De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  2. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  3. tempore et inpubem molli pubescere veste
  4. et pariter mollem malis demittere barbam.
  5. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  6. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  7. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  8. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  9. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  10. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  11. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  12. aut quia sol idem sub terras atque superne
  13. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  14. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  15. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  16. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  17. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  18. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  19. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  20. distinet aequato caelum discrimine metas
  21. propter signiferi posituram totius orbis,
  22. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  23. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  24. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  25. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  26. aut quia crassior est certis in partibus ,
  27. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  28. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  29. propterea noctes hiberno tempore longae
  30. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  31. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  32. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  33. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  34. propterea fit uti videantur dicere verum.
  35. Luna potest solis radiis percussa nitere
  36. inque dies magis id lumen convertere nobis
  37. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  38. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  39. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  40. inde minutatim retro quasi condere lumen
  41. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  42. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  43. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  44. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  45. est etiam quare proprio cum lumine possit
  46. volvier et varias splendoris reddere formas;
  47. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  48. labitur omnimodis occursans officiensque,
  49. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  50. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  51. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  52. versandoque globum variantis edere formas,
  53. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  54. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  55. inde minutatim retro contorquet et aufert
  56. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  57. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  58. astrologorum artem contra convincere tendit,
  59. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  60. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  61. denique cur nequeat semper nova luna creari
  62. ordine formarum certo certisque figuris
  63. inque dies privos aborisci quaeque creata
  64. atque alia illius reparari in parte locoque,
  65. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  66. ordine cum videas tam certo multa creari.
  67. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  68. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  69. Flora quibus mater praespargens ante viai
  70. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  71. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  72. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  73. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  74. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  75. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  76. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  77. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  78. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  79. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  80. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  81. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  82. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  83. nam cur luna queat terram secludere solis
  84. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  85. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  86. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  87. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  88. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  89. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  90. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  91. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  92. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  93. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  94. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  95. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  96. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  97. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  98. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  99. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  100. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  101. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  102. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  103. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  104. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  105. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  106. quove modo possent offecto lumine obire
  107. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  108. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  109. omnia convisunt clara loca candida luce,
  110. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  111. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  112. tollere et incertis crerint committere ventis.
  113. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  114. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  115. florida fulserunt viridanti prata colore,
  116. arboribusque datumst variis exinde per auras
  117. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  118. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  119. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  120. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  121. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  122. multa modis multis varia ratione coorta.
  123. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  124. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  125. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  126. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  127. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  128. imbribus et calido solis concreta vapore;
  129. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  130. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  131. principio genus alituum variaeque volucres
  132. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  133. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  134. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  135. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  136. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  137. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  138. crescebant uteri terram radicibus apti;
  139. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  140. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  141. convertebat ibi natura foramina terrae
  142. et sucum venis cogebat fundere apertis
  143. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  144. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  145. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  146. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  147. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  148. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  149. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  150. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  151. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  152. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  153. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  154. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  155. simul volucres variantibus formis.
  156. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  157. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  158. mutat enim mundi naturam totius aetas
  159. ex alioque alius status excipere omnia debet
  160. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  161. omnia commutat natura et vertere cogit.
  162. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  163. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  164. sic igitur mundi naturam totius aetas
  165. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  166. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  167. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  168. conatast mira facie membrisque coorta,
  169. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  170. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  171. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  172. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  173. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  174. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  175. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  176. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  177. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  178. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  179. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  180. ut propagando possint procudere saecla;
  181. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  182. semina qua possint membris manare remissis,
  183. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  184. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  185. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  186. nec potuisse propagando procudere prolem.
  187. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  188. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  189. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  190. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  191. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  192. principio genus acre leonum saevaque saecla
  193. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  194. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  195. et genus omne quod est veterino semine partum
  196. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  197. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  198. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  199. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  200. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  201. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  202. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  203. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  204. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  205. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  206. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  207. donec ad interitum genus id natura redegit.
