De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  2. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  3. iamne vides quantum tenuis natura valere
  4. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  5. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  6. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  7. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  8. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  9. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  10. nil magnis intervallis de corpore libant
  11. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  12. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  13. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  14. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  15. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  16. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  17. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  18. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  19. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  20. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  21. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  22. per multum, specie confusa videntur
  23. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  24. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  25. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  26. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  27. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  28. scire licet perquam pauxillo posse minores
  29. esse vel exigua maioris parte brevique.
  30. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  31. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  32. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  33. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  34. Illud item non est mirandum, qua ratione
  35. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  36. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  37. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  38. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  39. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  40. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  41. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  42. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  43. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  44. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  45. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  46. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  47. percipiat calidis fervoribus ardor,
  48. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  49. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  50. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  51. accidere ex una scintilla incendia passim.
  52. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  53. possideat multum caecis fervoribus ignem
  54. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  55. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  56. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  57. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  58. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  59. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  60. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  61. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  62. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  63. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  64. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  65. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  66. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  67. evanescere enim rapidas illius et acris
  68. imminui supter viris, ideoque relinqui
  69. paulatim solem cum posterioribus signis,
  70. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  71. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  72. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  73. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  74. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  75. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  76. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  77. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  78. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  79. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  80. alternis certo fluere alter tempore possit,
  81. qui queat aestivis solem detrudere signis
  82. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  83. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  84. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  85. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  86. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  87. posse alternis e partibus ire.
  88. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  89. diversas ire in partis inferna supernis?
  90. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  91. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  92. At nox obruit ingenti caligine terras,
  93. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  94. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  95. concussos itere et labefactos multo,
  96. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  97. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  98. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  99. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  100. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  101. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  102. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  103. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  104. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  105. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  106. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  107. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  108. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  109. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  110. semina confluere et solis reparare nitorem.
  111. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  112. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  113. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  114. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  115. tempore et inpubem molli pubescere veste
  116. et pariter mollem malis demittere barbam.
  117. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  118. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  119. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  120. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  121. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  122. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  123. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  124. aut quia sol idem sub terras atque superne
  125. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  126. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  127. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  128. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  129. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  130. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  131. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  132. distinet aequato caelum discrimine metas
  133. propter signiferi posituram totius orbis,
  134. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  135. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  136. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  137. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  138. aut quia crassior est certis in partibus ,
  139. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  140. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  141. propterea noctes hiberno tempore longae
  142. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  143. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  144. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  145. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  146. propterea fit uti videantur dicere verum.
  147. Luna potest solis radiis percussa nitere
  148. inque dies magis id lumen convertere nobis
  149. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  150. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  151. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  152. inde minutatim retro quasi condere lumen
  153. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  154. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  155. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  156. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  157. est etiam quare proprio cum lumine possit
  158. volvier et varias splendoris reddere formas;
  159. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  160. labitur omnimodis occursans officiensque,
  161. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  162. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  163. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  164. versandoque globum variantis edere formas,
  165. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  166. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  167. inde minutatim retro contorquet et aufert
  168. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  169. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  170. astrologorum artem contra convincere tendit,
  171. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  172. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  173. denique cur nequeat semper nova luna creari
  174. ordine formarum certo certisque figuris
  175. inque dies privos aborisci quaeque creata
  176. atque alia illius reparari in parte locoque,
  177. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  178. ordine cum videas tam certo multa creari.
  179. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  180. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  181. Flora quibus mater praespargens ante viai
  182. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  183. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  184. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  185. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  186. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  187. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  188. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  189. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  190. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  191. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  192. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  193. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  194. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  195. nam cur luna queat terram secludere solis
  196. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  197. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  198. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  199. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  200. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  201. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  202. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  203. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  204. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  205. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  206. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  207. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  208. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  209. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  210. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  211. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  212. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  213. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  214. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  215. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  216. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  217. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  218. quove modo possent offecto lumine obire
  219. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  220. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  221. omnia convisunt clara loca candida luce,
  222. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  223. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  224. tollere et incertis crerint committere ventis.
  225. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  226. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  227. florida fulserunt viridanti prata colore,
  228. arboribusque datumst variis exinde per auras
  229. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  230. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  231. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  232. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  233. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  234. multa modis multis varia ratione coorta.
  235. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  236. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  237. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  238. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  239. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  240. imbribus et calido solis concreta vapore;
  241. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  242. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  243. principio genus alituum variaeque volucres
  244. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  245. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  246. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  247. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  248. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  249. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  250. crescebant uteri terram radicibus apti;
  251. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  252. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  253. convertebat ibi natura foramina terrae
  254. et sucum venis cogebat fundere apertis
  255. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  256. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  257. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  258. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  259. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  260. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  261. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  262. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  263. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  264. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  265. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  266. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  267. simul volucres variantibus formis.
  268. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  269. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  270. mutat enim mundi naturam totius aetas
  271. ex alioque alius status excipere omnia debet
  272. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  273. omnia commutat natura et vertere cogit.
  274. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  275. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  276. sic igitur mundi naturam totius aetas
  277. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  278. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  279. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  280. conatast mira facie membrisque coorta,
  281. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  282. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  283. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  284. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  285. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  286. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  287. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  288. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  289. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  290. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  291. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  292. ut propagando possint procudere saecla;
  293. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  294. semina qua possint membris manare remissis,
  295. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  296. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  297. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  298. nec potuisse propagando procudere prolem.
  299. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  300. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  301. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  302. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  303. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  304. principio genus acre leonum saevaque saecla
  305. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  306. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  307. et genus omne quod est veterino semine partum
  308. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  309. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  310. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  311. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  312. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  313. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  314. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  315. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  316. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  317. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  318. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  319. donec ad interitum genus id natura redegit.
  320. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  321. esse queunt duplici natura et corpore bino
  322. ex alienigenis membris compacta, potestas
  323. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  324. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  325. principio circum tribus actis impiger annis
  326. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  327. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  328. post ubi equum validae vires aetate senecta
  329. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  330. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  331. officit et molli vestit lanugine malas;
  332. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  333. confieri credas Centauros posse neque esse,
  334. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  335. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  336. inter se quorum discordia membra videmus;
  337. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  338. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  339. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  340. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  341. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  342. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  343. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  344. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  345. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  346. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  347. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  348. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  349. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  350. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  351. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  352. multa licet simili ratione effutiat ore,
  353. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  354. fluxisse et gemmis florere arbusta
  355. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  356. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  357. et manibus totum circum se vertere caelum.
  358. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  359. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  360. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  361. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  362. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  363. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  364. non tamen inter se possunt complexa creari,
  365. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  366. foedere naturae certo discrimina servant.
  367. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  368. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  369. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  370. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  371. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  372. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  373. multaque per caelum solis volventia lustra
  374. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  375. nec robustus erat curvi moderator aratri
  376. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  377. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  378. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  379. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  380. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  381. glandiferas inter curabant corpora quercus
  382. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  383. arbita puniceo fieri matura colore,
  384. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  385. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  386. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  387. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  388. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  389. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  390. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  391. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  392. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  393. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  394. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  395. necdum res igni scibant tractare neque uti
  396. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  397. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  398. et frutices inter condebant squalida membra
  399. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  400. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  401. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  402. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  403. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  404. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  405. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  406. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  407. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  408. et manuum mira freti virtute pedumque
  409. consectabantur silvestria saecla ferarum
  410. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  411. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  412. saetigerisque pares subus silvestria membra
  413. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  414. circum se foliis ac frondibus involventes.
  415. nec plangore diem magno solemque per agros
  416. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  417. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  418. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  419. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  420. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  421. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  422. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  423. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  424. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  425. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  426. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  427. spumigeri suis adventu validique leonis
  428. atque intempesta cedebant nocte paventes
  429. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  430. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  431. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  432. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  433. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  434. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  435. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  436. at quos effugium servarat corpore adeso,
  437. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes