De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  2. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  3. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  4. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  5. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  6. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  7. semina confluere et solis reparare nitorem.
  8. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  9. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  10. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  11. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  12. tempore et inpubem molli pubescere veste
  13. et pariter mollem malis demittere barbam.
  14. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  15. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  16. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  17. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  18. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  19. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  20. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  21. aut quia sol idem sub terras atque superne
  22. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  23. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  24. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  25. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  26. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  27. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  28. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  29. distinet aequato caelum discrimine metas
  30. propter signiferi posituram totius orbis,
  31. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  32. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  33. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  34. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  35. aut quia crassior est certis in partibus ,
  36. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  37. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  38. propterea noctes hiberno tempore longae
  39. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  40. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  41. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  42. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  43. propterea fit uti videantur dicere verum.
  44. Luna potest solis radiis percussa nitere
  45. inque dies magis id lumen convertere nobis
  46. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  47. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  48. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  49. inde minutatim retro quasi condere lumen
  50. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  51. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  52. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  53. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  54. est etiam quare proprio cum lumine possit
  55. volvier et varias splendoris reddere formas;
  56. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  57. labitur omnimodis occursans officiensque,
  58. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  59. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  60. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  61. versandoque globum variantis edere formas,
  62. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  63. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  64. inde minutatim retro contorquet et aufert
  65. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  66. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  67. astrologorum artem contra convincere tendit,
  68. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  69. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  70. denique cur nequeat semper nova luna creari
  71. ordine formarum certo certisque figuris
  72. inque dies privos aborisci quaeque creata
  73. atque alia illius reparari in parte locoque,
  74. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  75. ordine cum videas tam certo multa creari.
  76. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  77. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  78. Flora quibus mater praespargens ante viai
  79. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  80. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  81. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  82. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  83. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  84. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  85. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  86. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  87. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  88. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  89. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  90. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  91. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  92. nam cur luna queat terram secludere solis
  93. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  94. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  95. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  96. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  97. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  98. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  99. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  100. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  101. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  102. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  103. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  104. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  105. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  106. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  107. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  108. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  109. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  110. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  111. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  112. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  113. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  114. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  115. quove modo possent offecto lumine obire
  116. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  117. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  118. omnia convisunt clara loca candida luce,
  119. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  120. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  121. tollere et incertis crerint committere ventis.
  122. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  123. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  124. florida fulserunt viridanti prata colore,
  125. arboribusque datumst variis exinde per auras
  126. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  127. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  128. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  129. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  130. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  131. multa modis multis varia ratione coorta.
  132. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  133. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  134. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  135. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  136. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  137. imbribus et calido solis concreta vapore;
  138. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  139. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  140. principio genus alituum variaeque volucres
  141. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  142. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  143. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  144. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  145. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  146. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  147. crescebant uteri terram radicibus apti;
  148. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  149. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  150. convertebat ibi natura foramina terrae
  151. et sucum venis cogebat fundere apertis
  152. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  153. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  154. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  155. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  156. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  157. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  158. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  159. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  160. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  161. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  162. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  163. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  164. simul volucres variantibus formis.
  165. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  166. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  167. mutat enim mundi naturam totius aetas
  168. ex alioque alius status excipere omnia debet
  169. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  170. omnia commutat natura et vertere cogit.
  171. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  172. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  173. sic igitur mundi naturam totius aetas
  174. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  175. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  176. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  177. conatast mira facie membrisque coorta,
  178. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  179. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  180. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  181. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  182. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  183. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  184. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  185. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  186. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  187. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  188. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  189. ut propagando possint procudere saecla;
  190. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  191. semina qua possint membris manare remissis,
  192. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  193. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  194. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  195. nec potuisse propagando procudere prolem.
  196. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  197. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  198. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  199. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  200. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  201. principio genus acre leonum saevaque saecla
  202. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  203. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  204. et genus omne quod est veterino semine partum
  205. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  206. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  207. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  208. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  209. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  210. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  211. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  212. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  213. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  214. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  215. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  216. donec ad interitum genus id natura redegit.
