De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  2. alternis certo fluere alter tempore possit,
  3. qui queat aestivis solem detrudere signis
  4. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  5. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  6. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  7. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  8. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  9. posse alternis e partibus ire.
  10. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  11. diversas ire in partis inferna supernis?
  12. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  13. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  14. At nox obruit ingenti caligine terras,
  15. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  16. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  17. concussos itere et labefactos multo,
  18. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  19. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  20. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  21. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  22. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  23. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  24. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  25. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  26. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  27. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  28. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  29. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  30. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  31. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  32. semina confluere et solis reparare nitorem.
  33. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  34. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  35. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  36. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  37. tempore et inpubem molli pubescere veste
  38. et pariter mollem malis demittere barbam.
  39. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  40. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  41. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  42. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  43. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  44. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  45. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  46. aut quia sol idem sub terras atque superne
  47. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  48. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  49. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  50. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  51. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  52. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  53. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  54. distinet aequato caelum discrimine metas
  55. propter signiferi posituram totius orbis,
  56. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  57. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  58. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  59. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  60. aut quia crassior est certis in partibus ,
  61. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  62. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  63. propterea noctes hiberno tempore longae
  64. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  65. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  66. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  67. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  68. propterea fit uti videantur dicere verum.
  69. Luna potest solis radiis percussa nitere
  70. inque dies magis id lumen convertere nobis
  71. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  72. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  73. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  74. inde minutatim retro quasi condere lumen
  75. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  76. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  77. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  78. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  79. est etiam quare proprio cum lumine possit
  80. volvier et varias splendoris reddere formas;
  81. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  82. labitur omnimodis occursans officiensque,
  83. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  84. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  85. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  86. versandoque globum variantis edere formas,
  87. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  88. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  89. inde minutatim retro contorquet et aufert
  90. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  91. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  92. astrologorum artem contra convincere tendit,
  93. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  94. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  95. denique cur nequeat semper nova luna creari
  96. ordine formarum certo certisque figuris
  97. inque dies privos aborisci quaeque creata
  98. atque alia illius reparari in parte locoque,
  99. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  100. ordine cum videas tam certo multa creari.
  101. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  102. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  103. Flora quibus mater praespargens ante viai
  104. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  105. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  106. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  107. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  108. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  109. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  110. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  111. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  112. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  113. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  114. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  115. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  116. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  117. nam cur luna queat terram secludere solis
  118. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  119. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  120. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  121. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  122. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  123. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  124. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  125. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  126. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  127. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  128. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  129. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  130. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  131. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  132. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  133. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  134. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  135. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  136. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  137. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  138. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  139. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  140. quove modo possent offecto lumine obire
  141. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  142. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  143. omnia convisunt clara loca candida luce,
  144. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  145. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  146. tollere et incertis crerint committere ventis.
  147. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  148. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  149. florida fulserunt viridanti prata colore,
  150. arboribusque datumst variis exinde per auras
  151. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  152. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  153. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  154. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  155. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  156. multa modis multis varia ratione coorta.
  157. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  158. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  159. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  160. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  161. multaque nunc etiam existunt animalia terris