De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  2. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  3. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  4. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  5. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  6. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  7. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  8. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  9. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  10. nam cur luna queat terram secludere solis
  11. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  12. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  13. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  14. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  15. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  16. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  17. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  18. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  19. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  20. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  21. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  22. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  23. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  24. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  25. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  26. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  27. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  28. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  29. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  30. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  31. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  32. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  33. quove modo possent offecto lumine obire
  34. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  35. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  36. omnia convisunt clara loca candida luce,
  37. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  38. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  39. tollere et incertis crerint committere ventis.
  40. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  41. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  42. florida fulserunt viridanti prata colore,
  43. arboribusque datumst variis exinde per auras
  44. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  45. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  46. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  47. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  48. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  49. multa modis multis varia ratione coorta.
  50. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  51. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  52. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  53. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  54. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  55. imbribus et calido solis concreta vapore;
  56. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  57. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  58. principio genus alituum variaeque volucres
  59. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  60. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  61. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  62. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  63. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  64. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  65. crescebant uteri terram radicibus apti;
  66. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  67. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  68. convertebat ibi natura foramina terrae
  69. et sucum venis cogebat fundere apertis
  70. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  71. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  72. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  73. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  74. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  75. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  76. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  77. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  78. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  79. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  80. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  81. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  82. simul volucres variantibus formis.
  83. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  84. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  85. mutat enim mundi naturam totius aetas
  86. ex alioque alius status excipere omnia debet
  87. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  88. omnia commutat natura et vertere cogit.
  89. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  90. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  91. sic igitur mundi naturam totius aetas
  92. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  93. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  94. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  95. conatast mira facie membrisque coorta,
  96. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  97. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  98. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  99. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  100. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  101. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  102. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  103. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  104. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  105. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  106. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  107. ut propagando possint procudere saecla;
  108. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  109. semina qua possint membris manare remissis,
  110. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  111. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  112. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  113. nec potuisse propagando procudere prolem.
  114. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  115. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  116. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  117. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  118. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  119. principio genus acre leonum saevaque saecla
  120. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  121. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  122. et genus omne quod est veterino semine partum
  123. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  124. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  125. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  126. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  127. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  128. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  129. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  130. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  131. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  132. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  133. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  134. donec ad interitum genus id natura redegit.
  135. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  136. esse queunt duplici natura et corpore bino
  137. ex alienigenis membris compacta, potestas
  138. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  139. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  140. principio circum tribus actis impiger annis
  141. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  142. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  143. post ubi equum validae vires aetate senecta
  144. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  145. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  146. officit et molli vestit lanugine malas;
  147. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  148. confieri credas Centauros posse neque esse,
  149. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  150. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  151. inter se quorum discordia membra videmus;
  152. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  153. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  154. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  155. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  156. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  157. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  158. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  159. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  160. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  161. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  162. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  163. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  164. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  165. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  166. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  167. multa licet simili ratione effutiat ore,
  168. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  169. fluxisse et gemmis florere arbusta
  170. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  171. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  172. et manibus totum circum se vertere caelum.
  173. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  174. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  175. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  176. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  177. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  178. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  179. non tamen inter se possunt complexa creari,
  180. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  181. foedere naturae certo discrimina servant.
  182. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  183. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  184. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  185. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  186. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  187. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  188. multaque per caelum solis volventia lustra
  189. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  190. nec robustus erat curvi moderator aratri
  191. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  192. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  193. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  194. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  195. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  196. glandiferas inter curabant corpora quercus
  197. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  198. arbita puniceo fieri matura colore,
  199. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  200. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  201. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  202. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  203. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  204. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  205. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  206. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  207. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  208. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  209. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  210. necdum res igni scibant tractare neque uti
  211. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  212. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  213. et frutices inter condebant squalida membra
  214. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  215. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  216. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  217. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  218. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  219. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  220. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  221. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  222. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  223. et manuum mira freti virtute pedumque
  224. consectabantur silvestria saecla ferarum
  225. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  226. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  227. saetigerisque pares subus silvestria membra
  228. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  229. circum se foliis ac frondibus involventes.
  230. nec plangore diem magno solemque per agros
  231. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  232. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  233. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  234. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  235. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  236. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  237. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  238. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  239. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  240. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  241. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  242. spumigeri suis adventu validique leonis
  243. atque intempesta cedebant nocte paventes
  244. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  245. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  246. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  247. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  248. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  249. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  250. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  251. at quos effugium servarat corpore adeso,
  252. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  253. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  254. donique eos vita privarant vermina saeva
  255. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  256. at non multa virum sub signis milia ducta
  257. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  258. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  259. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  260. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  261. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  262. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  263. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  264. tum penuria deinde cibi languentia leto
  265. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  266. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  267. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  268. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  269. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  270. ---
  271. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  272. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  273. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  274. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  275. et Venus inminuit viris puerique parentum
  276. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  277. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  278. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  279. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  280. vocibus et gestu cum balbe significarent
  281. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  282. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  283. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  284. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  285. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  286. At varios linguae sonitus natura subegit
  287. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  288. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  289. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  290. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  291. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  292. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  293. illis iratus petit atque infestus inurget.
  294. at catuli pantherarum scymnique leonum
  295. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  296. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  297. alituum porro genus alis omne videmus
  298. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  299. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  300. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  301. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  302. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  303. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  304. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  305. inter se fuerant, unde insita notities est
  306. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  307. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  308. cogere item pluris unus victosque domare
  309. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  310. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  311. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  312. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  313. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  314. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  315. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  316. pro vario sensu varia res voce notaret?
  317. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  318. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  319. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  320. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  321. inritata canum cum primum magna Molossum
  322. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  323. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  324. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  325. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  326. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  327. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  328. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  329. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  330. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  331. denique non hinnitus item differre videtur,
  332. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  333. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  334. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  335. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  336. postremo genus alituum variaeque volucres,
  337. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  338. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  339. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  340. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  341. et partim mutant cum tempestatibus una
  342. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  343. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  344. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  345. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  346. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  347. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  348. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  349. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  350. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  351. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  352. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  353. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  354. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  355. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  356. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  357. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  358. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  359. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  360. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  361. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  362. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  363. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  364. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  365. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  366. condere coeperunt urbis arcemque locare
  367. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  368. et pecudes et agros divisere atque dedere
  369. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  370. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  371. posterius res inventast aurumque repertum,
  372. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  373. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  374. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  375. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  376. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  377. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  378. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  379. ut fundamento stabili fortuna maneret
  380. et placidam possent opulenti degere vitam,
  381. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  382. certantes iter infestum fecere viai,
  383. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  384. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  385. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  386. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  387. ut satius multo iam sit parere quietum
  388. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  389. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  390. angustum per iter luctantes ambitionis;
  391. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  392. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  393. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  394. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  395. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  396. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  397. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  398. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  399. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  400. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  401. inde magistratum partim docuere creare