De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec validas valeant aevi rescindere leges,
  2. quo genere in primis animi natura reperta est
  3. nativo primum consistere corpore creta,
  4. nec posse incolumem magnum durare per aevum,
  5. sed simulacra solere in somnis fallere mentem,
  6. cernere cum videamur eum quem vita reliquit,
  7. quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,
  8. ut mihi mortali consistere corpore mundum
  9. nativomque simul ratio reddunda sit esse;
  10. et quibus ille modis congressus materiai
  11. fundarit terram caelum mare sidera solem
  12. lunaique globum; tum quae tellure animantes
  13. extiterint, et quae nullo sint tempore natae;
  14. quove modo genus humanum variante loquella
  15. coeperit inter se vesci per nomina rerum;
  16. et quibus ille modis divom metus insinuarit
  17. pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
  18. fana lacus lucos aras simulacraque divom.
  19. praeterea solis cursus lunaeque meatus
  20. expediam qua vi flectat natura gubernans;
  21. ne forte haec inter caelum terramque reamur
  22. libera sponte sua cursus lustrare perennis,
  23. morigera ad fruges augendas atque animantis,
  24. neve aliqua divom volvi ratione putemus.
  25. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  26. si tamen interea mirantur qua ratione
  27. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  28. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  29. rursus in antiquas referuntur religiones
  30. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  31. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  32. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  33. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  34. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  35. principio maria ac terras caelumque tuere;
  36. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  37. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  38. una dies dabit exitio, multosque per annos
  39. sustentata ruet moles et machina mundi.
  40. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  41. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  42. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  43. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  44. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  45. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  46. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  47. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  48. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  49. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  50. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  51. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  52. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  53. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  54. sanctius et multo certa ratione magis quam
  55. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  56. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  57. religione refrenatus ne forte rearis
  58. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  59. corpore divino debere aeterna manere,
  60. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  61. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  62. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  63. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  64. inmortalia mortali sermone notantes;
  65. quae procul usque adeo divino a numine distent
  66. inque deum numero quae sint indigna videri,
  67. notitiam potius praebere ut posse putentur
  68. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  69. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  70. posse animi natura putetur consiliumque.
  71. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  72. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  73. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  74. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  75. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  76. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  77. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  78. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  79. posset et innasci quavis in parte soleret,
  80. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  81. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  82. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  83. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  84. totum posse extra corpus formamque animalem
  85. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  86. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  87. haud igitur constant divino praedita sensu,
  88. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  89. Illud item non est ut possis credere, sedes
  90. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  91. tenvis enim natura deum longeque remota
  92. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  93. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  94. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  95. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  96. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  97. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  98. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  99. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  100. praeclaram mundi naturam proptereaque
  101. adlaudabile opus divom laudare decere
  102. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  103. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  104. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  105. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  106. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  107. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  108. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  109. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  110. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  111. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  112. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  113. nam gaudere novis rebus debere videtur
  114. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  115. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  116. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  117. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  118. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  119. donec diluxit rerum genitalis origo?
  120. natus enim debet qui cumque est velle manere
  121. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  122. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  123. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  124. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  125. notities hominum divis unde insita primum est,
  126. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  127. quove modost umquam vis cognita principiorum
  128. quidque inter sese permutato ordine possent.
  129. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  130. namque ita multa modis multis primordia rerum
  131. ex infinito iam tempore percita plagis
  132. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  133. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  134. quae cumque inter se possint congressa creare,
  135. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  136. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  137. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  138. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  139. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  140. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  141. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  142. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  143. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  144. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  145. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  146. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  147. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  148. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  149. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  150. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  151. vitai causa valido consueta bidenti
  152. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  153. si non fecundas vertentes vomere glebas
  154. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  155. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  156. et tamen inter dum magno quaesita labore
  157. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  158. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  159. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  160. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  161. praeterea genus horriferum natura ferarum
  162. humanae genti infestum terraque marique
  163. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  164. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  165. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  166. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  167. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  168. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  169. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  170. cui tantum in vita restet transire malorum.
  171. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  172. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  173. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  174. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  175. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  176. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  177. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  178. Principio quoniam terrai corpus et umor
  179. aurarumque leves animae calidique vapores,
  180. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  181. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  182. debet eodem omnis mundi natura putari.
  183. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  184. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  185. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  186. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  187. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  188. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  189. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  190. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  191. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  192. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  193. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  194. principio pars terrai non nulla, perusta
  195. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  196. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  197. quas validi toto dispergunt venti.
  198. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  199. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  200. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  201. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  202. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  203. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  204. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  205. semper abundare et latices manare perennis
  206. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  207. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  208. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  209. partim quod validi verrentes aequora venti
  210. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  211. partim quod supter per terras diditur omnis;
  212. percolatur enim virus retroque remanat
  213. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  214. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  215. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  216. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  217. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  218. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  219. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  220. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  221. omnia iam resoluta forent et in versa.
  222. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  223. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  224. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  225. inrigat adsidue caelum candore recenti
  226. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  227. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  228. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  229. quod simul ac primum nubes succedere soli
  230. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  231. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  232. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  233. ut noscas splendore novo res semper egere
  234. et primum iactum fulgoris quemque perire
  235. nec ratione alia res posse in sole videri,
  236. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  237. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  238. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  239. fulguribus pingues multa caligine taedae
  240. consimili properant ratione, ardore ministro,
  241. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  242. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  243. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  244. exitium celeri celeratur origine flammae.
  245. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  246. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  247. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  248. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  249. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  250. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  251. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  252. nec sanctum numen fati protollere finis
  253. posse neque adversus naturae foedera niti?
  254. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  255. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  256. non ruere avolsos silices a montibus altis
  257. nec validas aevi vires perferre patique
  258. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  259. ex infinito quae tempore pertolerassent
  260. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  261. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  262. continet amplexu terram: si procreat ex se
  263. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,