De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  2. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  3. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  4. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  5. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  6. evanescere enim rapidas illius et acris
  7. imminui supter viris, ideoque relinqui
  8. paulatim solem cum posterioribus signis,
  9. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  10. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  11. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  12. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  13. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  14. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  15. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  16. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  17. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  18. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  19. alternis certo fluere alter tempore possit,
  20. qui queat aestivis solem detrudere signis
  21. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  22. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  23. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  24. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  25. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  26. posse alternis e partibus ire.
  27. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  28. diversas ire in partis inferna supernis?
  29. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  30. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  31. At nox obruit ingenti caligine terras,
  32. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  33. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  34. concussos itere et labefactos multo,
  35. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  36. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  37. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  38. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  39. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  40. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  41. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  42. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  43. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  44. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  45. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  46. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  47. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  48. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  49. semina confluere et solis reparare nitorem.
  50. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  51. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  52. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  53. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  54. tempore et inpubem molli pubescere veste
  55. et pariter mollem malis demittere barbam.
  56. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  57. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  58. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  59. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  60. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  61. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  62. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  63. aut quia sol idem sub terras atque superne
  64. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  65. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  66. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  67. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  68. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  69. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  70. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  71. distinet aequato caelum discrimine metas
  72. propter signiferi posituram totius orbis,
  73. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  74. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  75. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  76. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  77. aut quia crassior est certis in partibus ,
  78. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  79. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  80. propterea noctes hiberno tempore longae
  81. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  82. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  83. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  84. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  85. propterea fit uti videantur dicere verum.
  86. Luna potest solis radiis percussa nitere
  87. inque dies magis id lumen convertere nobis
  88. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  89. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  90. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  91. inde minutatim retro quasi condere lumen
  92. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  93. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  94. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  95. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  96. est etiam quare proprio cum lumine possit
  97. volvier et varias splendoris reddere formas;
  98. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  99. labitur omnimodis occursans officiensque,
  100. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  101. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  102. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  103. versandoque globum variantis edere formas,
  104. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  105. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  106. inde minutatim retro contorquet et aufert
  107. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  108. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  109. astrologorum artem contra convincere tendit,
  110. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  111. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  112. denique cur nequeat semper nova luna creari
  113. ordine formarum certo certisque figuris
  114. inque dies privos aborisci quaeque creata
  115. atque alia illius reparari in parte locoque,
  116. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  117. ordine cum videas tam certo multa creari.
  118. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  119. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  120. Flora quibus mater praespargens ante viai
  121. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  122. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  123. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  124. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  125. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  126. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  127. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  128. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  129. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  130. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  131. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  132. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  133. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  134. nam cur luna queat terram secludere solis
  135. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  136. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  137. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  138. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  139. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  140. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  141. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  142. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  143. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  144. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  145. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  146. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  147. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  148. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  149. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  150. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  151. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  152. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  153. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  154. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  155. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  156. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  157. quove modo possent offecto lumine obire
  158. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  159. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  160. omnia convisunt clara loca candida luce,
  161. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  162. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  163. tollere et incertis crerint committere ventis.
  164. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  165. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  166. florida fulserunt viridanti prata colore,
  167. arboribusque datumst variis exinde per auras
  168. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  169. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  170. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  171. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  172. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  173. multa modis multis varia ratione coorta.
  174. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  175. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  176. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  177. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  178. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  179. imbribus et calido solis concreta vapore;
  180. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  181. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  182. principio genus alituum variaeque volucres
  183. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  184. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  185. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  186. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  187. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  188. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  189. crescebant uteri terram radicibus apti;
  190. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  191. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  192. convertebat ibi natura foramina terrae
  193. et sucum venis cogebat fundere apertis
  194. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  195. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  196. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  197. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  198. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  199. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  200. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  201. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  202. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  203. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  204. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  205. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  206. simul volucres variantibus formis.
  207. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  208. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  209. mutat enim mundi naturam totius aetas
  210. ex alioque alius status excipere omnia debet
  211. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  212. omnia commutat natura et vertere cogit.