  217. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  218. esse queunt duplici natura et corpore bino
  219. ex alienigenis membris compacta, potestas
  220. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  221. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  222. principio circum tribus actis impiger annis
  223. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  224. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  225. post ubi equum validae vires aetate senecta
  226. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  227. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  228. officit et molli vestit lanugine malas;
  229. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  230. confieri credas Centauros posse neque esse,
  231. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  232. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  233. inter se quorum discordia membra videmus;
  234. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  235. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  236. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  237. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  238. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  239. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  240. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  241. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  242. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  243. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  244. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  245. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  246. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  247. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  248. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  249. multa licet simili ratione effutiat ore,
  250. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  251. fluxisse et gemmis florere arbusta
  252. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  253. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  254. et manibus totum circum se vertere caelum.
  255. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  256. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  257. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  258. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  259. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  260. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  261. non tamen inter se possunt complexa creari,
  262. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  263. foedere naturae certo discrimina servant.
  264. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  265. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  266. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  267. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  268. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  269. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  270. multaque per caelum solis volventia lustra
  271. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  272. nec robustus erat curvi moderator aratri
  273. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  274. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  275. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  276. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  277. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  278. glandiferas inter curabant corpora quercus
  279. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  280. arbita puniceo fieri matura colore,
  281. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  282. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  283. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  284. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  285. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  286. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  287. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  288. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  289. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  290. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  291. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  292. necdum res igni scibant tractare neque uti
  293. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  294. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  295. et frutices inter condebant squalida membra
  296. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  297. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  298. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  299. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  300. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  301. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  302. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  303. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  304. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  305. et manuum mira freti virtute pedumque
  306. consectabantur silvestria saecla ferarum
  307. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  308. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  309. saetigerisque pares subus silvestria membra
  310. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  311. circum se foliis ac frondibus involventes.
  312. nec plangore diem magno solemque per agros
  313. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  314. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  315. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  316. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  317. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  318. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  319. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  320. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  321. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  322. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  323. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  324. spumigeri suis adventu validique leonis
  325. atque intempesta cedebant nocte paventes
  326. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  327. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  328. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  329. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  330. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  331. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  332. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  333. at quos effugium servarat corpore adeso,
  334. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  335. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  336. donique eos vita privarant vermina saeva
  337. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  338. at non multa virum sub signis milia ducta
  339. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  340. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  341. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  342. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  343. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  344. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  345. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  346. tum penuria deinde cibi languentia leto
  347. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  348. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  349. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  350. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  351. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  352. ---
  353. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  354. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  355. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  356. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  357. et Venus inminuit viris puerique parentum
  358. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  359. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  360. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  361. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  362. vocibus et gestu cum balbe significarent
  363. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  364. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  365. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  366. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  367. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  368. At varios linguae sonitus natura subegit
  369. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  370. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  371. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  372. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  373. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  374. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  375. illis iratus petit atque infestus inurget.
  376. at catuli pantherarum scymnique leonum
  377. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  378. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  379. alituum porro genus alis omne videmus
  380. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  381. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  382. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  383. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  384. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  385. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  386. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  387. inter se fuerant, unde insita notities est
  388. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  389. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  390. cogere item pluris unus victosque domare
  391. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  392. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  393. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  394. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  395. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  396. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  397. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  398. pro vario sensu varia res voce notaret?
  399. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  400. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  401. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  402. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  403. inritata canum cum primum magna Molossum
  404. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  405. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  406. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  407. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  408. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  409. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  410. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  411. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  412. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  413. denique non hinnitus item differre videtur,
  414. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  415. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  416. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  417. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  418. postremo genus alituum variaeque volucres,
  419. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  420. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  421. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  422. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  423. et partim mutant cum tempestatibus una
  424. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  425. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  426. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  427. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  428. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  429. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  430. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  431. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  432. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  433. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  434. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  435. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  436. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  437. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  438. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  439. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  440. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  441. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  442. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  443. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  444. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  445. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  446. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  447. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  448. condere coeperunt urbis arcemque locare
  449. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  450. et pecudes et agros divisere atque dedere
  451. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  452. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  453. posterius res inventast aurumque repertum,
  454. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  455. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  456. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  457. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  458. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  459. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  460. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  461. ut fundamento stabili fortuna maneret
  462. et placidam possent opulenti degere vitam,
  463. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  464. certantes iter infestum fecere viai,
  465. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  466. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  467. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  468. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  469. ut satius multo iam sit parere quietum
  470. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  471. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  472. angustum per iter luctantes ambitionis;
  473. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  474. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  475. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  476. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  477. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  478. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  479. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  480. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  481. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  482. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  483. inde magistratum partim docuere creare
  484. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  485. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  486. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  487. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  488. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  489. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  490. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  491. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  492. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  493. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  494. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  495. qui violat factis communia foedera pacis.
