De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  2. percipiat calidis fervoribus ardor,
  3. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  4. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  5. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  6. accidere ex una scintilla incendia passim.
  7. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  8. possideat multum caecis fervoribus ignem
  9. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  10. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  11. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  12. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  13. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  14. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  15. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  16. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  17. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  18. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  19. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  20. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  21. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  22. evanescere enim rapidas illius et acris
  23. imminui supter viris, ideoque relinqui
  24. paulatim solem cum posterioribus signis,
  25. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  26. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  27. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  28. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  29. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  30. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  31. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  32. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  33. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  34. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  35. alternis certo fluere alter tempore possit,
  36. qui queat aestivis solem detrudere signis
  37. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  38. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  39. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  40. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  41. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  42. posse alternis e partibus ire.
  43. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  44. diversas ire in partis inferna supernis?
  45. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  46. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  47. At nox obruit ingenti caligine terras,
  48. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  49. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  50. concussos itere et labefactos multo,
  51. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  52. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  53. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  54. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  55. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  56. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  57. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  58. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  59. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  60. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  61. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  62. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  63. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  64. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  65. semina confluere et solis reparare nitorem.
  66. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  67. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  68. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  69. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  70. tempore et inpubem molli pubescere veste
  71. et pariter mollem malis demittere barbam.
  72. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  73. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  74. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  75. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  76. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  77. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  78. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  79. aut quia sol idem sub terras atque superne
  80. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  81. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  82. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  83. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  84. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  85. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  86. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  87. distinet aequato caelum discrimine metas
  88. propter signiferi posituram totius orbis,
  89. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  90. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  91. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  92. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  93. aut quia crassior est certis in partibus ,
  94. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  95. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  96. propterea noctes hiberno tempore longae
  97. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  98. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  99. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  100. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  101. propterea fit uti videantur dicere verum.
  102. Luna potest solis radiis percussa nitere
  103. inque dies magis id lumen convertere nobis
  104. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  105. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  106. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  107. inde minutatim retro quasi condere lumen
  108. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  109. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  110. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  111. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  112. est etiam quare proprio cum lumine possit
  113. volvier et varias splendoris reddere formas;
  114. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  115. labitur omnimodis occursans officiensque,
  116. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  117. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  118. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  119. versandoque globum variantis edere formas,
  120. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  121. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  122. inde minutatim retro contorquet et aufert
  123. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  124. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  125. astrologorum artem contra convincere tendit,
  126. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  127. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  128. denique cur nequeat semper nova luna creari
  129. ordine formarum certo certisque figuris
  130. inque dies privos aborisci quaeque creata
  131. atque alia illius reparari in parte locoque,
  132. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  133. ordine cum videas tam certo multa creari.
  134. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  135. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  136. Flora quibus mater praespargens ante viai
  137. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  138. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  139. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  140. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  141. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  142. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  143. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  144. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  145. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  146. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  147. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  148. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  149. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  150. nam cur luna queat terram secludere solis
  151. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  152. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  153. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  154. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  155. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  156. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  157. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  158. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  159. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  160. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  161. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  162. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  163. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  164. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  165. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  166. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  167. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  168. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  169. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  170. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  171. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  172. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  173. quove modo possent offecto lumine obire
  174. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  175. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  176. omnia convisunt clara loca candida luce,
  177. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  178. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  179. tollere et incertis crerint committere ventis.
  180. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  181. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  182. florida fulserunt viridanti prata colore,
  183. arboribusque datumst variis exinde per auras
  184. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  185. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  186. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  187. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  188. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  189. multa modis multis varia ratione coorta.
  190. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  191. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  192. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  193. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  194. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  195. imbribus et calido solis concreta vapore;
  196. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  197. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  198. principio genus alituum variaeque volucres
  199. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  200. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  201. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  202. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  203. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  204. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  205. crescebant uteri terram radicibus apti;
  206. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  207. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  208. convertebat ibi natura foramina terrae
  209. et sucum venis cogebat fundere apertis
  210. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  211. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  212. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  213. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  214. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  215. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  216. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  217. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  218. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  219. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  220. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  221. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  222. simul volucres variantibus formis.
  223. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  224. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  225. mutat enim mundi naturam totius aetas
  226. ex alioque alius status excipere omnia debet
  227. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  228. omnia commutat natura et vertere cogit.
  229. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  230. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  231. sic igitur mundi naturam totius aetas
  232. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  233. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  234. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  235. conatast mira facie membrisque coorta,
  236. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  237. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  238. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  239. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  240. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  241. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  242. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  243. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  244. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  245. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  246. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  247. ut propagando possint procudere saecla;
  248. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  249. semina qua possint membris manare remissis,
  250. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  251. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  252. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  253. nec potuisse propagando procudere prolem.
  254. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  255. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  256. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  257. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  258. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  259. principio genus acre leonum saevaque saecla
  260. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  261. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  262. et genus omne quod est veterino semine partum
  263. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  264. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  265. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  266. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  267. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  268. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  269. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  270. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  271. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  272. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  273. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  274. donec ad interitum genus id natura redegit.
  275. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  276. esse queunt duplici natura et corpore bino
  277. ex alienigenis membris compacta, potestas
  278. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  279. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  280. principio circum tribus actis impiger annis
  281. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  282. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  283. post ubi equum validae vires aetate senecta
  284. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  285. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  286. officit et molli vestit lanugine malas;
  287. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  288. confieri credas Centauros posse neque esse,
  289. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  290. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  291. inter se quorum discordia membra videmus;
  292. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  293. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  294. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  295. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  296. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  297. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  298. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  299. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  300. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  301. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  302. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  303. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  304. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  305. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  306. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  307. multa licet simili ratione effutiat ore,
  308. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  309. fluxisse et gemmis florere arbusta
  310. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  311. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  312. et manibus totum circum se vertere caelum.
  313. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  314. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  315. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  316. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  317. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  318. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  319. non tamen inter se possunt complexa creari,
  320. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  321. foedere naturae certo discrimina servant.
  322. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  323. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  324. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  325. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  326. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  327. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  328. multaque per caelum solis volventia lustra
  329. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  330. nec robustus erat curvi moderator aratri
  331. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  332. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  333. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  334. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  335. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  336. glandiferas inter curabant corpora quercus
  337. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  338. arbita puniceo fieri matura colore,
  339. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  340. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  341. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  342. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  343. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  344. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  345. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  346. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  347. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  348. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  349. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  350. necdum res igni scibant tractare neque uti
  351. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  352. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  353. et frutices inter condebant squalida membra
  354. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  355. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  356. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  357. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  358. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  359. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  360. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  361. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  362. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  363. et manuum mira freti virtute pedumque
  364. consectabantur silvestria saecla ferarum
  365. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  366. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  367. saetigerisque pares subus silvestria membra
  368. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  369. circum se foliis ac frondibus involventes.
  370. nec plangore diem magno solemque per agros
  371. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  372. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  373. dum rosea face sol inferret lumina caelo.