De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. imminui supter viris, ideoque relinqui
  2. paulatim solem cum posterioribus signis,
  3. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  4. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  5. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  6. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  7. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  8. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  9. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  10. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  11. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  12. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  13. alternis certo fluere alter tempore possit,
  14. qui queat aestivis solem detrudere signis
  15. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  16. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  17. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  18. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  19. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  20. posse alternis e partibus ire.
  21. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  22. diversas ire in partis inferna supernis?
  23. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  24. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  25. At nox obruit ingenti caligine terras,
  26. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  27. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  28. concussos itere et labefactos multo,
  29. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  30. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  31. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  32. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  33. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  34. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  35. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  36. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  37. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  38. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  39. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  40. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  41. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  42. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  43. semina confluere et solis reparare nitorem.
  44. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  45. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  46. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  47. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  48. tempore et inpubem molli pubescere veste
  49. et pariter mollem malis demittere barbam.
  50. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  51. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  52. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  53. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  54. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  55. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  56. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  57. aut quia sol idem sub terras atque superne
  58. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  59. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  60. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  61. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  62. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  63. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  64. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  65. distinet aequato caelum discrimine metas
  66. propter signiferi posituram totius orbis,
  67. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  68. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  69. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  70. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  71. aut quia crassior est certis in partibus ,
  72. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  73. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  74. propterea noctes hiberno tempore longae
  75. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  76. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  77. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  78. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  79. propterea fit uti videantur dicere verum.
  80. Luna potest solis radiis percussa nitere
  81. inque dies magis id lumen convertere nobis
  82. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  83. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  84. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  85. inde minutatim retro quasi condere lumen
  86. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  87. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  88. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  89. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  90. est etiam quare proprio cum lumine possit
  91. volvier et varias splendoris reddere formas;
  92. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  93. labitur omnimodis occursans officiensque,
  94. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  95. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  96. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  97. versandoque globum variantis edere formas,
  98. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  99. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  100. inde minutatim retro contorquet et aufert
  101. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  102. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  103. astrologorum artem contra convincere tendit,
  104. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  105. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  106. denique cur nequeat semper nova luna creari
  107. ordine formarum certo certisque figuris
  108. inque dies privos aborisci quaeque creata
  109. atque alia illius reparari in parte locoque,
  110. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  111. ordine cum videas tam certo multa creari.
  112. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  113. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  114. Flora quibus mater praespargens ante viai
  115. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  116. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  117. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  118. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  119. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  120. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  121. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  122. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  123. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  124. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  125. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  126. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  127. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  128. nam cur luna queat terram secludere solis
  129. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  130. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  131. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  132. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  133. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  134. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  135. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  136. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  137. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  138. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  139. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  140. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  141. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  142. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  143. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  144. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  145. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  146. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  147. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  148. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  149. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  150. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  151. quove modo possent offecto lumine obire
  152. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  153. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  154. omnia convisunt clara loca candida luce,
  155. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  156. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  157. tollere et incertis crerint committere ventis.
  158. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  159. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  160. florida fulserunt viridanti prata colore,
  161. arboribusque datumst variis exinde per auras
  162. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  163. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  164. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  165. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  166. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  167. multa modis multis varia ratione coorta.
  168. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  169. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  170. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  171. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  172. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  173. imbribus et calido solis concreta vapore;
  174. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  175. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  176. principio genus alituum variaeque volucres
  177. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  178. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  179. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  180. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  181. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  182. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  183. crescebant uteri terram radicibus apti;
  184. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  185. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  186. convertebat ibi natura foramina terrae
  187. et sucum venis cogebat fundere apertis
  188. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  189. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  190. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  191. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  192. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  193. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  194. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  195. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  196. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  197. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  198. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  199. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  200. simul volucres variantibus formis.
  201. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  202. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  203. mutat enim mundi naturam totius aetas
  204. ex alioque alius status excipere omnia debet
  205. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  206. omnia commutat natura et vertere cogit.
  207. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  208. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  209. sic igitur mundi naturam totius aetas
  210. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  211. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  212. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  213. conatast mira facie membrisque coorta,
  214. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  215. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  216. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  217. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  218. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  219. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  220. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  221. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  222. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  223. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  224. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  225. ut propagando possint procudere saecla;
  226. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  227. semina qua possint membris manare remissis,
  228. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  229. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  230. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  231. nec potuisse propagando procudere prolem.
  232. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  233. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  234. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  235. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  236. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  237. principio genus acre leonum saevaque saecla
  238. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  239. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  240. et genus omne quod est veterino semine partum
  241. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  242. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  243. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  244. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  245. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  246. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  247. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  248. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  249. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  250. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  251. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  252. donec ad interitum genus id natura redegit.
  253. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  254. esse queunt duplici natura et corpore bino
  255. ex alienigenis membris compacta, potestas
  256. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  257. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  258. principio circum tribus actis impiger annis
  259. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  260. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  261. post ubi equum validae vires aetate senecta
  262. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  263. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  264. officit et molli vestit lanugine malas;
  265. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  266. confieri credas Centauros posse neque esse,
  267. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  268. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  269. inter se quorum discordia membra videmus;
  270. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  271. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  272. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  273. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  274. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  275. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  276. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  277. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  278. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  279. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  280. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  281. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  282. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  283. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  284. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  285. multa licet simili ratione effutiat ore,
  286. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  287. fluxisse et gemmis florere arbusta
  288. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  289. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  290. et manibus totum circum se vertere caelum.
  291. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  292. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  293. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  294. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  295. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  296. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  297. non tamen inter se possunt complexa creari,
  298. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  299. foedere naturae certo discrimina servant.
  300. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  301. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  302. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  303. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  304. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  305. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  306. multaque per caelum solis volventia lustra
  307. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  308. nec robustus erat curvi moderator aratri
  309. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  310. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  311. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  312. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  313. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  314. glandiferas inter curabant corpora quercus
  315. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  316. arbita puniceo fieri matura colore,
  317. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  318. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  319. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  320. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  321. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  322. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  323. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  324. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  325. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  326. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  327. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  328. necdum res igni scibant tractare neque uti
  329. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  330. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  331. et frutices inter condebant squalida membra
  332. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  333. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  334. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  335. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  336. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  337. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  338. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  339. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  340. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  341. et manuum mira freti virtute pedumque
  342. consectabantur silvestria saecla ferarum
  343. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  344. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  345. saetigerisque pares subus silvestria membra
  346. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  347. circum se foliis ac frondibus involventes.
  348. nec plangore diem magno solemque per agros
  349. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  350. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  351. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  352. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  353. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  354. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  355. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  356. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  357. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  358. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  359. eiectique domo fugiebant saxea tecta