De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  2. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  3. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  4. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  5. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  6. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  7. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  8. quove modo possent offecto lumine obire
  9. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  10. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  11. omnia convisunt clara loca candida luce,
  12. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  13. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  14. tollere et incertis crerint committere ventis.
  15. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  16. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  17. florida fulserunt viridanti prata colore,
  18. arboribusque datumst variis exinde per auras
  19. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  20. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  21. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  22. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  23. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  24. multa modis multis varia ratione coorta.
  25. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  26. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  27. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  28. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  29. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  30. imbribus et calido solis concreta vapore;
  31. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  32. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  33. principio genus alituum variaeque volucres
  34. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  35. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  36. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  37. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  38. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  39. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  40. crescebant uteri terram radicibus apti;
  41. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  42. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  43. convertebat ibi natura foramina terrae
  44. et sucum venis cogebat fundere apertis
  45. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  46. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  47. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  48. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  49. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  50. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  51. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  52. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  53. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  54. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  55. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  56. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  57. simul volucres variantibus formis.
  58. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  59. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  60. mutat enim mundi naturam totius aetas
  61. ex alioque alius status excipere omnia debet
  62. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  63. omnia commutat natura et vertere cogit.
  64. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  65. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  66. sic igitur mundi naturam totius aetas
  67. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  68. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  69. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  70. conatast mira facie membrisque coorta,
  71. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  72. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  73. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  74. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  75. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  76. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  77. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  78. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  79. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  80. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  81. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  82. ut propagando possint procudere saecla;
  83. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  84. semina qua possint membris manare remissis,
  85. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  86. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  87. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  88. nec potuisse propagando procudere prolem.
  89. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  90. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  91. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  92. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  93. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  94. principio genus acre leonum saevaque saecla
  95. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  96. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  97. et genus omne quod est veterino semine partum
  98. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  99. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  100. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  101. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  102. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  103. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  104. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  105. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  106. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  107. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  108. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  109. donec ad interitum genus id natura redegit.
  110. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  111. esse queunt duplici natura et corpore bino
  112. ex alienigenis membris compacta, potestas
  113. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  114. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  115. principio circum tribus actis impiger annis
  116. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  117. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  118. post ubi equum validae vires aetate senecta
  119. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  120. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  121. officit et molli vestit lanugine malas;
  122. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  123. confieri credas Centauros posse neque esse,
  124. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  125. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  126. inter se quorum discordia membra videmus;
  127. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  128. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  129. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  130. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  131. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  132. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  133. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  134. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  135. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  136. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  137. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  138. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  139. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  140. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  141. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  142. multa licet simili ratione effutiat ore,
  143. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  144. fluxisse et gemmis florere arbusta
  145. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  146. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  147. et manibus totum circum se vertere caelum.
  148. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  149. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  150. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  151. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  152. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  153. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  154. non tamen inter se possunt complexa creari,
  155. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  156. foedere naturae certo discrimina servant.
  157. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  158. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  159. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  160. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  161. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  162. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  163. multaque per caelum solis volventia lustra
  164. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  165. nec robustus erat curvi moderator aratri
  166. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  167. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  168. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  169. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  170. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  171. glandiferas inter curabant corpora quercus
  172. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  173. arbita puniceo fieri matura colore,
  174. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  175. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  176. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  177. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  178. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  179. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  180. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  181. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  182. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  183. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  184. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  185. necdum res igni scibant tractare neque uti
  186. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  187. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  188. et frutices inter condebant squalida membra
  189. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  190. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  191. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  192. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  193. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  194. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  195. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  196. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  197. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  198. et manuum mira freti virtute pedumque
  199. consectabantur silvestria saecla ferarum
  200. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  201. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  202. saetigerisque pares subus silvestria membra
  203. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  204. circum se foliis ac frondibus involventes.
  205. nec plangore diem magno solemque per agros
  206. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  207. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  208. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  209. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  210. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  211. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  212. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  213. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  214. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  215. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  216. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  217. spumigeri suis adventu validique leonis
  218. atque intempesta cedebant nocte paventes
  219. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  220. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  221. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  222. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  223. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  224. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  225. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  226. at quos effugium servarat corpore adeso,
  227. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  228. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  229. donique eos vita privarant vermina saeva
  230. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  231. at non multa virum sub signis milia ducta
  232. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  233. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  234. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  235. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  236. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  237. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  238. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  239. tum penuria deinde cibi languentia leto
  240. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  241. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  242. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  243. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  244. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  245. ---
  246. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  247. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  248. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  249. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  250. et Venus inminuit viris puerique parentum
  251. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  252. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  253. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  254. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  255. vocibus et gestu cum balbe significarent
  256. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  257. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  258. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  259. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  260. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  261. At varios linguae sonitus natura subegit
  262. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  263. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  264. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  265. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  266. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  267. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  268. illis iratus petit atque infestus inurget.
  269. at catuli pantherarum scymnique leonum
  270. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  271. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  272. alituum porro genus alis omne videmus
  273. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  274. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  275. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  276. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  277. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  278. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  279. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  280. inter se fuerant, unde insita notities est
  281. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  282. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  283. cogere item pluris unus victosque domare
  284. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  285. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  286. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  287. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  288. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  289. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  290. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  291. pro vario sensu varia res voce notaret?