  496. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  497. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  498. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  499. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  500. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  501. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  502. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  503. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  504. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  505. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  506. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  507. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  508. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  509. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  510. egregias animo facies vigilante videbant
  511. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  512. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  513. membra movere videbantur vocesque superbas
  514. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  515. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  516. subpeditabatur facies et forma manebat,
  517. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  518. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  519. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  520. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  521. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  522. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  523. praeterea caeli rationes ordine certo
  524. et varia annorum cernebant tempora verti
  525. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  526. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  527. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  528. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  529. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  530. luna dies et nox et noctis signa severa
  531. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  532. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  533. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  534. O genus infelix humanum, talia divis
  535. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  536. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  537. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  538. nec pietas ullast velatum saepe videri
  539. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  540. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  541. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  542. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  543. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  544. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  545. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  546. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  547. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  548. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  549. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  550. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  551. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  552. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  553. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  554. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  555. an divinitus aeterna donata salute
  556. perpetuo possint aevi labentia tractu
  557. inmensi validas aevi contemnere viris.
  558. praeterea cui non animus formidine divum
  559. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  560. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  561. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  562. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  563. corripiunt divum percussi membra timore,
  564. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  565. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  566. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  567. induperatorem classis super aequora verrit
  568. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  569. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  570. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  571. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  572. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  573. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  574. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  575. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  576. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  577. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  578. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  579. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  580. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  581. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  582. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  583. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  584. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  585. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  586. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  587. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  588. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  589. sive feras interficere et ditescere praeda;
  590. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  591. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  592. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  593. horribili sonitu silvas exederat altis
  594. a radicibus et terram percoxerat igni,
  595. manabat venis ferventibus in loca terrae
  596. concava conveniens argenti rivus et auri,
  597. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  598. posterius claro in terra splendere colore,
  599. tollebant nitido capti levique lepore,
  600. et simili formata videbant esse figura
  601. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  602. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  603. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  604. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  605. mucronum duci fastigia procudendo,
  606. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  607. materiemque dolare et levia radere tigna
  608. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  609. nec minus argento facere haec auroque parabant
  610. quam validi primum violentis viribus aeris,
  611. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  612. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  613. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  614. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  615. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  616. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  617. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  618. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  619. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  620. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  621. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  622. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  623. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  624. et lapides et item silvarum fragmina rami
  625. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  626. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  627. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  628. quo facilis magis est natura et copia maior.
  629. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  630. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  631. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  632. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  633. inde minutatim processit ferreus ensis
  634. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  635. et ferro coepere solum proscindere terrae
  636. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  637. et prius est armatum in equi conscendere costas
  638. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  639. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  640. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  641. et quam falciferos armatum escendere currus.
  642. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  643. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  644. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  645. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  646. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  647. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  648. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  649. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  650. et validos partim prae se misere leones
  651. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  652. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  653. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  654. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  655. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  656. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  657. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  658. inritata leae iaciebant corpora saltu
  659. undique et adversum venientibus ora patebant
  660. et nec opinantis a tergo deripiebant
  661. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  662. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  663. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  664. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  665. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  666. et validis socios caedebant dentibus apri
  667. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  668. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  669. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  670. nam transversa feros exibant dentis adactus
  671. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  672. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  673. concidere atque gravi terram consternere casu.
  674. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  675. effervescere cernebant in rebus agundis
  676. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  677. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  678. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  679. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  680. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  681. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  682. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  683. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  684. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  685. non quierint animo praesentire atque videre,
  686. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  687. et magis id possis factum contendere in omni
  688. in variis mundis varia ratione creatis,
  689. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  690. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  691. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  692. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  693. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  694. et facere ante viros lanam natura
  695. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  696. et sollertius est multo genus omne virile;
  697. agricolae donec vitio vertere severi,
  698. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  699. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  700. atque opere in duro durarent membra manusque.
