De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  2. alternis certo fluere alter tempore possit,
  3. qui queat aestivis solem detrudere signis
  4. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  5. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  6. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  7. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  8. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  9. posse alternis e partibus ire.
  10. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  11. diversas ire in partis inferna supernis?
  12. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  13. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  14. At nox obruit ingenti caligine terras,
  15. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  16. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  17. concussos itere et labefactos multo,
  18. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  19. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  20. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  21. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  22. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  23. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  24. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  25. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  26. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  27. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  28. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  29. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  30. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  31. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  32. semina confluere et solis reparare nitorem.
  33. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  34. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  35. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  36. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  37. tempore et inpubem molli pubescere veste
  38. et pariter mollem malis demittere barbam.
  39. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  40. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  41. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  42. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  43. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  44. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  45. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  46. aut quia sol idem sub terras atque superne
  47. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  48. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  49. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  50. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  51. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  52. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  53. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  54. distinet aequato caelum discrimine metas
  55. propter signiferi posituram totius orbis,
  56. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  57. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  58. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  59. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  60. aut quia crassior est certis in partibus ,
  61. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  62. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  63. propterea noctes hiberno tempore longae
  64. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  65. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  66. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  67. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  68. propterea fit uti videantur dicere verum.
  69. Luna potest solis radiis percussa nitere
  70. inque dies magis id lumen convertere nobis
  71. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  72. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  73. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  74. inde minutatim retro quasi condere lumen
  75. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  76. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  77. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  78. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  79. est etiam quare proprio cum lumine possit
  80. volvier et varias splendoris reddere formas;
  81. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  82. labitur omnimodis occursans officiensque,
  83. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  84. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  85. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  86. versandoque globum variantis edere formas,
  87. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  88. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  89. inde minutatim retro contorquet et aufert
  90. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  91. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  92. astrologorum artem contra convincere tendit,
  93. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  94. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  95. denique cur nequeat semper nova luna creari
  96. ordine formarum certo certisque figuris
  97. inque dies privos aborisci quaeque creata
  98. atque alia illius reparari in parte locoque,
  99. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  100. ordine cum videas tam certo multa creari.
  101. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  102. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  103. Flora quibus mater praespargens ante viai
  104. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  105. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  106. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  107. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  108. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  109. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  110. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  111. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  112. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  113. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  114. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  115. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  116. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  117. nam cur luna queat terram secludere solis
  118. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  119. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  120. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  121. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  122. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  123. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  124. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  125. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  126. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  127. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  128. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  129. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  130. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  131. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  132. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  133. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  134. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  135. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  136. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  137. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  138. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  139. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  140. quove modo possent offecto lumine obire
  141. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  142. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  143. omnia convisunt clara loca candida luce,
  144. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  145. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  146. tollere et incertis crerint committere ventis.
  147. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  148. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  149. florida fulserunt viridanti prata colore,
  150. arboribusque datumst variis exinde per auras
  151. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  152. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  153. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  154. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  155. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  156. multa modis multis varia ratione coorta.
  157. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  158. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  159. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  160. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  161. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  162. imbribus et calido solis concreta vapore;
  163. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  164. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  165. principio genus alituum variaeque volucres
  166. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  167. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  168. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  169. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  170. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  171. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  172. crescebant uteri terram radicibus apti;
  173. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  174. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  175. convertebat ibi natura foramina terrae
  176. et sucum venis cogebat fundere apertis
  177. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  178. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  179. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  180. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  181. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  182. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  183. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  184. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  185. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  186. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  187. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  188. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  189. simul volucres variantibus formis.
  190. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  191. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  192. mutat enim mundi naturam totius aetas
  193. ex alioque alius status excipere omnia debet
  194. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  195. omnia commutat natura et vertere cogit.
  196. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  197. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  198. sic igitur mundi naturam totius aetas
  199. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  200. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  201. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  202. conatast mira facie membrisque coorta,
  203. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  204. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  205. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  206. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  207. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  208. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  209. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  210. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  211. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  212. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  213. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  214. ut propagando possint procudere saecla;
  215. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  216. semina qua possint membris manare remissis,
  217. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  218. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  219. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  220. nec potuisse propagando procudere prolem.
  221. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  222. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  223. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  224. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  225. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  226. principio genus acre leonum saevaque saecla
  227. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  228. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  229. et genus omne quod est veterino semine partum
  230. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  231. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  232. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  233. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  234. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  235. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  236. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  237. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  238. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  239. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  240. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  241. donec ad interitum genus id natura redegit.
  242. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  243. esse queunt duplici natura et corpore bino
  244. ex alienigenis membris compacta, potestas
  245. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  246. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  247. principio circum tribus actis impiger annis
  248. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  249. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  250. post ubi equum validae vires aetate senecta
  251. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  252. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  253. officit et molli vestit lanugine malas;
  254. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  255. confieri credas Centauros posse neque esse,
  256. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  257. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  258. inter se quorum discordia membra videmus;
  259. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  260. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  261. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  262. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  263. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  264. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  265. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  266. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  267. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  268. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  269. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  270. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  271. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  272. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  273. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  274. multa licet simili ratione effutiat ore,
  275. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  276. fluxisse et gemmis florere arbusta
  277. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  278. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  279. et manibus totum circum se vertere caelum.
