De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  2. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  3. aut quia sol idem sub terras atque superne
  4. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  5. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  6. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  7. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  8. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  9. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  10. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  11. distinet aequato caelum discrimine metas
  12. propter signiferi posituram totius orbis,
  13. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  14. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  15. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  16. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  17. aut quia crassior est certis in partibus ,
  18. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  19. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  20. propterea noctes hiberno tempore longae
  21. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  22. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  23. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  24. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  25. propterea fit uti videantur dicere verum.
  26. Luna potest solis radiis percussa nitere
  27. inque dies magis id lumen convertere nobis
  28. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  29. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  30. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  31. inde minutatim retro quasi condere lumen
  32. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  33. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  34. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  35. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  36. est etiam quare proprio cum lumine possit
  37. volvier et varias splendoris reddere formas;
  38. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  39. labitur omnimodis occursans officiensque,
  40. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  41. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  42. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  43. versandoque globum variantis edere formas,
  44. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  45. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  46. inde minutatim retro contorquet et aufert
  47. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  48. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  49. astrologorum artem contra convincere tendit,
  50. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  51. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  52. denique cur nequeat semper nova luna creari
  53. ordine formarum certo certisque figuris
  54. inque dies privos aborisci quaeque creata
  55. atque alia illius reparari in parte locoque,
  56. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  57. ordine cum videas tam certo multa creari.
  58. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  59. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  60. Flora quibus mater praespargens ante viai
  61. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  62. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  63. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  64. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  65. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  66. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  67. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  68. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  69. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  70. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  71. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  72. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  73. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  74. nam cur luna queat terram secludere solis
  75. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  76. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  77. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  78. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  79. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  80. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  81. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  82. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  83. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  84. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  85. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  86. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  87. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  88. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  89. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  90. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  91. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  92. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  93. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  94. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  95. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  96. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  97. quove modo possent offecto lumine obire
  98. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  99. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  100. omnia convisunt clara loca candida luce,
  101. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  102. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  103. tollere et incertis crerint committere ventis.
  104. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  105. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  106. florida fulserunt viridanti prata colore,
  107. arboribusque datumst variis exinde per auras
  108. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  109. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  110. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  111. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  112. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  113. multa modis multis varia ratione coorta.
  114. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  115. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  116. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  117. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  118. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  119. imbribus et calido solis concreta vapore;
  120. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  121. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  122. principio genus alituum variaeque volucres
  123. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  124. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  125. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  126. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  127. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  128. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  129. crescebant uteri terram radicibus apti;
  130. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  131. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  132. convertebat ibi natura foramina terrae
  133. et sucum venis cogebat fundere apertis
  134. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  135. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  136. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  137. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  138. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  139. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  140. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  141. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  142. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  143. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  144. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  145. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  146. simul volucres variantibus formis.
  147. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  148. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  149. mutat enim mundi naturam totius aetas
  150. ex alioque alius status excipere omnia debet
  151. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  152. omnia commutat natura et vertere cogit.
  153. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  154. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  155. sic igitur mundi naturam totius aetas
  156. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  157. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  158. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  159. conatast mira facie membrisque coorta,
  160. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  161. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  162. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  163. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  164. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  165. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  166. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  167. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  168. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  169. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  170. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  171. ut propagando possint procudere saecla;
  172. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  173. semina qua possint membris manare remissis,
  174. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  175. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  176. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  177. nec potuisse propagando procudere prolem.
  178. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  179. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  180. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  181. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  182. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  183. principio genus acre leonum saevaque saecla
  184. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  185. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  186. et genus omne quod est veterino semine partum
  187. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  188. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  189. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  190. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  191. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  192. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  193. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  194. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  195. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  196. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  197. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  198. donec ad interitum genus id natura redegit.
  199. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  200. esse queunt duplici natura et corpore bino
  201. ex alienigenis membris compacta, potestas
  202. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  203. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  204. principio circum tribus actis impiger annis
  205. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  206. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  207. post ubi equum validae vires aetate senecta
  208. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  209. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  210. officit et molli vestit lanugine malas;
  211. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  212. confieri credas Centauros posse neque esse,
  213. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  214. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  215. inter se quorum discordia membra videmus;
  216. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  217. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  218. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  219. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  220. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  221. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  222. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  223. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  224. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  225. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  226. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  227. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  228. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  229. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  230. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  231. multa licet simili ratione effutiat ore,
  232. aurea tum dicat per terras flumina vulgo