De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. partibus mundi caeloque revincta;
  2. nam communibus inter se radicibus haerent
  3. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  4. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  5. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  6. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  7. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  8. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  9. iamne vides quantum tenuis natura valere
  10. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  11. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  12. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  13. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  14. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  15. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  16. nil magnis intervallis de corpore libant
  17. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  18. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  19. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  20. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  21. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  22. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  23. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  24. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  25. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  26. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  27. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  28. per multum, specie confusa videntur
  29. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  30. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  31. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  32. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  33. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  34. scire licet perquam pauxillo posse minores
  35. esse vel exigua maioris parte brevique.
  36. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  37. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  38. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  39. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  40. Illud item non est mirandum, qua ratione
  41. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  42. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  43. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  44. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  45. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  46. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  47. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  48. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  49. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  50. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  51. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  52. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  53. percipiat calidis fervoribus ardor,
  54. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  55. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  56. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  57. accidere ex una scintilla incendia passim.
  58. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  59. possideat multum caecis fervoribus ignem
  60. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  61. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  62. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  63. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  64. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  65. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  66. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  67. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  68. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  69. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  70. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  71. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  72. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  73. evanescere enim rapidas illius et acris
  74. imminui supter viris, ideoque relinqui
  75. paulatim solem cum posterioribus signis,
  76. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  77. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  78. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  79. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  80. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  81. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  82. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  83. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  84. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  85. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  86. alternis certo fluere alter tempore possit,
  87. qui queat aestivis solem detrudere signis
  88. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  89. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  90. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  91. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  92. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  93. posse alternis e partibus ire.
  94. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  95. diversas ire in partis inferna supernis?
  96. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  97. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  98. At nox obruit ingenti caligine terras,
  99. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  100. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  101. concussos itere et labefactos multo,
  102. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  103. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  104. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  105. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  106. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  107. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  108. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  109. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  110. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  111. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  112. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  113. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  114. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  115. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  116. semina confluere et solis reparare nitorem.
  117. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  118. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  119. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  120. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  121. tempore et inpubem molli pubescere veste
  122. et pariter mollem malis demittere barbam.
  123. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  124. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  125. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  126. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  127. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  128. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  129. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  130. aut quia sol idem sub terras atque superne
  131. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  132. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  133. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  134. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  135. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  136. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  137. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  138. distinet aequato caelum discrimine metas
  139. propter signiferi posituram totius orbis,
  140. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  141. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  142. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  143. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  144. aut quia crassior est certis in partibus ,
  145. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  146. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  147. propterea noctes hiberno tempore longae
  148. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  149. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  150. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  151. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  152. propterea fit uti videantur dicere verum.
  153. Luna potest solis radiis percussa nitere
  154. inque dies magis id lumen convertere nobis
  155. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  156. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  157. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  158. inde minutatim retro quasi condere lumen
  159. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  160. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  161. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  162. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  163. est etiam quare proprio cum lumine possit
  164. volvier et varias splendoris reddere formas;
  165. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  166. labitur omnimodis occursans officiensque,
  167. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  168. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  169. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  170. versandoque globum variantis edere formas,
  171. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  172. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  173. inde minutatim retro contorquet et aufert
  174. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  175. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  176. astrologorum artem contra convincere tendit,
  177. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  178. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  179. denique cur nequeat semper nova luna creari
  180. ordine formarum certo certisque figuris
  181. inque dies privos aborisci quaeque creata
  182. atque alia illius reparari in parte locoque,
  183. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  184. ordine cum videas tam certo multa creari.
  185. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  186. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  187. Flora quibus mater praespargens ante viai
  188. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  189. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  190. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  191. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  192. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  193. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  194. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  195. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  196. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  197. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  198. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  199. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  200. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  201. nam cur luna queat terram secludere solis
  202. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  203. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  204. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  205. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  206. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  207. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  208. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  209. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  210. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  211. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  212. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  213. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  214. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  215. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  216. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  217. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  218. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  219. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  220. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  221. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  222. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  223. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  224. quove modo possent offecto lumine obire
  225. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  226. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  227. omnia convisunt clara loca candida luce,
  228. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  229. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  230. tollere et incertis crerint committere ventis.
  231. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  232. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  233. florida fulserunt viridanti prata colore,
  234. arboribusque datumst variis exinde per auras
  235. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  236. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  237. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  238. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  239. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  240. multa modis multis varia ratione coorta.
  241. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  242. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  243. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  244. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  245. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  246. imbribus et calido solis concreta vapore;
  247. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  248. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  249. principio genus alituum variaeque volucres
  250. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  251. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  252. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  253. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  254. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  255. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  256. crescebant uteri terram radicibus apti;
  257. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  258. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  259. convertebat ibi natura foramina terrae
  260. et sucum venis cogebat fundere apertis
  261. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  262. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  263. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  264. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  265. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  266. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  267. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  268. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  269. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  270. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  271. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  272. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  273. simul volucres variantibus formis.
  274. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  275. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  276. mutat enim mundi naturam totius aetas
  277. ex alioque alius status excipere omnia debet
  278. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  279. omnia commutat natura et vertere cogit.