  280. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  281. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  282. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  283. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  284. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  285. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  286. non tamen inter se possunt complexa creari,
  287. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  288. foedere naturae certo discrimina servant.
  289. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  290. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  291. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  292. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  293. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  294. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  295. multaque per caelum solis volventia lustra
  296. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  297. nec robustus erat curvi moderator aratri
  298. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  299. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  300. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  301. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  302. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  303. glandiferas inter curabant corpora quercus
  304. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  305. arbita puniceo fieri matura colore,
  306. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  307. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  308. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  309. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  310. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  311. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  312. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  313. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  314. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  315. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  316. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  317. necdum res igni scibant tractare neque uti
  318. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  319. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  320. et frutices inter condebant squalida membra
  321. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  322. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  323. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  324. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  325. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  326. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  327. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  328. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  329. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  330. et manuum mira freti virtute pedumque
  331. consectabantur silvestria saecla ferarum
  332. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  333. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  334. saetigerisque pares subus silvestria membra
  335. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  336. circum se foliis ac frondibus involventes.
  337. nec plangore diem magno solemque per agros
  338. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  339. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  340. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  341. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  342. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  343. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  344. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  345. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  346. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  347. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  348. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  349. spumigeri suis adventu validique leonis
  350. atque intempesta cedebant nocte paventes
  351. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  352. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  353. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  354. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  355. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  356. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  357. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  358. at quos effugium servarat corpore adeso,
  359. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  360. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  361. donique eos vita privarant vermina saeva
  362. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  363. at non multa virum sub signis milia ducta
  364. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  365. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  366. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  367. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  368. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  369. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  370. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  371. tum penuria deinde cibi languentia leto
  372. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  373. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  374. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  375. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  376. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  377. ---
  378. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  379. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  380. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  381. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  382. et Venus inminuit viris puerique parentum
  383. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  384. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  385. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  386. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  387. vocibus et gestu cum balbe significarent
  388. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  389. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  390. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  391. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  392. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  393. At varios linguae sonitus natura subegit
  394. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  395. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  396. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  397. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  398. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  399. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  400. illis iratus petit atque infestus inurget.
  401. at catuli pantherarum scymnique leonum
  402. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  403. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  404. alituum porro genus alis omne videmus
  405. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  406. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  407. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  408. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  409. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  410. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  411. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  412. inter se fuerant, unde insita notities est
  413. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  414. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  415. cogere item pluris unus victosque domare
  416. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  417. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  418. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  419. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  420. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  421. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  422. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  423. pro vario sensu varia res voce notaret?
  424. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  425. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  426. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  427. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  428. inritata canum cum primum magna Molossum
  429. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  430. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  431. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  432. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  433. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  434. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  435. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  436. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  437. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  438. denique non hinnitus item differre videtur,
  439. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  440. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  441. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  442. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  443. postremo genus alituum variaeque volucres,
  444. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  445. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  446. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  447. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  448. et partim mutant cum tempestatibus una
  449. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  450. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  451. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  452. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  453. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  454. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  455. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  456. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  457. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  458. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  459. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  460. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  461. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  462. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  463. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  464. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  465. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  466. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  467. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  468. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  469. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  470. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  471. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  472. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  473. condere coeperunt urbis arcemque locare
  474. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  475. et pecudes et agros divisere atque dedere
  476. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  477. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  478. posterius res inventast aurumque repertum,
  479. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  480. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  481. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  482. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  483. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  484. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  485. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  486. ut fundamento stabili fortuna maneret
  487. et placidam possent opulenti degere vitam,
  488. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  489. certantes iter infestum fecere viai,
  490. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  491. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  492. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  493. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  494. ut satius multo iam sit parere quietum
  495. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  496. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  497. angustum per iter luctantes ambitionis;
  498. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  499. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  500. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  501. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  502. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  503. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  504. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  505. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  506. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  507. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  508. inde magistratum partim docuere creare
  509. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  510. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  511. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  512. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  513. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  514. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  515. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  516. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  517. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  518. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  519. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  520. qui violat factis communia foedera pacis.
  521. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  522. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  523. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  524. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  525. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  526. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  527. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  528. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  529. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  530. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  531. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  532. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  533. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  534. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  535. egregias animo facies vigilante videbant
  536. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  537. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  538. membra movere videbantur vocesque superbas
  539. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  540. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  541. subpeditabatur facies et forma manebat,
  542. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  543. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  544. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  545. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  546. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  547. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  548. praeterea caeli rationes ordine certo
  549. et varia annorum cernebant tempora verti
  550. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  551. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  552. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  553. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  554. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  555. luna dies et nox et noctis signa severa
  556. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  557. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  558. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  559. O genus infelix humanum, talia divis
  560. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  561. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  562. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  563. nec pietas ullast velatum saepe videri
  564. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  565. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  566. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  567. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  568. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  569. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  570. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  571. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  572. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  573. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  574. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  575. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  576. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  577. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,