De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. labitur omnimodis occursans officiensque,
  2. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  3. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  4. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  5. versandoque globum variantis edere formas,
  6. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  7. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  8. inde minutatim retro contorquet et aufert
  9. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  10. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  11. astrologorum artem contra convincere tendit,
  12. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  13. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  14. denique cur nequeat semper nova luna creari
  15. ordine formarum certo certisque figuris
  16. inque dies privos aborisci quaeque creata
  17. atque alia illius reparari in parte locoque,
  18. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  19. ordine cum videas tam certo multa creari.
  20. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  21. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  22. Flora quibus mater praespargens ante viai
  23. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  24. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  25. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  26. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  27. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  28. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  29. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  30. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  31. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  32. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  33. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  34. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  35. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  36. nam cur luna queat terram secludere solis
  37. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  38. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  39. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  40. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  41. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  42. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  43. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  44. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  45. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  46. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  47. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  48. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  49. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  50. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  51. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  52. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  53. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  54. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  55. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  56. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  57. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  58. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  59. quove modo possent offecto lumine obire
  60. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  61. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  62. omnia convisunt clara loca candida luce,
  63. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  64. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  65. tollere et incertis crerint committere ventis.
  66. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  67. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  68. florida fulserunt viridanti prata colore,
  69. arboribusque datumst variis exinde per auras
  70. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  71. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  72. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  73. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  74. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  75. multa modis multis varia ratione coorta.
  76. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  77. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  78. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  79. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  80. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  81. imbribus et calido solis concreta vapore;
  82. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  83. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  84. principio genus alituum variaeque volucres
  85. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  86. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  87. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  88. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  89. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  90. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  91. crescebant uteri terram radicibus apti;
  92. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  93. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  94. convertebat ibi natura foramina terrae
  95. et sucum venis cogebat fundere apertis
  96. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  97. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  98. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  99. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  100. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  101. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  102. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  103. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  104. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  105. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  106. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  107. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  108. simul volucres variantibus formis.
  109. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  110. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  111. mutat enim mundi naturam totius aetas
  112. ex alioque alius status excipere omnia debet
  113. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  114. omnia commutat natura et vertere cogit.
  115. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  116. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  117. sic igitur mundi naturam totius aetas
  118. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  119. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  120. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  121. conatast mira facie membrisque coorta,
  122. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  123. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  124. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  125. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  126. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  127. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  128. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  129. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  130. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  131. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  132. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  133. ut propagando possint procudere saecla;
  134. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  135. semina qua possint membris manare remissis,
  136. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  137. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  138. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  139. nec potuisse propagando procudere prolem.
  140. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  141. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  142. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  143. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  144. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  145. principio genus acre leonum saevaque saecla
  146. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  147. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  148. et genus omne quod est veterino semine partum
  149. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  150. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  151. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  152. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  153. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  154. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  155. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  156. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  157. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  158. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  159. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  160. donec ad interitum genus id natura redegit.
  161. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  162. esse queunt duplici natura et corpore bino
  163. ex alienigenis membris compacta, potestas
  164. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  165. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  166. principio circum tribus actis impiger annis
  167. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  168. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  169. post ubi equum validae vires aetate senecta
  170. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  171. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  172. officit et molli vestit lanugine malas;
  173. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  174. confieri credas Centauros posse neque esse,
  175. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  176. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  177. inter se quorum discordia membra videmus;
  178. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  179. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  180. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  181. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  182. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  183. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  184. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  185. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  186. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  187. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  188. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  189. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  190. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  191. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  192. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  193. multa licet simili ratione effutiat ore,
  194. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  195. fluxisse et gemmis florere arbusta
  196. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  197. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  198. et manibus totum circum se vertere caelum.
  199. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  200. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  201. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  202. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  203. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  204. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  205. non tamen inter se possunt complexa creari,
  206. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  207. foedere naturae certo discrimina servant.
  208. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  209. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  210. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  211. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  212. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  213. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  214. multaque per caelum solis volventia lustra
  215. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  216. nec robustus erat curvi moderator aratri
  217. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  218. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  219. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  220. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  221. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  222. glandiferas inter curabant corpora quercus
  223. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  224. arbita puniceo fieri matura colore,
  225. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  226. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  227. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  228. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  229. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  230. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  231. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  232. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  233. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  234. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  235. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  236. necdum res igni scibant tractare neque uti
  237. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  238. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  239. et frutices inter condebant squalida membra
  240. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  241. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  242. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  243. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  244. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  245. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  246. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  247. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  248. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  249. et manuum mira freti virtute pedumque
  250. consectabantur silvestria saecla ferarum
  251. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  252. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  253. saetigerisque pares subus silvestria membra
  254. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  255. circum se foliis ac frondibus involventes.
