De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tempore et inpubem molli pubescere veste
  2. et pariter mollem malis demittere barbam.
  3. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  4. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  5. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  6. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  7. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  8. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  9. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  10. aut quia sol idem sub terras atque superne
  11. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  12. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  13. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  14. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  15. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  16. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  17. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  18. distinet aequato caelum discrimine metas
  19. propter signiferi posituram totius orbis,
  20. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  21. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  22. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  23. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  24. aut quia crassior est certis in partibus ,
  25. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  26. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  27. propterea noctes hiberno tempore longae
  28. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  29. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  30. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  31. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  32. propterea fit uti videantur dicere verum.
  33. Luna potest solis radiis percussa nitere
  34. inque dies magis id lumen convertere nobis
  35. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  36. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  37. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  38. inde minutatim retro quasi condere lumen
  39. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  40. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  41. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  42. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  43. est etiam quare proprio cum lumine possit
  44. volvier et varias splendoris reddere formas;
  45. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  46. labitur omnimodis occursans officiensque,
  47. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  48. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  49. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  50. versandoque globum variantis edere formas,
  51. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  52. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  53. inde minutatim retro contorquet et aufert
  54. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  55. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  56. astrologorum artem contra convincere tendit,
  57. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  58. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  59. denique cur nequeat semper nova luna creari
  60. ordine formarum certo certisque figuris
  61. inque dies privos aborisci quaeque creata
  62. atque alia illius reparari in parte locoque,
  63. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  64. ordine cum videas tam certo multa creari.
  65. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  66. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  67. Flora quibus mater praespargens ante viai
  68. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  69. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  70. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  71. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  72. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  73. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  74. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  75. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  76. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  77. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  78. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  79. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  80. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  81. nam cur luna queat terram secludere solis
  82. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  83. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  84. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  85. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  86. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  87. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  88. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  89. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  90. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  91. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  92. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  93. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  94. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  95. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  96. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  97. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  98. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  99. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  100. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  101. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  102. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  103. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  104. quove modo possent offecto lumine obire
  105. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  106. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  107. omnia convisunt clara loca candida luce,
  108. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  109. arva, novo fetu quid primum in luminis oras