De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. qui queat aestivis solem detrudere signis
  2. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  3. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  4. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  5. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  6. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  7. posse alternis e partibus ire.
  8. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  9. diversas ire in partis inferna supernis?
  10. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  11. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  12. At nox obruit ingenti caligine terras,
  13. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  14. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  15. concussos itere et labefactos multo,
  16. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  17. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  18. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  19. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  20. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  21. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  22. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  23. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  24. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  25. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  26. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  27. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  28. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  29. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  30. semina confluere et solis reparare nitorem.
  31. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  32. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  33. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  34. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  35. tempore et inpubem molli pubescere veste
  36. et pariter mollem malis demittere barbam.
  37. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  38. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  39. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  40. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  41. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  42. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  43. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  44. aut quia sol idem sub terras atque superne
  45. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  46. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  47. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  48. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  49. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  50. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  51. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  52. distinet aequato caelum discrimine metas
  53. propter signiferi posituram totius orbis,
  54. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  55. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  56. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  57. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  58. aut quia crassior est certis in partibus ,
  59. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  60. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  61. propterea noctes hiberno tempore longae
  62. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  63. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  64. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  65. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  66. propterea fit uti videantur dicere verum.
  67. Luna potest solis radiis percussa nitere
  68. inque dies magis id lumen convertere nobis
  69. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  70. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  71. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  72. inde minutatim retro quasi condere lumen
  73. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  74. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  75. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  76. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  77. est etiam quare proprio cum lumine possit
  78. volvier et varias splendoris reddere formas;
  79. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  80. labitur omnimodis occursans officiensque,
  81. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  82. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  83. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  84. versandoque globum variantis edere formas,
  85. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  86. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  87. inde minutatim retro contorquet et aufert
  88. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  89. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  90. astrologorum artem contra convincere tendit,
  91. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  92. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  93. denique cur nequeat semper nova luna creari
  94. ordine formarum certo certisque figuris
  95. inque dies privos aborisci quaeque creata
  96. atque alia illius reparari in parte locoque,
  97. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  98. ordine cum videas tam certo multa creari.
  99. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  100. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  101. Flora quibus mater praespargens ante viai
  102. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  103. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  104. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  105. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  106. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  107. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  108. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  109. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  110. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  111. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  112. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  113. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  114. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  115. nam cur luna queat terram secludere solis
  116. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  117. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  118. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  119. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  120. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  121. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  122. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  123. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  124. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  125. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  126. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  127. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  128. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  129. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  130. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  131. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  132. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  133. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  134. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  135. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  136. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  137. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  138. quove modo possent offecto lumine obire
  139. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  140. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  141. omnia convisunt clara loca candida luce,
  142. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  143. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  144. tollere et incertis crerint committere ventis.
  145. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  146. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  147. florida fulserunt viridanti prata colore,
  148. arboribusque datumst variis exinde per auras
  149. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  150. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  151. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  152. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  153. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  154. multa modis multis varia ratione coorta.
  155. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  156. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  157. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  158. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  159. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  160. imbribus et calido solis concreta vapore;
  161. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  162. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  163. principio genus alituum variaeque volucres
  164. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  165. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  166. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  167. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  168. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  169. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  170. crescebant uteri terram radicibus apti;
  171. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  172. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  173. convertebat ibi natura foramina terrae
  174. et sucum venis cogebat fundere apertis
  175. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque