De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  2. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  3. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  4. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  5. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  6. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  7. nil magnis intervallis de corpore libant
  8. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  9. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  10. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  11. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  12. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  13. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  14. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  15. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  16. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  17. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  18. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  19. per multum, specie confusa videntur
  20. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  21. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  22. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  23. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  24. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  25. scire licet perquam pauxillo posse minores
  26. esse vel exigua maioris parte brevique.
  27. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  28. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  29. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  30. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  31. Illud item non est mirandum, qua ratione
  32. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  33. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  34. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  35. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  36. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  37. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  38. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  39. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  40. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  41. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  42. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  43. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  44. percipiat calidis fervoribus ardor,
  45. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  46. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  47. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  48. accidere ex una scintilla incendia passim.
  49. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  50. possideat multum caecis fervoribus ignem
  51. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  52. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  53. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  54. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  55. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  56. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  57. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  58. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  59. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  60. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  61. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  62. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  63. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  64. evanescere enim rapidas illius et acris
  65. imminui supter viris, ideoque relinqui
  66. paulatim solem cum posterioribus signis,
  67. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  68. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  69. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  70. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  71. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  72. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  73. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  74. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  75. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  76. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  77. alternis certo fluere alter tempore possit,
  78. qui queat aestivis solem detrudere signis
  79. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  80. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  81. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  82. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  83. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  84. posse alternis e partibus ire.
  85. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  86. diversas ire in partis inferna supernis?
  87. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  88. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  89. At nox obruit ingenti caligine terras,
  90. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  91. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  92. concussos itere et labefactos multo,
  93. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  94. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  95. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  96. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  97. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  98. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  99. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  100. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  101. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  102. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  103. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  104. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  105. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  106. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  107. semina confluere et solis reparare nitorem.
  108. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  109. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  110. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  111. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  112. tempore et inpubem molli pubescere veste
  113. et pariter mollem malis demittere barbam.
  114. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  115. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  116. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  117. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  118. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  119. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  120. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  121. aut quia sol idem sub terras atque superne
  122. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  123. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  124. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  125. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  126. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  127. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  128. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  129. distinet aequato caelum discrimine metas
  130. propter signiferi posituram totius orbis,
  131. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  132. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  133. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  134. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  135. aut quia crassior est certis in partibus ,
  136. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  137. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  138. propterea noctes hiberno tempore longae
  139. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  140. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  141. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  142. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  143. propterea fit uti videantur dicere verum.
  144. Luna potest solis radiis percussa nitere
  145. inque dies magis id lumen convertere nobis
  146. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  147. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  148. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  149. inde minutatim retro quasi condere lumen
  150. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  151. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  152. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  153. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  154. est etiam quare proprio cum lumine possit
  155. volvier et varias splendoris reddere formas;
  156. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  157. labitur omnimodis occursans officiensque,
  158. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  159. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  160. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  161. versandoque globum variantis edere formas,
  162. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  163. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  164. inde minutatim retro contorquet et aufert
  165. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  166. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  167. astrologorum artem contra convincere tendit,
  168. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  169. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  170. denique cur nequeat semper nova luna creari
  171. ordine formarum certo certisque figuris
  172. inque dies privos aborisci quaeque creata
  173. atque alia illius reparari in parte locoque,
  174. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  175. ordine cum videas tam certo multa creari.
  176. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  177. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  178. Flora quibus mater praespargens ante viai
  179. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  180. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  181. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  182. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  183. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  184. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  185. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  186. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  187. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  188. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  189. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  190. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  191. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  192. nam cur luna queat terram secludere solis
  193. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  194. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  195. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  196. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  197. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  198. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  199. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  200. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  201. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  202. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  203. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  204. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  205. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  206. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  207. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  208. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  209. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  210. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  211. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  212. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  213. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  214. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  215. quove modo possent offecto lumine obire
  216. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  217. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  218. omnia convisunt clara loca candida luce,
  219. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  220. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  221. tollere et incertis crerint committere ventis.
  222. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  223. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  224. florida fulserunt viridanti prata colore,
  225. arboribusque datumst variis exinde per auras
  226. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  227. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  228. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  229. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  230. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  231. multa modis multis varia ratione coorta.
  232. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  233. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  234. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  235. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  236. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  237. imbribus et calido solis concreta vapore;
  238. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  239. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  240. principio genus alituum variaeque volucres
  241. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  242. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  243. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  244. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  245. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  246. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  247. crescebant uteri terram radicibus apti;
  248. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  249. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  250. convertebat ibi natura foramina terrae
  251. et sucum venis cogebat fundere apertis
  252. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  253. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  254. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  255. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  256. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  257. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  258. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  259. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  260. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  261. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  262. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  263. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  264. simul volucres variantibus formis.
  265. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  266. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  267. mutat enim mundi naturam totius aetas
  268. ex alioque alius status excipere omnia debet
  269. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  270. omnia commutat natura et vertere cogit.
  271. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  272. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  273. sic igitur mundi naturam totius aetas
  274. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  275. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  276. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  277. conatast mira facie membrisque coorta,
  278. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  279. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  280. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  281. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  282. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  283. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  284. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  285. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  286. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  287. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  288. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  289. ut propagando possint procudere saecla;
  290. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  291. semina qua possint membris manare remissis,
  292. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  293. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  294. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  295. nec potuisse propagando procudere prolem.
