De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  2. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  3. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  4. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  5. percipiat calidis fervoribus ardor,
  6. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  7. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  8. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  9. accidere ex una scintilla incendia passim.
  10. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  11. possideat multum caecis fervoribus ignem
  12. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  13. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  14. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  15. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  16. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  17. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  18. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  19. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  20. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  21. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  22. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  23. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  24. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  25. evanescere enim rapidas illius et acris
  26. imminui supter viris, ideoque relinqui
  27. paulatim solem cum posterioribus signis,
  28. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  29. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  30. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  31. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  32. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  33. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  34. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  35. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  36. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  37. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  38. alternis certo fluere alter tempore possit,
  39. qui queat aestivis solem detrudere signis
  40. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  41. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  42. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  43. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  44. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  45. posse alternis e partibus ire.
  46. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  47. diversas ire in partis inferna supernis?
  48. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  49. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  50. At nox obruit ingenti caligine terras,
  51. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  52. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  53. concussos itere et labefactos multo,
  54. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  55. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  56. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  57. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  58. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  59. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  60. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  61. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  62. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  63. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  64. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  65. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  66. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  67. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  68. semina confluere et solis reparare nitorem.
  69. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  70. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  71. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  72. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  73. tempore et inpubem molli pubescere veste
  74. et pariter mollem malis demittere barbam.
  75. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  76. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  77. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  78. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  79. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  80. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  81. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  82. aut quia sol idem sub terras atque superne
  83. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  84. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  85. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  86. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  87. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  88. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  89. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  90. distinet aequato caelum discrimine metas
  91. propter signiferi posituram totius orbis,
  92. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  93. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  94. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  95. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  96. aut quia crassior est certis in partibus ,
  97. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  98. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  99. propterea noctes hiberno tempore longae
  100. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  101. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  102. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  103. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  104. propterea fit uti videantur dicere verum.
  105. Luna potest solis radiis percussa nitere
  106. inque dies magis id lumen convertere nobis
  107. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  108. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  109. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  110. inde minutatim retro quasi condere lumen
  111. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  112. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  113. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  114. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  115. est etiam quare proprio cum lumine possit
  116. volvier et varias splendoris reddere formas;
  117. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  118. labitur omnimodis occursans officiensque,
  119. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  120. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  121. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  122. versandoque globum variantis edere formas,
  123. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  124. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  125. inde minutatim retro contorquet et aufert
  126. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  127. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  128. astrologorum artem contra convincere tendit,
  129. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  130. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  131. denique cur nequeat semper nova luna creari
  132. ordine formarum certo certisque figuris
  133. inque dies privos aborisci quaeque creata
  134. atque alia illius reparari in parte locoque,
  135. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  136. ordine cum videas tam certo multa creari.
  137. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  138. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  139. Flora quibus mater praespargens ante viai
  140. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  141. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  142. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  143. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  144. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  145. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  146. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  147. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  148. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  149. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  150. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  151. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  152. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  153. nam cur luna queat terram secludere solis
  154. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  155. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  156. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  157. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  158. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  159. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  160. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  161. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  162. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  163. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  164. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  165. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  166. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  167. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  168. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  169. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  170. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  171. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  172. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  173. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  174. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  175. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  176. quove modo possent offecto lumine obire
  177. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  178. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  179. omnia convisunt clara loca candida luce,