  208. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  209. esse queunt duplici natura et corpore bino
  210. ex alienigenis membris compacta, potestas
  211. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  212. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  213. principio circum tribus actis impiger annis
  214. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  215. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  216. post ubi equum validae vires aetate senecta
  217. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  218. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  219. officit et molli vestit lanugine malas;
  220. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  221. confieri credas Centauros posse neque esse,
  222. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  223. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  224. inter se quorum discordia membra videmus;
  225. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  226. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  227. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  228. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  229. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  230. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  231. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  232. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  233. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  234. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  235. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  236. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  237. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  238. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  239. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  240. multa licet simili ratione effutiat ore,
  241. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  242. fluxisse et gemmis florere arbusta
  243. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  244. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  245. et manibus totum circum se vertere caelum.
  246. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  247. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  248. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  249. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  250. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  251. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  252. non tamen inter se possunt complexa creari,
  253. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  254. foedere naturae certo discrimina servant.
  255. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  256. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  257. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  258. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  259. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  260. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  261. multaque per caelum solis volventia lustra
  262. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  263. nec robustus erat curvi moderator aratri
  264. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  265. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  266. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  267. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  268. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  269. glandiferas inter curabant corpora quercus
  270. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  271. arbita puniceo fieri matura colore,
  272. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  273. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  274. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  275. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  276. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  277. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  278. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  279. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  280. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  281. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  282. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  283. necdum res igni scibant tractare neque uti
  284. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  285. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  286. et frutices inter condebant squalida membra
  287. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  288. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  289. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  290. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  291. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  292. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  293. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  294. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  295. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  296. et manuum mira freti virtute pedumque
  297. consectabantur silvestria saecla ferarum
  298. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  299. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  300. saetigerisque pares subus silvestria membra
  301. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  302. circum se foliis ac frondibus involventes.
  303. nec plangore diem magno solemque per agros
  304. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  305. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  306. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  307. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  308. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  309. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  310. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  311. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  312. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  313. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  314. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  315. spumigeri suis adventu validique leonis
  316. atque intempesta cedebant nocte paventes
  317. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  318. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  319. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  320. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  321. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  322. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  323. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  324. at quos effugium servarat corpore adeso,
  325. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  326. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  327. donique eos vita privarant vermina saeva
  328. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  329. at non multa virum sub signis milia ducta
  330. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  331. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  332. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  333. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  334. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  335. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  336. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  337. tum penuria deinde cibi languentia leto
  338. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  339. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  340. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  341. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  342. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  343. ---
  344. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  345. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  346. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  347. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  348. et Venus inminuit viris puerique parentum
  349. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  350. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  351. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  352. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  353. vocibus et gestu cum balbe significarent
  354. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  355. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  356. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  357. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  358. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  359. At varios linguae sonitus natura subegit
  360. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  361. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  362. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  363. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  364. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  365. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  366. illis iratus petit atque infestus inurget.
  367. at catuli pantherarum scymnique leonum
  368. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  369. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  370. alituum porro genus alis omne videmus
  371. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  372. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  373. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  374. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  375. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  376. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  377. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  378. inter se fuerant, unde insita notities est
  379. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  380. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  381. cogere item pluris unus victosque domare
  382. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  383. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  384. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  385. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  386. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  387. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  388. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  389. pro vario sensu varia res voce notaret?
  390. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  391. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  392. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  393. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  394. inritata canum cum primum magna Molossum
  395. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  396. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  397. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  398. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  399. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  400. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  401. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  402. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  403. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  404. denique non hinnitus item differre videtur,
  405. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  406. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  407. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  408. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  409. postremo genus alituum variaeque volucres,
  410. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  411. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  412. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  413. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  414. et partim mutant cum tempestatibus una
  415. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  416. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  417. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  418. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  419. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  420. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  421. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  422. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  423. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  424. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  425. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  426. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  427. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  428. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  429. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  430. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  431. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  432. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  433. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  434. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  435. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  436. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  437. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  438. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  439. condere coeperunt urbis arcemque locare
  440. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  441. et pecudes et agros divisere atque dedere
  442. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  443. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  444. posterius res inventast aurumque repertum,
  445. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  446. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  447. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  448. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  449. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  450. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  451. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  452. ut fundamento stabili fortuna maneret
  453. et placidam possent opulenti degere vitam,
  454. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  455. certantes iter infestum fecere viai,
  456. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  457. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  458. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  459. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  460. ut satius multo iam sit parere quietum
  461. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  462. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  463. angustum per iter luctantes ambitionis;
  464. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  465. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  466. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  467. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  468. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  469. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  470. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  471. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  472. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  473. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  474. inde magistratum partim docuere creare
  475. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  476. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  477. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  478. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  479. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  480. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  481. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  482. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  483. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  484. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  485. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  486. qui violat factis communia foedera pacis.
  487. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  488. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  489. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  490. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  491. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  492. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  493. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  494. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  495. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  496. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  497. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  498. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  499. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  500. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  501. egregias animo facies vigilante videbant
  502. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  503. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  504. membra movere videbantur vocesque superbas
  505. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  506. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  507. subpeditabatur facies et forma manebat,
  508. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  509. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  510. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  511. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  512. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  513. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  514. praeterea caeli rationes ordine certo
  515. et varia annorum cernebant tempora verti
  516. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  517. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  518. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  519. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  520. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  521. luna dies et nox et noctis signa severa
  522. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  523. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  524. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  525. O genus infelix humanum, talia divis
  526. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  527. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  528. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  529. nec pietas ullast velatum saepe videri
  530. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  531. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  532. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  533. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  534. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  535. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  536. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  537. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  538. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  539. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  540. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  541. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  542. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  543. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  544. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  545. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  546. an divinitus aeterna donata salute
  547. perpetuo possint aevi labentia tractu
  548. inmensi validas aevi contemnere viris.
  549. praeterea cui non animus formidine divum
  550. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  551. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  552. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  553. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  554. corripiunt divum percussi membra timore,
  555. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  556. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  557. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  558. induperatorem classis super aequora verrit
  559. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  560. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  561. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  562. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  563. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  564. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  565. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  566. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  567. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  568. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  569. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  570. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  571. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  572. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  573. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  574. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  575. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  576. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  577. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  578. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  579. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  580. sive feras interficere et ditescere praeda;
  581. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  582. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  583. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  584. horribili sonitu silvas exederat altis
  585. a radicibus et terram percoxerat igni,
  586. manabat venis ferventibus in loca terrae
  587. concava conveniens argenti rivus et auri,
  588. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  589. posterius claro in terra splendere colore,
  590. tollebant nitido capti levique lepore,
  591. et simili formata videbant esse figura
  592. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  593. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  594. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  595. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  596. mucronum duci fastigia procudendo,
  597. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  598. materiemque dolare et levia radere tigna
  599. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  600. nec minus argento facere haec auroque parabant
  601. quam validi primum violentis viribus aeris,
  602. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  603. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  604. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  605. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  606. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  607. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  608. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  609. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  610. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  611. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  612. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  613. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  614. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  615. et lapides et item silvarum fragmina rami
  616. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  617. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  618. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  619. quo facilis magis est natura et copia maior.
  620. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  621. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  622. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  623. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  624. inde minutatim processit ferreus ensis
  625. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  626. et ferro coepere solum proscindere terrae
  627. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  628. et prius est armatum in equi conscendere costas
  629. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  630. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  631. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  632. et quam falciferos armatum escendere currus.
  633. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  634. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  635. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  636. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  637. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  638. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  639. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  640. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  641. et validos partim prae se misere leones
  642. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  643. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  644. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  645. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  646. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  647. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  648. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  649. inritata leae iaciebant corpora saltu
  650. undique et adversum venientibus ora patebant
  651. et nec opinantis a tergo deripiebant
  652. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  653. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  654. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  655. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  656. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  657. et validis socios caedebant dentibus apri
  658. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  659. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  660. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  661. nam transversa feros exibant dentis adactus
  662. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  663. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  664. concidere atque gravi terram consternere casu.
  665. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  666. effervescere cernebant in rebus agundis
  667. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  668. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  669. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  670. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  671. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  672. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  673. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  674. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  675. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  676. non quierint animo praesentire atque videre,
  677. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  678. et magis id possis factum contendere in omni
  679. in variis mundis varia ratione creatis,
  680. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  681. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  682. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  683. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  684. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  685. et facere ante viros lanam natura
  686. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  687. et sollertius est multo genus omne virile;
  688. agricolae donec vitio vertere severi,
  689. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  690. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  691. atque opere in duro durarent membra manusque.
  692. At specimen sationis et insitionis origo