De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  2. aut quia sol idem sub terras atque superne
  3. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  4. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  5. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  6. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  7. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  8. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  9. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  10. distinet aequato caelum discrimine metas
  11. propter signiferi posituram totius orbis,
  12. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  13. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  14. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  15. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  16. aut quia crassior est certis in partibus ,
  17. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  18. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  19. propterea noctes hiberno tempore longae
  20. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  21. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  22. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  23. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  24. propterea fit uti videantur dicere verum.
  25. Luna potest solis radiis percussa nitere
  26. inque dies magis id lumen convertere nobis
  27. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  28. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  29. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  30. inde minutatim retro quasi condere lumen
  31. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  32. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  33. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  34. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  35. est etiam quare proprio cum lumine possit
  36. volvier et varias splendoris reddere formas;
  37. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  38. labitur omnimodis occursans officiensque,
  39. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  40. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  41. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  42. versandoque globum variantis edere formas,
  43. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  44. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  45. inde minutatim retro contorquet et aufert
  46. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  47. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  48. astrologorum artem contra convincere tendit,
  49. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  50. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  51. denique cur nequeat semper nova luna creari
  52. ordine formarum certo certisque figuris
  53. inque dies privos aborisci quaeque creata
  54. atque alia illius reparari in parte locoque,
  55. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  56. ordine cum videas tam certo multa creari.
  57. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  58. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  59. Flora quibus mater praespargens ante viai
  60. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  61. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  62. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  63. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  64. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  65. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  66. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  67. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  68. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  69. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  70. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  71. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  72. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  73. nam cur luna queat terram secludere solis
  74. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  75. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  76. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  77. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  78. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  79. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  80. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  81. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  82. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  83. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  84. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  85. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  86. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  87. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  88. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  89. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  90. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  91. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  92. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  93. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  94. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  95. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  96. quove modo possent offecto lumine obire
  97. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  98. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  99. omnia convisunt clara loca candida luce,
  100. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  101. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  102. tollere et incertis crerint committere ventis.
  103. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  104. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  105. florida fulserunt viridanti prata colore,
  106. arboribusque datumst variis exinde per auras
  107. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  108. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  109. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  110. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  111. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  112. multa modis multis varia ratione coorta.
  113. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  114. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  115. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  116. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  117. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  118. imbribus et calido solis concreta vapore;
  119. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  120. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  121. principio genus alituum variaeque volucres
  122. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  123. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  124. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  125. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  126. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  127. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  128. crescebant uteri terram radicibus apti;
  129. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  130. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  131. convertebat ibi natura foramina terrae
  132. et sucum venis cogebat fundere apertis
  133. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  134. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  135. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  136. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  137. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  138. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  139. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  140. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  141. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  142. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  143. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  144. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  145. simul volucres variantibus formis.
  146. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  147. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  148. mutat enim mundi naturam totius aetas
  149. ex alioque alius status excipere omnia debet
  150. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  151. omnia commutat natura et vertere cogit.
  152. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  153. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  154. sic igitur mundi naturam totius aetas
  155. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  156. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  157. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  158. conatast mira facie membrisque coorta,
  159. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  160. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  161. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  162. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  163. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  164. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  165. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  166. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  167. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  168. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  169. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  170. ut propagando possint procudere saecla;
  171. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  172. semina qua possint membris manare remissis,
  173. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  174. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  175. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  176. nec potuisse propagando procudere prolem.
  177. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  178. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  179. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  180. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  181. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  182. principio genus acre leonum saevaque saecla
  183. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  184. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  185. et genus omne quod est veterino semine partum
  186. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  187. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  188. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  189. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  190. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  191. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  192. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  193. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  194. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  195. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  196. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  197. donec ad interitum genus id natura redegit.
  198. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  199. esse queunt duplici natura et corpore bino
  200. ex alienigenis membris compacta, potestas
  201. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  202. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  203. principio circum tribus actis impiger annis
  204. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  205. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  206. post ubi equum validae vires aetate senecta
  207. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  208. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  209. officit et molli vestit lanugine malas;
  210. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  211. confieri credas Centauros posse neque esse,
  212. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  213. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  214. inter se quorum discordia membra videmus;
  215. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  216. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  217. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  218. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  219. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  220. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  221. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  222. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  223. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  224. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  225. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  226. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  227. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  228. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  229. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  230. multa licet simili ratione effutiat ore,
  231. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  232. fluxisse et gemmis florere arbusta
  233. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  234. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  235. et manibus totum circum se vertere caelum.
  236. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  237. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  238. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  239. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  240. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  241. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  242. non tamen inter se possunt complexa creari,
  243. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  244. foedere naturae certo discrimina servant.
  245. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  246. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  247. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  248. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  249. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  250. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  251. multaque per caelum solis volventia lustra
  252. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  253. nec robustus erat curvi moderator aratri
  254. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  255. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  256. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  257. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  258. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  259. glandiferas inter curabant corpora quercus
  260. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  261. arbita puniceo fieri matura colore,
  262. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  263. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  264. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  265. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  266. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  267. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  268. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  269. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  270. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  271. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  272. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  273. necdum res igni scibant tractare neque uti
  274. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  275. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  276. et frutices inter condebant squalida membra
  277. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  278. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  279. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  280. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  281. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  282. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  283. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  284. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  285. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  286. et manuum mira freti virtute pedumque
  287. consectabantur silvestria saecla ferarum
  288. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  289. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  290. saetigerisque pares subus silvestria membra
  291. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  292. circum se foliis ac frondibus involventes.
  293. nec plangore diem magno solemque per agros
  294. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  295. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  296. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  297. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  298. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  299. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  300. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  301. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  302. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  303. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  304. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  305. spumigeri suis adventu validique leonis
  306. atque intempesta cedebant nocte paventes
  307. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  308. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  309. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  310. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  311. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  312. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  313. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  314. at quos effugium servarat corpore adeso,
  315. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  316. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  317. donique eos vita privarant vermina saeva
  318. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  319. at non multa virum sub signis milia ducta
  320. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  321. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  322. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  323. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  324. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  325. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  326. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  327. tum penuria deinde cibi languentia leto
  328. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  329. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  330. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  331. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  332. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  333. ---
  334. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  335. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  336. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  337. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  338. et Venus inminuit viris puerique parentum
  339. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  340. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  341. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  342. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  343. vocibus et gestu cum balbe significarent
  344. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  345. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  346. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  347. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  348. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  349. At varios linguae sonitus natura subegit
  350. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  351. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  352. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  353. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  354. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  355. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  356. illis iratus petit atque infestus inurget.
  357. at catuli pantherarum scymnique leonum
  358. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  359. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  360. alituum porro genus alis omne videmus
  361. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  362. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  363. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  364. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  365. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  366. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  367. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  368. inter se fuerant, unde insita notities est
  369. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  370. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  371. cogere item pluris unus victosque domare
  372. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  373. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  374. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  375. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  376. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  377. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,