De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  2. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  3. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  4. aut quia sol idem sub terras atque superne
  5. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  6. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  7. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  8. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  9. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  10. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  11. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  12. distinet aequato caelum discrimine metas
  13. propter signiferi posituram totius orbis,
  14. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  15. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  16. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  17. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  18. aut quia crassior est certis in partibus ,
  19. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  20. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  21. propterea noctes hiberno tempore longae
  22. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  23. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  24. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  25. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  26. propterea fit uti videantur dicere verum.
  27. Luna potest solis radiis percussa nitere
  28. inque dies magis id lumen convertere nobis
  29. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  30. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  31. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  32. inde minutatim retro quasi condere lumen
  33. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  34. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  35. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  36. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  37. est etiam quare proprio cum lumine possit
  38. volvier et varias splendoris reddere formas;
  39. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  40. labitur omnimodis occursans officiensque,
  41. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  42. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  43. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  44. versandoque globum variantis edere formas,
  45. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  46. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  47. inde minutatim retro contorquet et aufert
  48. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  49. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  50. astrologorum artem contra convincere tendit,
  51. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  52. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  53. denique cur nequeat semper nova luna creari
  54. ordine formarum certo certisque figuris
  55. inque dies privos aborisci quaeque creata
  56. atque alia illius reparari in parte locoque,
  57. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  58. ordine cum videas tam certo multa creari.
  59. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  60. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  61. Flora quibus mater praespargens ante viai
  62. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  63. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  64. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  65. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  66. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  67. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  68. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  69. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  70. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  71. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  72. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  73. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  74. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  75. nam cur luna queat terram secludere solis
  76. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  77. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  78. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  79. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  80. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  81. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  82. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  83. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  84. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  85. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  86. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  87. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  88. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  89. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  90. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  91. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  92. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  93. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  94. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  95. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  96. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  97. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  98. quove modo possent offecto lumine obire
  99. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  100. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  101. omnia convisunt clara loca candida luce,
  102. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  103. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  104. tollere et incertis crerint committere ventis.
  105. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  106. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  107. florida fulserunt viridanti prata colore,
  108. arboribusque datumst variis exinde per auras
  109. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  110. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  111. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  112. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  113. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  114. multa modis multis varia ratione coorta.
  115. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  116. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  117. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  118. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  119. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  120. imbribus et calido solis concreta vapore;
  121. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  122. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  123. principio genus alituum variaeque volucres
  124. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  125. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  126. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  127. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  128. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  129. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  130. crescebant uteri terram radicibus apti;
  131. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  132. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  133. convertebat ibi natura foramina terrae
  134. et sucum venis cogebat fundere apertis
  135. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  136. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  137. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  138. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  139. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  140. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  141. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  142. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  143. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  144. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  145. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  146. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  147. simul volucres variantibus formis.
  148. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  149. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  150. mutat enim mundi naturam totius aetas
  151. ex alioque alius status excipere omnia debet
  152. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  153. omnia commutat natura et vertere cogit.
  154. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  155. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  156. sic igitur mundi naturam totius aetas
  157. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  158. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  159. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  160. conatast mira facie membrisque coorta,
  161. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  162. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  163. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  164. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  165. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  166. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  167. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  168. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  169. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  170. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  171. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  172. ut propagando possint procudere saecla;
  173. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  174. semina qua possint membris manare remissis,
  175. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  176. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  177. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  178. nec potuisse propagando procudere prolem.
  179. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  180. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  181. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  182. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  183. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  184. principio genus acre leonum saevaque saecla
  185. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  186. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  187. et genus omne quod est veterino semine partum
  188. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  189. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  190. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  191. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  192. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  193. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  194. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  195. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  196. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  197. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  198. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  199. donec ad interitum genus id natura redegit.