De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  2. per multum, specie confusa videntur
  3. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  4. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  5. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  6. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  7. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  8. scire licet perquam pauxillo posse minores
  9. esse vel exigua maioris parte brevique.
  10. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  11. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  12. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  13. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  14. Illud item non est mirandum, qua ratione
  15. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  16. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  17. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  18. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  19. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  20. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  21. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  22. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  23. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  24. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  25. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  26. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  27. percipiat calidis fervoribus ardor,
  28. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  29. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  30. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  31. accidere ex una scintilla incendia passim.
  32. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  33. possideat multum caecis fervoribus ignem
  34. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  35. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  36. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  37. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  38. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  39. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  40. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  41. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  42. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  43. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  44. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  45. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  46. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  47. evanescere enim rapidas illius et acris
  48. imminui supter viris, ideoque relinqui
  49. paulatim solem cum posterioribus signis,
  50. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  51. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  52. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  53. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  54. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  55. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  56. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  57. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  58. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  59. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  60. alternis certo fluere alter tempore possit,
  61. qui queat aestivis solem detrudere signis
  62. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  63. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  64. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  65. et ratione pari lunam stellasque putandumst,