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  164. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  165. glandiferas inter curabant corpora quercus
  166. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  167. arbita puniceo fieri matura colore,
  168. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  169. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  170. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  171. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  172. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  173. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  174. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  175. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  176. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  177. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  178. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  179. necdum res igni scibant tractare neque uti
  180. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  181. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  182. et frutices inter condebant squalida membra
  183. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  184. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  185. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  186. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  187. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  188. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  189. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  190. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  191. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  192. et manuum mira freti virtute pedumque
  193. consectabantur silvestria saecla ferarum
  194. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  195. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  196. saetigerisque pares subus silvestria membra
  197. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  198. circum se foliis ac frondibus involventes.
  199. nec plangore diem magno solemque per agros
  200. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  201. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  202. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  203. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  204. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  205. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  206. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  207. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  208. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  209. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  210. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  211. spumigeri suis adventu validique leonis
  212. atque intempesta cedebant nocte paventes
  213. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  214. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  215. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  216. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  217. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  218. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  219. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  220. at quos effugium servarat corpore adeso,
  221. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  222. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  223. donique eos vita privarant vermina saeva
  224. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  225. at non multa virum sub signis milia ducta
  226. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  227. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  228. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  229. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  230. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  231. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  232. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  233. tum penuria deinde cibi languentia leto
  234. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  235. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  236. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  237. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  238. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  239. ---
  240. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  241. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  242. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  243. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  244. et Venus inminuit viris puerique parentum
  245. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  246. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  247. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  248. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  249. vocibus et gestu cum balbe significarent
  250. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  251. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  252. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  253. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  254. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  255. At varios linguae sonitus natura subegit
  256. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  257. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  258. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  259. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  260. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  261. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  262. illis iratus petit atque infestus inurget.
  263. at catuli pantherarum scymnique leonum
  264. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  265. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  266. alituum porro genus alis omne videmus
  267. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  268. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  269. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  270. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  271. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  272. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  273. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  274. inter se fuerant, unde insita notities est
  275. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  276. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  277. cogere item pluris unus victosque domare
  278. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  279. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  280. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  281. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  282. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  283. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  284. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  285. pro vario sensu varia res voce notaret?
  286. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  287. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  288. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.