De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  2. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  3. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  4. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  5. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  6. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  7. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  8. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  9. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  10. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  11. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  12. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  13. nam cur luna queat terram secludere solis
  14. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  15. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  16. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  17. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  18. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  19. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  20. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  21. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  22. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  23. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  24. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  25. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  26. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  27. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  28. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  29. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  30. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  31. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  32. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  33. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  34. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  35. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  36. quove modo possent offecto lumine obire
  37. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  38. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  39. omnia convisunt clara loca candida luce,
  40. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  41. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  42. tollere et incertis crerint committere ventis.
  43. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  44. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  45. florida fulserunt viridanti prata colore,
  46. arboribusque datumst variis exinde per auras
  47. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  48. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  49. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  50. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  51. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  52. multa modis multis varia ratione coorta.
  53. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  54. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  55. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  56. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  57. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  58. imbribus et calido solis concreta vapore;
  59. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  60. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  61. principio genus alituum variaeque volucres
  62. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  63. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  64. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  65. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  66. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  67. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  68. crescebant uteri terram radicibus apti;
  69. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  70. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  71. convertebat ibi natura foramina terrae
  72. et sucum venis cogebat fundere apertis
  73. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  74. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  75. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  76. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  77. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  78. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  79. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  80. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  81. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  82. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  83. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  84. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  85. simul volucres variantibus formis.
  86. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  87. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  88. mutat enim mundi naturam totius aetas
  89. ex alioque alius status excipere omnia debet
  90. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  91. omnia commutat natura et vertere cogit.
  92. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  93. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  94. sic igitur mundi naturam totius aetas
  95. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  96. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  97. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  98. conatast mira facie membrisque coorta,
  99. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  100. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  101. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  102. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  103. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  104. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  105. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  106. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  107. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  108. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  109. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  110. ut propagando possint procudere saecla;
  111. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  112. semina qua possint membris manare remissis,
  113. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  114. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  115. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  116. nec potuisse propagando procudere prolem.
  117. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  118. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  119. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  120. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  121. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  122. principio genus acre leonum saevaque saecla
  123. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  124. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  125. et genus omne quod est veterino semine partum
  126. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  127. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  128. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  129. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  130. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  131. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  132. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  133. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  134. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  135. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  136. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  137. donec ad interitum genus id natura redegit.
  138. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  139. esse queunt duplici natura et corpore bino
  140. ex alienigenis membris compacta, potestas
  141. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  142. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  143. principio circum tribus actis impiger annis
  144. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  145. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  146. post ubi equum validae vires aetate senecta
  147. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  148. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  149. officit et molli vestit lanugine malas;
  150. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  151. confieri credas Centauros posse neque esse,
  152. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  153. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  154. inter se quorum discordia membra videmus;
  155. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  156. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  157. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  158. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  159. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  160. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  161. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  162. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  163. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  164. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  165. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  166. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  167. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  168. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  169. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  170. multa licet simili ratione effutiat ore,
  171. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  172. fluxisse et gemmis florere arbusta
  173. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  174. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  175. et manibus totum circum se vertere caelum.
  176. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  177. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  178. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  179. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  180. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  181. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  182. non tamen inter se possunt complexa creari,
  183. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  184. foedere naturae certo discrimina servant.
  185. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  186. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  187. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  188. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  189. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  190. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  191. multaque per caelum solis volventia lustra
  192. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  193. nec robustus erat curvi moderator aratri
  194. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  195. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  196. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  197. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  198. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  199. glandiferas inter curabant corpora quercus
  200. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  201. arbita puniceo fieri matura colore,
  202. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  203. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  204. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  205. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  206. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  207. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  208. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  209. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  210. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  211. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  212. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  213. necdum res igni scibant tractare neque uti
  214. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  215. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  216. et frutices inter condebant squalida membra
  217. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  218. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  219. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  220. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  221. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  222. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  223. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  224. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  225. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  226. et manuum mira freti virtute pedumque
  227. consectabantur silvestria saecla ferarum
  228. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  229. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  230. saetigerisque pares subus silvestria membra
  231. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  232. circum se foliis ac frondibus involventes.
  233. nec plangore diem magno solemque per agros
  234. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  235. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  236. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  237. a parvis quod enim consuerant cernere semper