  256. nec plangore diem magno solemque per agros
  257. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  258. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  259. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  260. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  261. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  262. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  263. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  264. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  265. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  266. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  267. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  268. spumigeri suis adventu validique leonis
  269. atque intempesta cedebant nocte paventes
  270. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  271. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  272. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  273. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  274. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  275. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  276. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  277. at quos effugium servarat corpore adeso,
  278. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  279. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  280. donique eos vita privarant vermina saeva
  281. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  282. at non multa virum sub signis milia ducta
  283. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  284. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  285. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  286. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  287. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  288. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  289. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  290. tum penuria deinde cibi languentia leto
  291. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  292. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  293. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  294. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  295. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  296. ---
  297. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  298. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  299. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  300. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  301. et Venus inminuit viris puerique parentum
  302. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  303. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  304. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  305. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  306. vocibus et gestu cum balbe significarent
  307. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  308. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  309. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  310. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  311. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  312. At varios linguae sonitus natura subegit
  313. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  314. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  315. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  316. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  317. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  318. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  319. illis iratus petit atque infestus inurget.
  320. at catuli pantherarum scymnique leonum
  321. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  322. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  323. alituum porro genus alis omne videmus
  324. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  325. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  326. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  327. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  328. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  329. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  330. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  331. inter se fuerant, unde insita notities est
  332. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  333. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  334. cogere item pluris unus victosque domare
  335. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  336. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  337. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  338. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  339. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  340. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  341. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  342. pro vario sensu varia res voce notaret?
  343. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  344. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  345. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  346. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  347. inritata canum cum primum magna Molossum
  348. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  349. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  350. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  351. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  352. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  353. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  354. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  355. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  356. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  357. denique non hinnitus item differre videtur,
  358. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  359. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  360. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  361. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  362. postremo genus alituum variaeque volucres,
  363. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  364. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  365. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  366. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  367. et partim mutant cum tempestatibus una
  368. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  369. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  370. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  371. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  372. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  373. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  374. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  375. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  376. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  377. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  378. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  379. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  380. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  381. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  382. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  383. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  384. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  385. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  386. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  387. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  388. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  389. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  390. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  391. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  392. condere coeperunt urbis arcemque locare
  393. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  394. et pecudes et agros divisere atque dedere
  395. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  396. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  397. posterius res inventast aurumque repertum,
  398. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  399. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  400. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  401. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  402. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  403. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  404. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  405. ut fundamento stabili fortuna maneret
  406. et placidam possent opulenti degere vitam,
  407. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  408. certantes iter infestum fecere viai,
  409. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  410. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  411. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  412. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  413. ut satius multo iam sit parere quietum
  414. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  415. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  416. angustum per iter luctantes ambitionis;
  417. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  418. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  419. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  420. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  421. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  422. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  423. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  424. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  425. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  426. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  427. inde magistratum partim docuere creare
  428. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  429. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  430. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  431. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  432. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  433. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  434. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  435. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  436. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  437. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  438. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  439. qui violat factis communia foedera pacis.
  440. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  441. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  442. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  443. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  444. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  445. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  446. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  447. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  448. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  449. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  450. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  451. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  452. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  453. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  454. egregias animo facies vigilante videbant
  455. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  456. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  457. membra movere videbantur vocesque superbas
  458. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  459. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  460. subpeditabatur facies et forma manebat,
  461. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  462. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  463. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  464. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  465. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  466. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  467. praeterea caeli rationes ordine certo
  468. et varia annorum cernebant tempora verti
  469. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  470. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  471. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  472. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  473. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  474. luna dies et nox et noctis signa severa
  475. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  476. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  477. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  478. O genus infelix humanum, talia divis
  479. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  480. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  481. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  482. nec pietas ullast velatum saepe videri
  483. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  484. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  485. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  486. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  487. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  488. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  489. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  490. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  491. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  492. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  493. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  494. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  495. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  496. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  497. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  498. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  499. an divinitus aeterna donata salute
  500. perpetuo possint aevi labentia tractu
  501. inmensi validas aevi contemnere viris.
  502. praeterea cui non animus formidine divum
  503. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  504. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  505. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  506. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  507. corripiunt divum percussi membra timore,
  508. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  509. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  510. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  511. induperatorem classis super aequora verrit
  512. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  513. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  514. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  515. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  516. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  517. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  518. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  519. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  520. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  521. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  522. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  523. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  524. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  525. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  526. et simul argenti pondus plumbique potestas,