  213. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  214. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  215. sic igitur mundi naturam totius aetas
  216. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  217. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  218. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  219. conatast mira facie membrisque coorta,
  220. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  221. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  222. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  223. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  224. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  225. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  226. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  227. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  228. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  229. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  230. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  231. ut propagando possint procudere saecla;
  232. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  233. semina qua possint membris manare remissis,
  234. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  235. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  236. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  237. nec potuisse propagando procudere prolem.
  238. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  239. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  240. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  241. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  242. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  243. principio genus acre leonum saevaque saecla
  244. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  245. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  246. et genus omne quod est veterino semine partum
  247. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  248. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  249. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  250. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  251. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  252. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  253. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  254. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  255. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  256. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  257. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  258. donec ad interitum genus id natura redegit.
  259. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  260. esse queunt duplici natura et corpore bino
  261. ex alienigenis membris compacta, potestas
  262. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  263. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  264. principio circum tribus actis impiger annis
  265. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  266. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  267. post ubi equum validae vires aetate senecta
  268. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  269. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  270. officit et molli vestit lanugine malas;
  271. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  272. confieri credas Centauros posse neque esse,
  273. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  274. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  275. inter se quorum discordia membra videmus;
  276. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  277. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  278. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  279. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  280. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  281. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  282. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  283. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  284. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  285. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  286. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  287. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  288. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  289. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  290. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  291. multa licet simili ratione effutiat ore,
  292. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  293. fluxisse et gemmis florere arbusta
  294. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  295. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  296. et manibus totum circum se vertere caelum.
  297. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  298. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  299. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  300. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  301. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  302. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  303. non tamen inter se possunt complexa creari,
  304. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  305. foedere naturae certo discrimina servant.
  306. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  307. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  308. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  309. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  310. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  311. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  312. multaque per caelum solis volventia lustra
  313. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  314. nec robustus erat curvi moderator aratri
  315. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  316. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  317. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  318. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  319. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  320. glandiferas inter curabant corpora quercus
  321. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  322. arbita puniceo fieri matura colore,
  323. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  324. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  325. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  326. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  327. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  328. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  329. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  330. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  331. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  332. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  333. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  334. necdum res igni scibant tractare neque uti
  335. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  336. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  337. et frutices inter condebant squalida membra
  338. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  339. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  340. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  341. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  342. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  343. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  344. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  345. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  346. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  347. et manuum mira freti virtute pedumque
  348. consectabantur silvestria saecla ferarum
  349. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  350. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  351. saetigerisque pares subus silvestria membra
  352. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  353. circum se foliis ac frondibus involventes.
  354. nec plangore diem magno solemque per agros
  355. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  356. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  357. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  358. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  359. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  360. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  361. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  362. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  363. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  364. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  365. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  366. spumigeri suis adventu validique leonis
  367. atque intempesta cedebant nocte paventes
  368. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  369. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  370. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  371. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  372. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  373. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  374. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  375. at quos effugium servarat corpore adeso,
  376. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  377. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  378. donique eos vita privarant vermina saeva
  379. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  380. at non multa virum sub signis milia ducta
  381. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  382. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  383. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  384. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  385. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  386. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  387. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  388. tum penuria deinde cibi languentia leto
  389. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  390. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  391. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  392. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  393. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  394. ---
  395. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  396. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  397. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  398. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  399. et Venus inminuit viris puerique parentum
  400. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  401. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  402. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  403. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  404. vocibus et gestu cum balbe significarent
  405. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  406. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  407. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  408. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  409. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  410. At varios linguae sonitus natura subegit
  411. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  412. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  413. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  414. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  415. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  416. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  417. illis iratus petit atque infestus inurget.
  418. at catuli pantherarum scymnique leonum
  419. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  420. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  421. alituum porro genus alis omne videmus
  422. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  423. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  424. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  425. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  426. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  427. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  428. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  429. inter se fuerant, unde insita notities est
  430. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  431. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  432. cogere item pluris unus victosque domare
  433. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  434. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  435. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  436. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  437. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  438. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  439. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  440. pro vario sensu varia res voce notaret?
  441. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  442. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  443. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  444. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  445. inritata canum cum primum magna Molossum
  446. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  447. longe alio sonitu rabies restricta minatur,