  701. At specimen sationis et insitionis origo
  702. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  703. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  704. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  705. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  706. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  707. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  708. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  709. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  710. inque dies magis in montem succedere silvas
  711. cogebant infraque locum concedere cultis,
  712. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  713. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  714. caerula distinguens inter plaga currere posset
  715. per tumulos et convallis camposque profusa;
  716. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  717. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  718. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  719. At liquidas avium voces imitarier ore
  720. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  721. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  722. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  723. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  724. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  725. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  726. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  727. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  728. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  729. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  730. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  731. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  732. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  733. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  734. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  735. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  736. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  737. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  738. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  739. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  740. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  741. atque extra numerum procedere membra moventes
  742. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  743. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
  744. omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
  745. et vigilantibus hinc aderant solacia somno
  746. ducere multimodis voces et flectere cantus
  747. et supera calamos unco percurrere labro;
  748. unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
  749. et numerum servare genus didicere, neque hilo
  750. maiore interea capiunt dulcedine fructum
  751. quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
  752. nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
  753. suavius, in primis placet et pollere videtur,
  754. posteriorque fere melior res illa reperta
  755. perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
  756. sic odium coepit glandis, sic illa relicta
  757. strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
  758. pellis item cecidit vestis contempta ferina;
  759. quam reor invidia tali tunc esse repertam,
  760. ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
  761. et tamen inter eos distractam sanguine multo
  762. disperiise neque in fructum convertere quisse.
  763. tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
  764. exercent hominum vitam belloque fatigant;
  765. quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
  766. frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
  767. terrigenas; at nos nil laedit veste carere
  768. purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
  769. dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
  770. Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
  771. semper et in curis consumit inanibus aevom,
  772. ni mirum quia non cognovit quae sit habendi
  773. finis et omnino quoad crescat vera voluptas;
  774. idque minutatim vitam provexit in altum
  775. et belli magnos commovit funditus aestus.
  776. at vigiles mundi magnum versatile templum
  777. sol et luna suo lustrantes lumine circum
  778. perdocuere homines annorum tempora verti
  779. et certa ratione geri rem atque ordine certo.
  780. Iam validis saepti degebant turribus aevom,
  781. et divisa colebatur discretaque tellus,
  782. tum mare velivolis florebat navibus ponti,
  783. auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,
  784. carminibus cum res gestas coepere
  785. tradere; nec multo prius sunt elementa reperta.
  786. propterea quid sit prius actum respicere aetas
  787. nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.
  788. Navigia atque agri culturas moenia leges
  789. arma vias vestes et cetera de genere horum,
  790. praemia, delicias quoque vitae funditus omnis,
  791. carmina, picturas et daedala signa polita
  792. usus et impigrae simul experientia mentis
  793. paulatim docuit pedetemptim progredientis.
  794. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  795. in medium ratioque in luminis erigit oras;
  796. namque alid ex alio clarescere corde videbant,
  797. artibus ad summum donec venere cacumen.
  1. Primae frugiparos fetus mortalibus aegris
  2. dididerunt quondam praeclaro nomine Athenae
  3. et recreaverunt vitam legesque rogarunt
  4. et primae dederunt solacia dulcia vitae,
  5. cum genuere virum tali cum corde repertum,
  6. omnia veridico qui quondam ex ore profudit;
  7. cuius et extincti propter divina reperta
  8. divolgata vetus iam ad caelum gloria fertur.
  9. nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus
  10. omnia iam ferme mortalibus esse parata
  11. et, pro quam possent, vitam consistere tutam,
  12. divitiis homines et honore et laude potentis
  13. affluere atque bona gnatorum excellere fama,
  14. nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi,
  15. atque animi ingratis vitam vexare sine ulla
  16. pausa atque infestis cogi saevire querellis,
  17. intellegit ibi vitium vas efficere ipsum
  18. omniaque illius vitio corrumpier intus,
  19. quae conlata foris et commoda cumque venirent;
  20. partim quod fluxum pertusumque esse videbat,
  21. ut nulla posset ratione explerier umquam,
  22. partim quod taetro quasi conspurcare sapore
  23. omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.
  24. veridicis igitur purgavit pectora dictis
  25. et finem statuit cuppedinis atque timoris
  26. exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,
  27. quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo
  28. qua possemus ad id recto contendere cursu,
  29. quidve mali foret in rebus mortalibus passim,
  30. quod fieret naturali varieque volaret
  31. seu casu seu vi, quod sic natura parasset,
  32. et quibus e portis occurri cuique deceret,
  33. et genus humanum frustra plerumque probavit
  34. volvere curarum tristis in pectore fluctus.
  35. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  36. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  37. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  38. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  39. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  40. non radii solis nec lucida tela diei
  41. discutiant, sed naturae species ratioque.
  42. quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
  43. Et quoniam docui mundi mortalia templa
  44. esse et nativo consistere corpore caelum,
  45. et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
  46. pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
  47. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  48. ---
  49. tu mihi supremae praescripta ad candida callis
  50. currenti spatium praemonstra, callida musa
  51. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  52. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  53. ---
  54. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  55. ---
  56. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  57. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  58. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  59. et faciunt animos humilis formidine divom
  60. depressosque premunt ad terram propterea quod
  61. ignorantia causarum conferre deorum
  62. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  63. quorum operum causas nulla ratione videre
  64. possunt ac fieri divino numine rentur.
  65. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  66. si tamen interea mirantur qua ratione
  67. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  68. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  69. rursus in antiquas referuntur religionis
  70. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  71. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  72. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  73. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  74. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  75. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  76. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  77. delibata deum per te tibi numina sancta
  78. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  79. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  80. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  81. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  82. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  83. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  84. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  85. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  86. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  87. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  88. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  89. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  90. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  91. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  92. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  93. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  94. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  95. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  96. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  97. quorum operum causas nulla ratione videre
  98. possunt ac fieri divino numine rentur.
  99. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  100. propterea quia concurrunt sublime volantes
  101. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  102. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  103. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  104. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  105. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  106. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  107. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  108. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  109. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  110. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  111. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  112. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  113. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  114. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  115. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  116. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  117. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  118. verberibus venti versant planguntque per auras.
  119. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  120. frontibus adversis possint quam de latere ire
  121. diverso motu radentes corpora tractim,
  122. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  123. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  124. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  125. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  126. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  127. cum subito validi venti conlecta procella
  128. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  129. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  130. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  131. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  132. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  133. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  134. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  135. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  136. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  137. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  138. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  139. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  140. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  141. perscindat nubem perfringens impete recto;
  142. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  143. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  144. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  145. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  146. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  147. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  148. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  149. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  150. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  151. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  152. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  153. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  154. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  155. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  156. turbine ventorum comburens impete magno;
  157. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  158. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  159. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  160. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  161. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  162. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  163. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  164. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  165. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  166. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  167. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  168. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  169. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  170. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  171. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  172. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  173. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  174. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  175. e simili causa, concursu natus eodem.
  176. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  177. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  178. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  179. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  180. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  181. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  182. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  183. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  184. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  185. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  186. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  187. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  188. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  189. extructis aliis alias super impete miro.
  190. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  191. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  192. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  193. nubila portabunt venti transversa per auras,
  194. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  195. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  196. in statione locata sepultis undique ventis;
  197. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  198. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  199. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  200. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  201. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  202. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  203. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  204. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  205. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  206. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  207. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  208. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  209. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  210. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  211. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  212. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  213. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  214. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  215. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  216. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  217. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  218. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  219. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  220. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  221. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  222. Quod superest, quali natura praedita constent
  223. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  224. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  225. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  226. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  227. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  228. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  229. constituit natura minutis mobilibusque
  230. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  231. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  232. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  233. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  234. curat item vasis integris vina repente
  235. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  236. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  237. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  238. mobiliter soluens differt primordia vini.
  239. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  240. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  241. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  242. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  243. fiant ut possint ictu discludere turris,
  244. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  245. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  246. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  247. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  248. expediam neque te in promissis plura morabor.
  249. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  250. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  251. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  252. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  253. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  254. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  255. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  256. adeo tetra nimborum nocte coorta
  257. inpendent atrae formidinis ora superne,
  258. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  259. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  260. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  261. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  262. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  263. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  264. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  265. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  266. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  267. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  268. multa forent multis exempto nubila sole;
  269. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  270. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  271. si non extructis foret alte nubibus aether.
