De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  2. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  3. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  4. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  5. evanescere enim rapidas illius et acris
  6. imminui supter viris, ideoque relinqui
  7. paulatim solem cum posterioribus signis,
  8. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  9. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  10. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  11. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  12. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  13. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  14. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  15. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  16. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  17. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  18. alternis certo fluere alter tempore possit,
  19. qui queat aestivis solem detrudere signis
  20. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,