De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. extiterint, et quae nullo sint tempore natae;
  2. quove modo genus humanum variante loquella
  3. coeperit inter se vesci per nomina rerum;
  4. et quibus ille modis divom metus insinuarit
  5. pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
  6. fana lacus lucos aras simulacraque divom.
  7. praeterea solis cursus lunaeque meatus
  8. expediam qua vi flectat natura gubernans;
  9. ne forte haec inter caelum terramque reamur
  10. libera sponte sua cursus lustrare perennis,
  11. morigera ad fruges augendas atque animantis,
  12. neve aliqua divom volvi ratione putemus.
  13. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  14. si tamen interea mirantur qua ratione
  15. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  16. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  17. rursus in antiquas referuntur religiones
  18. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  19. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  20. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  21. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  22. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  23. principio maria ac terras caelumque tuere;
  24. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  25. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  26. una dies dabit exitio, multosque per annos
  27. sustentata ruet moles et machina mundi.
  28. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  29. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  30. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  31. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  32. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  33. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  34. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  35. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  36. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  37. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  38. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  39. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  40. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  41. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  42. sanctius et multo certa ratione magis quam
  43. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  44. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  45. religione refrenatus ne forte rearis
  46. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  47. corpore divino debere aeterna manere,
  48. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  49. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  50. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  51. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  52. inmortalia mortali sermone notantes;
  53. quae procul usque adeo divino a numine distent
  54. inque deum numero quae sint indigna videri,
  55. notitiam potius praebere ut posse putentur
  56. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  57. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  58. posse animi natura putetur consiliumque.
  59. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  60. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  61. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  62. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  63. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  64. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  65. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  66. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  67. posset et innasci quavis in parte soleret,
  68. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  69. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  70. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  71. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  72. totum posse extra corpus formamque animalem
  73. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  74. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  75. haud igitur constant divino praedita sensu,
  76. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  77. Illud item non est ut possis credere, sedes
  78. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  79. tenvis enim natura deum longeque remota
  80. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  81. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  82. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  83. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  84. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  85. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  86. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  87. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  88. praeclaram mundi naturam proptereaque
  89. adlaudabile opus divom laudare decere
  90. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  91. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  92. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  93. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  94. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  95. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  96. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  97. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  98. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  99. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  100. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  101. nam gaudere novis rebus debere videtur
  102. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  103. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  104. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  105. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  106. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  107. donec diluxit rerum genitalis origo?
  108. natus enim debet qui cumque est velle manere
  109. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  110. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  111. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  112. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  113. notities hominum divis unde insita primum est,
  114. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  115. quove modost umquam vis cognita principiorum
  116. quidque inter sese permutato ordine possent.
  117. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  118. namque ita multa modis multis primordia rerum
  119. ex infinito iam tempore percita plagis
  120. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  121. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  122. quae cumque inter se possint congressa creare,
  123. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  124. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  125. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  126. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  127. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  128. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  129. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  130. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  131. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  132. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  133. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  134. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  135. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  136. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  137. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  138. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  139. vitai causa valido consueta bidenti
  140. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  141. si non fecundas vertentes vomere glebas
  142. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  143. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  144. et tamen inter dum magno quaesita labore
  145. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  146. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  147. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  148. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  149. praeterea genus horriferum natura ferarum
  150. humanae genti infestum terraque marique
  151. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  152. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  153. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  154. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  155. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  156. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  157. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  158. cui tantum in vita restet transire malorum.
  159. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  160. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  161. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  162. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  163. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  164. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  165. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  166. Principio quoniam terrai corpus et umor
  167. aurarumque leves animae calidique vapores,
  168. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  169. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  170. debet eodem omnis mundi natura putari.
  171. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  172. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  173. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  174. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  175. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  176. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  177. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  178. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  179. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  180. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  181. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  182. principio pars terrai non nulla, perusta
  183. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  184. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  185. quas validi toto dispergunt venti.
  186. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  187. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  188. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  189. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  190. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  191. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  192. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  193. semper abundare et latices manare perennis
  194. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  195. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  196. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  197. partim quod validi verrentes aequora venti
  198. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  199. partim quod supter per terras diditur omnis;
  200. percolatur enim virus retroque remanat
  201. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  202. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  203. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  204. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  205. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  206. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  207. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  208. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  209. omnia iam resoluta forent et in versa.
  210. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  211. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  212. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  213. inrigat adsidue caelum candore recenti
  214. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  215. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  216. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  217. quod simul ac primum nubes succedere soli
  218. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  219. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  220. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  221. ut noscas splendore novo res semper egere
  222. et primum iactum fulgoris quemque perire
  223. nec ratione alia res posse in sole videri,
  224. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  225. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  226. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  227. fulguribus pingues multa caligine taedae
  228. consimili properant ratione, ardore ministro,
  229. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  230. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  231. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  232. exitium celeri celeratur origine flammae.
  233. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  234. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  235. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  236. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  237. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  238. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  239. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  240. nec sanctum numen fati protollere finis
  241. posse neque adversus naturae foedera niti?
  242. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  243. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  244. non ruere avolsos silices a montibus altis
  245. nec validas aevi vires perferre patique
  246. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  247. ex infinito quae tempore pertolerassent
  248. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  249. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  250. continet amplexu terram: si procreat ex se
  251. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  252. totum nativum mortali corpore constat.
  253. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  254. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  255. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  256. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  257. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  258. non alias alii quoque res cecinere ?
  259. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  260. aeternis famae monimentis insita florent?
  261. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  262. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  263. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  264. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  265. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  266. denique natura haec rerum ratioque repertast
  267. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  268. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  269. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  270. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  271. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  272. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  273. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  274. tanto quique magis victus fateare necessest
  275. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  276. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  277. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  278. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  279. nec ratione alia mortales esse videmur,
  280. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  281. atque illi quos a vita natura removit.
  282. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  283. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  284. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  285. dissociare intus partis, ut materiai
  286. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  287. aut ideo durare aetatem posse per omnem,