De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  2. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  3. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  4. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  5. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  6. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  7. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  8. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  9. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  10. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  11. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  12. per multum, specie confusa videntur
  13. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  14. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  15. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  16. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  17. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  18. scire licet perquam pauxillo posse minores
  19. esse vel exigua maioris parte brevique.
  20. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  21. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  22. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  23. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  24. Illud item non est mirandum, qua ratione
  25. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  26. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  27. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  28. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  29. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  30. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  31. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  32. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  33. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  34. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  35. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  36. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  37. percipiat calidis fervoribus ardor,
  38. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  39. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  40. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  41. accidere ex una scintilla incendia passim.
  42. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  43. possideat multum caecis fervoribus ignem
  44. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  45. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  46. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  47. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  48. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  49. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  50. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  51. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  52. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  53. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  54. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  55. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  56. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  57. evanescere enim rapidas illius et acris
  58. imminui supter viris, ideoque relinqui
  59. paulatim solem cum posterioribus signis,
  60. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  61. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  62. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  63. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  64. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  65. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  66. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  67. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  68. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  69. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  70. alternis certo fluere alter tempore possit,
  71. qui queat aestivis solem detrudere signis
  72. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  73. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  74. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  75. et ratione pari lunam stellasque putandumst,