  272. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  273. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  274. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  275. semina habere cavas nubes et multa necessest
  276. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  277. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  278. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  279. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  280. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  281. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  282. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  283. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  284. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  285. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  286. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  287. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  288. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  289. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  290. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  291. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  292. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  293. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  294. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  295. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  296. tantus discidio nubis ventique procella
  297. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  298. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  299. incidit in validam maturo culmine nubem;
  300. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  301. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  302. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  303. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  304. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  305. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  306. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  307. atque alia ex ipso conradens portat
  308. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  309. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  310. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  311. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  312. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  313. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  314. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  315. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  316. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  317. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  318. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  319. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  320. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  321. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  322. nec temere omnino plane vis frigida venti
  323. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  324. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  325. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  326. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  327. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  328. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  329. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  330. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  331. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  332. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  333. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  334. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  335. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  336. non igitur multis offensibus in remorando
  337. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  338. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  339. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  340. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  341. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  342. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  343. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  344. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  345. et validas auget viris et roborat ictum;
  346. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  347. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  348. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  349. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  350. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  351. incolumisque venit per res atque integra transit
  352. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  353. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  354. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  355. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  356. conferve facit, e parvis quia facta minute
  357. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  358. quae facile insinuantur et insinuata repente
  359. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  360. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  361. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  362. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  363. frigore enim desunt ignes ventique calore
  364. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  365. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  366. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  367. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  368. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  369. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  370. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  371. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  372. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  373. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  374. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  375. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  376. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  377. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  378. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  379. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  380. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  381. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  382. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  383. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  384. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  385. indicia occultae divum perquirere mentis,
  386. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  387. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  388. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  389. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  390. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  391. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  392. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  393. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  394. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  395. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  396. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  397. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  398. turbine caelesti subito correptus et igni?
  399. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  400. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  401. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  402. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  403. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  404. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  405. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  406. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  407. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  408. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  409. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  410. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  411. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  412. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  413. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  414. et simul in multas partis qui credere possis
  415. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  416. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  417. at saepest numero factum fierique necessest,
  418. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  419. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  420. postremo cur sancta deum delubra suasque
  421. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  422. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  423. demit imaginibus violento volnere honorem?
  424. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  425. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  426. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  427. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  428. in mare qua missi veniant ratione superne.
  429. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  430. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  431. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  432. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  433. navigia in summum veniant vexata periclum.
  434. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  435. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  436. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  437. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  438. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  439. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  440. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  441. versabundus enim turbo descendit et illam
  442. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  443. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  444. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  445. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  446. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  447. vertex conradens ex semina nubis
  448. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  449. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  450. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  451. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  452. officere in terris, apparet crebrius idem
  453. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  454. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  455. hoc super in caeli spatio coiere repente
  456. asperiora, modis quae possint indupedita
  457. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  458. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  459. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  460. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  461. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  462. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  463. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  464. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  465. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  466. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  467. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  468. hic demum fit uti turba maiore coorta
  469. et condensa queant apparere et simul ipso
  470. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  471. nam loca declarat sursum ventosa patere
  472. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  473. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  474. corpora naturam declarant litore vestis
  475. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  476. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  477. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  478. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  479. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  480. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  481. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  482. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  483. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  484. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  485. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  486. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  487. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  488. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  489. esse infinitam docui, quantaque volarent
  490. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  491. immemorabile per spatium transire solerent.
  492. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  493. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  494. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  495. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  496. et quasi per magni circum spiracula mundi
  497. exitus introitusque elementis redditus extat.
  498. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  499. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  500. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  501. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  502. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  503. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  504. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  505. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  506. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  507. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  508. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  509. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  510. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  511. multa modis multis convenere undique adaucta,
  512. confertae nubes umorem mittere certant
  513. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  514. copia nimborum turba maiore coacta
  515. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  516. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  517. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  518. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  519. cera super calido tabescens multa liquescat.
  520. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  521. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  522. at retinere diu pluviae longumque morari
  523. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  524. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  525. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  526. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  527. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  528. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  529. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  530. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  531. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  532. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  533. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  534. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  535. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  536. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  537. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  538. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  539. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  540. supter item ut supera ventosis undique plenam
  541. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  542. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  543. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  544. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  545. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  546. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  547. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  548. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  549. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  550. concussu late disserpunt inde tremores.
  551. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  552. tecta viam propter non magno pondere tota,
  553. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  554. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  555. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  556. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  557. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  558. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  559. destitit in dubio fluctu iactarier intus.