De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  2. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  3. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  4. versandoque globum variantis edere formas,
  5. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  6. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  7. inde minutatim retro contorquet et aufert
  8. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  9. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  10. astrologorum artem contra convincere tendit,
  11. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  12. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  13. denique cur nequeat semper nova luna creari
  14. ordine formarum certo certisque figuris
  15. inque dies privos aborisci quaeque creata
  16. atque alia illius reparari in parte locoque,
  17. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  18. ordine cum videas tam certo multa creari.
  19. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  20. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  21. Flora quibus mater praespargens ante viai
  22. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  23. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  24. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  25. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  26. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  27. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  28. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  29. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  30. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  31. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  32. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  33. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  34. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  35. nam cur luna queat terram secludere solis
  36. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  37. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  38. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  39. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  40. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  41. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  42. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  43. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  44. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  45. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  46. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  47. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  48. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  49. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  50. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  51. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  52. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  53. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  54. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  55. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  56. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  57. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  58. quove modo possent offecto lumine obire
  59. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  60. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  61. omnia convisunt clara loca candida luce,
  62. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  63. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  64. tollere et incertis crerint committere ventis.
  65. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  66. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  67. florida fulserunt viridanti prata colore,
  68. arboribusque datumst variis exinde per auras
  69. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  70. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  71. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  72. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  73. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  74. multa modis multis varia ratione coorta.
  75. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  76. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  77. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  78. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  79. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  80. imbribus et calido solis concreta vapore;
  81. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  82. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  83. principio genus alituum variaeque volucres
  84. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  85. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  86. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  87. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  88. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  89. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  90. crescebant uteri terram radicibus apti;
  91. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  92. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  93. convertebat ibi natura foramina terrae
  94. et sucum venis cogebat fundere apertis
  95. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  96. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  97. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  98. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  99. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  100. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  101. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  102. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  103. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  104. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  105. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  106. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  107. simul volucres variantibus formis.
  108. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  109. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  110. mutat enim mundi naturam totius aetas
  111. ex alioque alius status excipere omnia debet
  112. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  113. omnia commutat natura et vertere cogit.
  114. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  115. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  116. sic igitur mundi naturam totius aetas
  117. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  118. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  119. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  120. conatast mira facie membrisque coorta,
  121. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  122. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  123. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  124. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  125. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  126. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  127. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  128. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  129. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  130. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  131. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  132. ut propagando possint procudere saecla;
  133. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  134. semina qua possint membris manare remissis,
  135. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,