  296. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  297. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  298. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  299. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  300. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  301. principio genus acre leonum saevaque saecla
  302. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  303. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  304. et genus omne quod est veterino semine partum
  305. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  306. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  307. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  308. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  309. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  310. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  311. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  312. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  313. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  314. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  315. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  316. donec ad interitum genus id natura redegit.
  317. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  318. esse queunt duplici natura et corpore bino
  319. ex alienigenis membris compacta, potestas
  320. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  321. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  322. principio circum tribus actis impiger annis
  323. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  324. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  325. post ubi equum validae vires aetate senecta
  326. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  327. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  328. officit et molli vestit lanugine malas;
  329. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  330. confieri credas Centauros posse neque esse,
  331. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  332. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  333. inter se quorum discordia membra videmus;
  334. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  335. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  336. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  337. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  338. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  339. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  340. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  341. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  342. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  343. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  344. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  345. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  346. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  347. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  348. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  349. multa licet simili ratione effutiat ore,
  350. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  351. fluxisse et gemmis florere arbusta
  352. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  353. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  354. et manibus totum circum se vertere caelum.
  355. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  356. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  357. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  358. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  359. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  360. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  361. non tamen inter se possunt complexa creari,
  362. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  363. foedere naturae certo discrimina servant.
  364. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  365. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  366. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  367. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  368. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  369. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  370. multaque per caelum solis volventia lustra
  371. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  372. nec robustus erat curvi moderator aratri
  373. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  374. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  375. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  376. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  377. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  378. glandiferas inter curabant corpora quercus
  379. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  380. arbita puniceo fieri matura colore,
  381. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  382. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  383. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  384. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  385. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  386. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  387. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  388. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  389. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  390. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  391. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  392. necdum res igni scibant tractare neque uti
  393. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  394. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  395. et frutices inter condebant squalida membra
  396. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  397. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  398. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  399. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  400. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  401. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  402. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  403. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  404. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  405. et manuum mira freti virtute pedumque
  406. consectabantur silvestria saecla ferarum
  407. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  408. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  409. saetigerisque pares subus silvestria membra
  410. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  411. circum se foliis ac frondibus involventes.
  412. nec plangore diem magno solemque per agros
  413. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  414. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  415. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  416. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  417. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  418. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  419. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  420. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  421. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  422. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  423. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  424. spumigeri suis adventu validique leonis
  425. atque intempesta cedebant nocte paventes
  426. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  427. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  428. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  429. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  430. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  431. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  432. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  433. at quos effugium servarat corpore adeso,
  434. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  435. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  436. donique eos vita privarant vermina saeva
  437. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  438. at non multa virum sub signis milia ducta
  439. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  440. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  441. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  442. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  443. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  444. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  445. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  446. tum penuria deinde cibi languentia leto
  447. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  448. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  449. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  450. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  451. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  452. ---
  453. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  454. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  455. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  456. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  457. et Venus inminuit viris puerique parentum
  458. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  459. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  460. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  461. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  462. vocibus et gestu cum balbe significarent
  463. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  464. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  465. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  466. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  467. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  468. At varios linguae sonitus natura subegit
  469. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  470. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  471. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  472. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  473. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  474. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  475. illis iratus petit atque infestus inurget.
  476. at catuli pantherarum scymnique leonum
  477. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  478. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  479. alituum porro genus alis omne videmus
  480. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  481. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  482. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  483. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  484. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  485. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  486. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  487. inter se fuerant, unde insita notities est
  488. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  489. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  490. cogere item pluris unus victosque domare
  491. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  492. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  493. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  494. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  495. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  496. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  497. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  498. pro vario sensu varia res voce notaret?
  499. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  500. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  501. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  502. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  503. inritata canum cum primum magna Molossum
  504. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  505. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  506. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  507. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  508. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  509. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  510. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  511. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  512. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  513. denique non hinnitus item differre videtur,
  514. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  515. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  516. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  517. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  518. postremo genus alituum variaeque volucres,
  519. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  520. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  521. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  522. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  523. et partim mutant cum tempestatibus una
  524. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  525. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  526. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  527. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  528. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  529. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  530. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  531. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  532. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  533. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  534. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  535. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  536. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  537. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  538. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  539. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  540. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  541. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  542. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  543. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  544. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  545. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  546. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  547. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  548. condere coeperunt urbis arcemque locare
  549. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  550. et pecudes et agros divisere atque dedere
  551. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  552. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  553. posterius res inventast aurumque repertum,
  554. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  555. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  556. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  557. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  558. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  559. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  560. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  561. ut fundamento stabili fortuna maneret
  562. et placidam possent opulenti degere vitam,
  563. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  564. certantes iter infestum fecere viai,
  565. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  566. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  567. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  568. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  569. ut satius multo iam sit parere quietum
  570. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  571. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  572. angustum per iter luctantes ambitionis;
  573. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  574. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  575. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  576. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  577. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  578. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  579. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  580. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  581. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  582. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  583. inde magistratum partim docuere creare