De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  2. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  3. At nox obruit ingenti caligine terras,
  4. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  5. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  6. concussos itere et labefactos multo,
  7. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  8. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  9. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  10. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  11. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  12. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  13. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  14. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  15. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  16. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  17. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  18. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  19. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  20. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  21. semina confluere et solis reparare nitorem.
  22. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  23. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  24. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  25. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  26. tempore et inpubem molli pubescere veste
  27. et pariter mollem malis demittere barbam.
  28. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  29. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  30. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  31. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  32. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  33. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  34. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  35. aut quia sol idem sub terras atque superne
  36. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  37. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  38. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  39. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  40. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  41. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  42. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  43. distinet aequato caelum discrimine metas
  44. propter signiferi posituram totius orbis,
  45. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  46. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  47. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  48. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  49. aut quia crassior est certis in partibus ,
  50. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  51. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  52. propterea noctes hiberno tempore longae
  53. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  54. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  55. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  56. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  57. propterea fit uti videantur dicere verum.
  58. Luna potest solis radiis percussa nitere
  59. inque dies magis id lumen convertere nobis
  60. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  61. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  62. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  63. inde minutatim retro quasi condere lumen
  64. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  65. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  66. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  67. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  68. est etiam quare proprio cum lumine possit
  69. volvier et varias splendoris reddere formas;
  70. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  71. labitur omnimodis occursans officiensque,
  72. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  73. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  74. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  75. versandoque globum variantis edere formas,
  76. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  77. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  78. inde minutatim retro contorquet et aufert
  79. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  80. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  81. astrologorum artem contra convincere tendit,
  82. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  83. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  84. denique cur nequeat semper nova luna creari
  85. ordine formarum certo certisque figuris
  86. inque dies privos aborisci quaeque creata
  87. atque alia illius reparari in parte locoque,
  88. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  89. ordine cum videas tam certo multa creari.
  90. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  91. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  92. Flora quibus mater praespargens ante viai
  93. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  94. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  95. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  96. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  97. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  98. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  99. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  100. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  101. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  102. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  103. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  104. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  105. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  106. nam cur luna queat terram secludere solis
  107. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  108. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  109. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  110. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  111. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  112. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  113. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  114. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  115. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  116. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  117. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  118. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  119. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  120. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  121. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  122. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  123. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  124. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  125. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  126. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  127. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  128. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  129. quove modo possent offecto lumine obire
  130. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  131. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  132. omnia convisunt clara loca candida luce,
  133. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  134. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  135. tollere et incertis crerint committere ventis.
  136. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  137. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  138. florida fulserunt viridanti prata colore,
  139. arboribusque datumst variis exinde per auras
  140. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  141. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  142. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  143. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  144. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  145. multa modis multis varia ratione coorta.
  146. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  147. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  148. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  149. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  150. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  151. imbribus et calido solis concreta vapore;
  152. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  153. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  154. principio genus alituum variaeque volucres
  155. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  156. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  157. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  158. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  159. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  160. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  161. crescebant uteri terram radicibus apti;
  162. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  163. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  164. convertebat ibi natura foramina terrae
  165. et sucum venis cogebat fundere apertis
  166. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  167. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  168. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  169. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  170. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  171. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  172. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  173. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  174. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  175. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  176. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  177. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  178. simul volucres variantibus formis.
  179. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  180. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  181. mutat enim mundi naturam totius aetas
  182. ex alioque alius status excipere omnia debet
  183. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  184. omnia commutat natura et vertere cogit.
  185. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  186. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  187. sic igitur mundi naturam totius aetas
  188. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  189. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  190. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  191. conatast mira facie membrisque coorta,
  192. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  193. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  194. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  195. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  196. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  197. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  198. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  199. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  200. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  201. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  202. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  203. ut propagando possint procudere saecla;
  204. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  205. semina qua possint membris manare remissis,
  206. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  207. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  208. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  209. nec potuisse propagando procudere prolem.
  210. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  211. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  212. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  213. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  214. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  215. principio genus acre leonum saevaque saecla
  216. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  217. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  218. et genus omne quod est veterino semine partum
  219. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  220. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  221. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  222. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  223. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  224. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  225. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  226. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  227. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  228. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  229. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  230. donec ad interitum genus id natura redegit.
  231. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  232. esse queunt duplici natura et corpore bino
  233. ex alienigenis membris compacta, potestas
  234. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  235. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  236. principio circum tribus actis impiger annis
  237. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  238. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  239. post ubi equum validae vires aetate senecta
  240. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  241. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  242. officit et molli vestit lanugine malas;
  243. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  244. confieri credas Centauros posse neque esse,
  245. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  246. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  247. inter se quorum discordia membra videmus;
  248. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  249. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  250. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  251. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  252. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  253. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  254. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  255. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  256. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  257. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  258. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  259. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  260. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  261. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  262. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  263. multa licet simili ratione effutiat ore,
  264. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  265. fluxisse et gemmis florere arbusta
  266. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  267. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  268. et manibus totum circum se vertere caelum.
