De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  2. At nox obruit ingenti caligine terras,
  3. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  4. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  5. concussos itere et labefactos multo,
  6. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  7. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  8. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  9. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  10. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  11. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  12. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  13. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  14. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  15. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  16. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  17. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  18. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  19. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  20. semina confluere et solis reparare nitorem.
  21. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  22. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  23. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  24. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  25. tempore et inpubem molli pubescere veste
  26. et pariter mollem malis demittere barbam.
  27. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  28. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  29. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  30. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  31. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  32. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  33. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  34. aut quia sol idem sub terras atque superne
  35. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  36. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  37. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  38. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  39. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  40. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  41. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  42. distinet aequato caelum discrimine metas
  43. propter signiferi posituram totius orbis,
  44. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  45. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  46. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  47. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  48. aut quia crassior est certis in partibus ,
  49. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  50. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  51. propterea noctes hiberno tempore longae
  52. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  53. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  54. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  55. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  56. propterea fit uti videantur dicere verum.
  57. Luna potest solis radiis percussa nitere
  58. inque dies magis id lumen convertere nobis
  59. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  60. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  61. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  62. inde minutatim retro quasi condere lumen
  63. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  64. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  65. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  66. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  67. est etiam quare proprio cum lumine possit
  68. volvier et varias splendoris reddere formas;
  69. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  70. labitur omnimodis occursans officiensque,
  71. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  72. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  73. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  74. versandoque globum variantis edere formas,
  75. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  76. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  77. inde minutatim retro contorquet et aufert
  78. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  79. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  80. astrologorum artem contra convincere tendit,
  81. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  82. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  83. denique cur nequeat semper nova luna creari
  84. ordine formarum certo certisque figuris
  85. inque dies privos aborisci quaeque creata
  86. atque alia illius reparari in parte locoque,
  87. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  88. ordine cum videas tam certo multa creari.
  89. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  90. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  91. Flora quibus mater praespargens ante viai
  92. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  93. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  94. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  95. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  96. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  97. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  98. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  99. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  100. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  101. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  102. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  103. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  104. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  105. nam cur luna queat terram secludere solis
  106. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  107. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  108. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  109. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  110. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  111. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  112. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  113. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  114. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  115. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  116. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  117. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  118. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  119. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  120. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  121. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  122. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  123. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  124. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  125. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  126. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  127. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  128. quove modo possent offecto lumine obire
  129. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  130. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  131. omnia convisunt clara loca candida luce,
  132. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  133. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  134. tollere et incertis crerint committere ventis.
  135. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  136. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  137. florida fulserunt viridanti prata colore,
  138. arboribusque datumst variis exinde per auras
  139. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  140. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  141. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  142. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  143. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  144. multa modis multis varia ratione coorta.
  145. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,