De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  2. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  3. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  4. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  5. semina confluere et solis reparare nitorem.
  6. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  7. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  8. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  9. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  10. tempore et inpubem molli pubescere veste
  11. et pariter mollem malis demittere barbam.
  12. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  13. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  14. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  15. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  16. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  17. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  18. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  19. aut quia sol idem sub terras atque superne
  20. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  21. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  22. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  23. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  24. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  25. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  26. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  27. distinet aequato caelum discrimine metas
  28. propter signiferi posituram totius orbis,
  29. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  30. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  31. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  32. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  33. aut quia crassior est certis in partibus ,
  34. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  35. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  36. propterea noctes hiberno tempore longae
  37. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  38. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  39. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  40. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  41. propterea fit uti videantur dicere verum.
  42. Luna potest solis radiis percussa nitere
  43. inque dies magis id lumen convertere nobis
  44. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  45. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  46. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  47. inde minutatim retro quasi condere lumen
  48. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  49. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  50. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  51. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  52. est etiam quare proprio cum lumine possit
  53. volvier et varias splendoris reddere formas;
  54. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  55. labitur omnimodis occursans officiensque,
  56. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  57. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  58. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  59. versandoque globum variantis edere formas,
  60. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  61. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  62. inde minutatim retro contorquet et aufert
  63. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  64. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  65. astrologorum artem contra convincere tendit,
  66. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  67. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  68. denique cur nequeat semper nova luna creari
  69. ordine formarum certo certisque figuris
  70. inque dies privos aborisci quaeque creata
  71. atque alia illius reparari in parte locoque,
  72. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  73. ordine cum videas tam certo multa creari.
  74. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  75. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  76. Flora quibus mater praespargens ante viai
  77. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  78. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  79. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  80. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  81. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  82. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  83. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  84. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  85. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  86. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  87. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  88. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  89. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  90. nam cur luna queat terram secludere solis
  91. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  92. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  93. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  94. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  95. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  96. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  97. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  98. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  99. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  100. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  101. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  102. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  103. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  104. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  105. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  106. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  107. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  108. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  109. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  110. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  111. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  112. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  113. quove modo possent offecto lumine obire
  114. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  115. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  116. omnia convisunt clara loca candida luce,
  117. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  118. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  119. tollere et incertis crerint committere ventis.
  120. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  121. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  122. florida fulserunt viridanti prata colore,
  123. arboribusque datumst variis exinde per auras
  124. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  125. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  126. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  127. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  128. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  129. multa modis multis varia ratione coorta.
  130. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  131. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  132. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  133. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  134. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  135. imbribus et calido solis concreta vapore;
  136. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  137. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  138. principio genus alituum variaeque volucres
  139. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  140. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  141. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  142. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  143. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  144. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  145. crescebant uteri terram radicibus apti;
  146. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  147. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  148. convertebat ibi natura foramina terrae
  149. et sucum venis cogebat fundere apertis
  150. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  151. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  152. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  153. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  154. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  155. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  156. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  157. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  158. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  159. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  160. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  161. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  162. simul volucres variantibus formis.
  163. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  164. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  165. mutat enim mundi naturam totius aetas
  166. ex alioque alius status excipere omnia debet
  167. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  168. omnia commutat natura et vertere cogit.
  169. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  170. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  171. sic igitur mundi naturam totius aetas
  172. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  173. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  174. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  175. conatast mira facie membrisque coorta,
  176. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  177. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  178. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  179. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  180. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  181. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  182. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  183. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  184. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  185. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  186. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  187. ut propagando possint procudere saecla;
  188. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  189. semina qua possint membris manare remissis,
  190. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  191. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  192. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  193. nec potuisse propagando procudere prolem.
  194. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  195. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  196. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  197. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  198. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  199. principio genus acre leonum saevaque saecla
  200. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  201. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  202. et genus omne quod est veterino semine partum
  203. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  204. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  205. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  206. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  207. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  208. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  209. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  210. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  211. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  212. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  213. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  214. donec ad interitum genus id natura redegit.
  215. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  216. esse queunt duplici natura et corpore bino
  217. ex alienigenis membris compacta, potestas
  218. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  219. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  220. principio circum tribus actis impiger annis
  221. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  222. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  223. post ubi equum validae vires aetate senecta
  224. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  225. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  226. officit et molli vestit lanugine malas;
  227. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  228. confieri credas Centauros posse neque esse,
  229. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  230. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  231. inter se quorum discordia membra videmus;
  232. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  233. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  234. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  235. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  236. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  237. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  238. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  239. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  240. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  241. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  242. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  243. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  244. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  245. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  246. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  247. multa licet simili ratione effutiat ore,
  248. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  249. fluxisse et gemmis florere arbusta
  250. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  251. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  252. et manibus totum circum se vertere caelum.
  253. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  254. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  255. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  256. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  257. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  258. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  259. non tamen inter se possunt complexa creari,
  260. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  261. foedere naturae certo discrimina servant.
  262. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  263. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  264. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  265. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  266. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  267. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  268. multaque per caelum solis volventia lustra
  269. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  270. nec robustus erat curvi moderator aratri
  271. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  272. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  273. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  274. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  275. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  276. glandiferas inter curabant corpora quercus
  277. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  278. arbita puniceo fieri matura colore,
  279. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  280. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  281. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  282. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  283. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  284. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  285. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  286. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  287. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  288. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  289. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  290. necdum res igni scibant tractare neque uti
  291. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  292. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  293. et frutices inter condebant squalida membra
  294. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  295. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  296. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  297. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  298. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  299. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  300. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  301. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  302. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  303. et manuum mira freti virtute pedumque
  304. consectabantur silvestria saecla ferarum
  305. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  306. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  307. saetigerisque pares subus silvestria membra
  308. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  309. circum se foliis ac frondibus involventes.
  310. nec plangore diem magno solemque per agros
  311. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  312. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  313. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  314. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  315. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  316. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  317. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  318. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  319. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  320. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  321. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  322. spumigeri suis adventu validique leonis
  323. atque intempesta cedebant nocte paventes
  324. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  325. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  326. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  327. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  328. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  329. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  330. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  331. at quos effugium servarat corpore adeso,
  332. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  333. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  334. donique eos vita privarant vermina saeva
  335. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  336. at non multa virum sub signis milia ducta
  337. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  338. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  339. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  340. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  341. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  342. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  343. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  344. tum penuria deinde cibi languentia leto
  345. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  346. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  347. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  348. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  349. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  350. ---
  351. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  352. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  353. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  354. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  355. et Venus inminuit viris puerique parentum
  356. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  357. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  358. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  359. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  360. vocibus et gestu cum balbe significarent
  361. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  362. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  363. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  364. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  365. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  366. At varios linguae sonitus natura subegit
  367. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  368. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  369. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  370. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  371. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  372. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  373. illis iratus petit atque infestus inurget.
  374. at catuli pantherarum scymnique leonum
  375. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  376. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  377. alituum porro genus alis omne videmus
  378. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  379. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  380. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  381. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  382. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  383. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  384. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  385. inter se fuerant, unde insita notities est
  386. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  387. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  388. cogere item pluris unus victosque domare
  389. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  390. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  391. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  392. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  393. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  394. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  395. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  396. pro vario sensu varia res voce notaret?
  397. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  398. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  399. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  400. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  401. inritata canum cum primum magna Molossum
  402. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  403. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  404. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  405. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  406. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  407. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  408. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  409. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  410. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  411. denique non hinnitus item differre videtur,
  412. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  413. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  414. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  415. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  416. postremo genus alituum variaeque volucres,
  417. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  418. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  419. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  420. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  421. et partim mutant cum tempestatibus una
  422. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  423. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  424. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  425. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  426. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  427. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  428. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  429. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  430. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  431. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  432. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  433. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  434. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  435. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  436. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  437. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  438. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  439. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  440. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  441. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  442. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  443. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  444. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  445. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  446. condere coeperunt urbis arcemque locare
  447. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  448. et pecudes et agros divisere atque dedere
  449. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  450. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  451. posterius res inventast aurumque repertum,
  452. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  453. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  454. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  455. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  456. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  457. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  458. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  459. ut fundamento stabili fortuna maneret
  460. et placidam possent opulenti degere vitam,
  461. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  462. certantes iter infestum fecere viai,
  463. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  464. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  465. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  466. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  467. ut satius multo iam sit parere quietum
  468. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  469. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  470. angustum per iter luctantes ambitionis;
  471. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  472. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  473. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  474. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  475. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  476. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  477. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  478. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  479. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  480. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  481. inde magistratum partim docuere creare
  482. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  483. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  484. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  485. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  486. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  487. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  488. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  489. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  490. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  491. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  492. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  493. qui violat factis communia foedera pacis.
  494. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  495. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  496. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  497. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  498. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  499. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  500. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  501. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  502. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  503. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  504. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  505. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  506. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  507. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  508. egregias animo facies vigilante videbant
  509. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  510. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  511. membra movere videbantur vocesque superbas
  512. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  513. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  514. subpeditabatur facies et forma manebat,
  515. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  516. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  517. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  518. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  519. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  520. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  521. praeterea caeli rationes ordine certo
  522. et varia annorum cernebant tempora verti
  523. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  524. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  525. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  526. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  527. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  528. luna dies et nox et noctis signa severa
  529. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  530. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  531. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  532. O genus infelix humanum, talia divis
  533. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  534. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  535. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!