  269. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  270. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  271. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  272. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  273. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  274. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  275. non tamen inter se possunt complexa creari,
  276. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  277. foedere naturae certo discrimina servant.
  278. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  279. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  280. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  281. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  282. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  283. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  284. multaque per caelum solis volventia lustra
  285. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  286. nec robustus erat curvi moderator aratri
  287. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  288. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  289. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  290. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  291. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  292. glandiferas inter curabant corpora quercus
  293. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  294. arbita puniceo fieri matura colore,
  295. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  296. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  297. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  298. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  299. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  300. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  301. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  302. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  303. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  304. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  305. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  306. necdum res igni scibant tractare neque uti
  307. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  308. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  309. et frutices inter condebant squalida membra
  310. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  311. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  312. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  313. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  314. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  315. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  316. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  317. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  318. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  319. et manuum mira freti virtute pedumque
  320. consectabantur silvestria saecla ferarum
  321. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  322. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  323. saetigerisque pares subus silvestria membra
  324. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  325. circum se foliis ac frondibus involventes.
  326. nec plangore diem magno solemque per agros
  327. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  328. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  329. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  330. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  331. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  332. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  333. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  334. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  335. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  336. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  337. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  338. spumigeri suis adventu validique leonis
  339. atque intempesta cedebant nocte paventes
  340. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  341. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  342. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  343. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  344. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  345. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  346. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  347. at quos effugium servarat corpore adeso,
  348. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  349. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  350. donique eos vita privarant vermina saeva
  351. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  352. at non multa virum sub signis milia ducta
  353. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  354. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  355. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  356. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  357. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  358. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  359. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  360. tum penuria deinde cibi languentia leto
  361. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  362. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  363. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  364. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  365. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  366. ---
  367. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  368. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  369. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  370. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  371. et Venus inminuit viris puerique parentum
  372. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  373. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  374. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  375. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  376. vocibus et gestu cum balbe significarent
  377. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  378. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  379. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  380. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  381. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  382. At varios linguae sonitus natura subegit
  383. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  384. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  385. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  386. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  387. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  388. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  389. illis iratus petit atque infestus inurget.
  390. at catuli pantherarum scymnique leonum
  391. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  392. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  393. alituum porro genus alis omne videmus
  394. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  395. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  396. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  397. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  398. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  399. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  400. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  401. inter se fuerant, unde insita notities est
  402. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  403. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  404. cogere item pluris unus victosque domare
  405. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  406. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  407. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  408. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  409. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  410. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  411. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  412. pro vario sensu varia res voce notaret?
  413. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  414. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  415. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  416. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  417. inritata canum cum primum magna Molossum
  418. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  419. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  420. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  421. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  422. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  423. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  424. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  425. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  426. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  427. denique non hinnitus item differre videtur,
  428. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  429. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  430. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  431. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  432. postremo genus alituum variaeque volucres,
  433. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  434. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  435. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  436. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  437. et partim mutant cum tempestatibus una
  438. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  439. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  440. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  441. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  442. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  443. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  444. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  445. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  446. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  447. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  448. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  449. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  450. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  451. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  452. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  453. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  454. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  455. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  456. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  457. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  458. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  459. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  460. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  461. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  462. condere coeperunt urbis arcemque locare
  463. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  464. et pecudes et agros divisere atque dedere
  465. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  466. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  467. posterius res inventast aurumque repertum,
  468. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  469. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  470. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  471. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  472. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  473. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  474. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  475. ut fundamento stabili fortuna maneret
  476. et placidam possent opulenti degere vitam,
  477. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  478. certantes iter infestum fecere viai,
  479. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  480. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  481. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  482. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  483. ut satius multo iam sit parere quietum
  484. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  485. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  486. angustum per iter luctantes ambitionis;
  487. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  488. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  489. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  490. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  491. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  492. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  493. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  494. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  495. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  496. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  497. inde magistratum partim docuere creare
  498. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  499. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  500. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  501. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  502. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  503. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  504. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  505. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  506. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  507. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  508. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  509. qui violat factis communia foedera pacis.
  510. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  511. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  512. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  513. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  514. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  515. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  516. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  517. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  518. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  519. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  520. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  521. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  522. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  523. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  524. egregias animo facies vigilante videbant
  525. et magis in somnis mirando corporis auctu.