  280. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  281. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  282. sic igitur mundi naturam totius aetas
  283. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  284. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  285. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  286. conatast mira facie membrisque coorta,
  287. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  288. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  289. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  290. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  291. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  292. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  293. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  294. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  295. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  296. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  297. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  298. ut propagando possint procudere saecla;
  299. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  300. semina qua possint membris manare remissis,
  301. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  302. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  303. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  304. nec potuisse propagando procudere prolem.
  305. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  306. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  307. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  308. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  309. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  310. principio genus acre leonum saevaque saecla
  311. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  312. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  313. et genus omne quod est veterino semine partum
  314. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  315. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  316. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  317. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  318. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  319. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  320. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  321. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  322. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  323. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  324. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  325. donec ad interitum genus id natura redegit.
  326. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  327. esse queunt duplici natura et corpore bino
  328. ex alienigenis membris compacta, potestas
  329. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  330. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  331. principio circum tribus actis impiger annis
  332. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  333. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  334. post ubi equum validae vires aetate senecta
  335. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  336. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  337. officit et molli vestit lanugine malas;
  338. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  339. confieri credas Centauros posse neque esse,
  340. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  341. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  342. inter se quorum discordia membra videmus;
  343. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  344. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  345. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  346. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  347. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  348. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  349. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  350. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  351. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  352. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  353. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  354. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  355. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  356. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  357. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  358. multa licet simili ratione effutiat ore,
  359. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  360. fluxisse et gemmis florere arbusta
  361. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  362. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  363. et manibus totum circum se vertere caelum.
  364. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  365. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  366. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  367. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  368. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  369. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  370. non tamen inter se possunt complexa creari,
  371. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  372. foedere naturae certo discrimina servant.
  373. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  374. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  375. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  376. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  377. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  378. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  379. multaque per caelum solis volventia lustra
  380. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  381. nec robustus erat curvi moderator aratri
  382. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  383. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  384. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  385. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  386. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  387. glandiferas inter curabant corpora quercus
  388. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  389. arbita puniceo fieri matura colore,
  390. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  391. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  392. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  393. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  394. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  395. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  396. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  397. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  398. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  399. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  400. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  401. necdum res igni scibant tractare neque uti
  402. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  403. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  404. et frutices inter condebant squalida membra
  405. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  406. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  407. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  408. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  409. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  410. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  411. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  412. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  413. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  414. et manuum mira freti virtute pedumque
  415. consectabantur silvestria saecla ferarum
  416. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  417. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  418. saetigerisque pares subus silvestria membra
  419. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  420. circum se foliis ac frondibus involventes.
  421. nec plangore diem magno solemque per agros
  422. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  423. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  424. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  425. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  426. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  427. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  428. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  429. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  430. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  431. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  432. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  433. spumigeri suis adventu validique leonis
  434. atque intempesta cedebant nocte paventes
  435. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  436. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  437. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  438. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  439. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  440. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  441. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  442. at quos effugium servarat corpore adeso,
  443. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  444. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  445. donique eos vita privarant vermina saeva
  446. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  447. at non multa virum sub signis milia ducta
  448. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  449. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  450. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  451. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  452. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  453. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  454. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  455. tum penuria deinde cibi languentia leto
  456. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  457. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  458. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  459. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  460. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  461. ---
  462. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  463. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  464. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  465. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  466. et Venus inminuit viris puerique parentum
  467. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  468. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  469. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  470. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  471. vocibus et gestu cum balbe significarent
  472. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  473. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  474. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  475. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  476. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  477. At varios linguae sonitus natura subegit
  478. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  479. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  480. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  481. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  482. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  483. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  484. illis iratus petit atque infestus inurget.
  485. at catuli pantherarum scymnique leonum
  486. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  487. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  488. alituum porro genus alis omne videmus
  489. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  490. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  491. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  492. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  493. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  494. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  495. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  496. inter se fuerant, unde insita notities est
  497. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  498. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  499. cogere item pluris unus victosque domare
  500. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  501. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  502. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  503. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  504. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  505. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  506. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  507. pro vario sensu varia res voce notaret?
  508. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  509. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  510. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  511. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  512. inritata canum cum primum magna Molossum
  513. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  514. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  515. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  516. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  517. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  518. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  519. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  520. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  521. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  522. denique non hinnitus item differre videtur,
  523. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  524. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  525. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  526. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  527. postremo genus alituum variaeque volucres,
  528. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  529. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  530. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  531. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  532. et partim mutant cum tempestatibus una
  533. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  534. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  535. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  536. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  537. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  538. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  539. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  540. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  541. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  542. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  543. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  544. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  545. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  546. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  547. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  548. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  549. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  550. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  551. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  552. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  553. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  554. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  555. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  556. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  557. condere coeperunt urbis arcemque locare
  558. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  559. et pecudes et agros divisere atque dedere
  560. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  561. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  562. posterius res inventast aurumque repertum,
  563. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  564. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  565. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  566. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  567. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  568. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  569. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  570. ut fundamento stabili fortuna maneret
  571. et placidam possent opulenti degere vitam,
  572. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  573. certantes iter infestum fecere viai,
  574. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  575. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  576. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  577. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  578. ut satius multo iam sit parere quietum
  579. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  580. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  581. angustum per iter luctantes ambitionis;
  582. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque