De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  2. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  3. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  4. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  5. tempore et inpubem molli pubescere veste
  6. et pariter mollem malis demittere barbam.
  7. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  8. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  9. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  10. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  11. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  12. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  13. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  14. aut quia sol idem sub terras atque superne
  15. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  16. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  17. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  18. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  19. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  20. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  21. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  22. distinet aequato caelum discrimine metas
  23. propter signiferi posituram totius orbis,
  24. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  25. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  26. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  27. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  28. aut quia crassior est certis in partibus ,
  29. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  30. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  31. propterea noctes hiberno tempore longae
  32. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  33. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  34. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  35. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  36. propterea fit uti videantur dicere verum.
  37. Luna potest solis radiis percussa nitere
  38. inque dies magis id lumen convertere nobis
  39. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  40. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  41. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  42. inde minutatim retro quasi condere lumen
  43. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  44. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  45. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  46. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  47. est etiam quare proprio cum lumine possit
  48. volvier et varias splendoris reddere formas;
  49. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  50. labitur omnimodis occursans officiensque,
  51. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  52. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  53. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  54. versandoque globum variantis edere formas,
  55. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  56. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  57. inde minutatim retro contorquet et aufert
  58. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  59. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  60. astrologorum artem contra convincere tendit,
  61. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  62. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  63. denique cur nequeat semper nova luna creari
  64. ordine formarum certo certisque figuris
  65. inque dies privos aborisci quaeque creata
  66. atque alia illius reparari in parte locoque,
  67. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  68. ordine cum videas tam certo multa creari.
  69. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  70. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  71. Flora quibus mater praespargens ante viai
  72. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  73. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  74. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  75. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  76. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  77. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  78. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  79. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  80. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  81. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  82. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  83. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  84. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  85. nam cur luna queat terram secludere solis
  86. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  87. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  88. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  89. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  90. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  91. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  92. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  93. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  94. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  95. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  96. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  97. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  98. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  99. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  100. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  101. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  102. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  103. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  104. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  105. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  106. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  107. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  108. quove modo possent offecto lumine obire
  109. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  110. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  111. omnia convisunt clara loca candida luce,
  112. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  113. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  114. tollere et incertis crerint committere ventis.
  115. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  116. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  117. florida fulserunt viridanti prata colore,
  118. arboribusque datumst variis exinde per auras
  119. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  120. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  121. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  122. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  123. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  124. multa modis multis varia ratione coorta.
  125. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  126. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  127. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  128. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  129. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  130. imbribus et calido solis concreta vapore;
  131. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  132. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  133. principio genus alituum variaeque volucres
  134. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  135. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  136. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  137. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  138. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  139. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  140. crescebant uteri terram radicibus apti;
  141. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  142. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  143. convertebat ibi natura foramina terrae
  144. et sucum venis cogebat fundere apertis
  145. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  146. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  147. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  148. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  149. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  150. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  151. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  152. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  153. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  154. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  155. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  156. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  157. simul volucres variantibus formis.
  158. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  159. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  160. mutat enim mundi naturam totius aetas
  161. ex alioque alius status excipere omnia debet
  162. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  163. omnia commutat natura et vertere cogit.
  164. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  165. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  166. sic igitur mundi naturam totius aetas
  167. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  168. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  169. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  170. conatast mira facie membrisque coorta,
  171. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  172. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  173. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  174. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  175. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam