De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Cuius ego ingressus vestigia dum rationes
  2. persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata
  3. foedere sint, in eo quam sit durare necessum
  4. nec validas valeant aevi rescindere leges,
  5. quo genere in primis animi natura reperta est
  6. nativo primum consistere corpore creta,
  7. nec posse incolumem magnum durare per aevum,
  8. sed simulacra solere in somnis fallere mentem,
  9. cernere cum videamur eum quem vita reliquit,
  10. quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,
  11. ut mihi mortali consistere corpore mundum
  12. nativomque simul ratio reddunda sit esse;
  13. et quibus ille modis congressus materiai
  14. fundarit terram caelum mare sidera solem
  15. lunaique globum; tum quae tellure animantes
  16. extiterint, et quae nullo sint tempore natae;
  17. quove modo genus humanum variante loquella
  18. coeperit inter se vesci per nomina rerum;
  19. et quibus ille modis divom metus insinuarit
  20. pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
  21. fana lacus lucos aras simulacraque divom.
  22. praeterea solis cursus lunaeque meatus
  23. expediam qua vi flectat natura gubernans;
  24. ne forte haec inter caelum terramque reamur
  25. libera sponte sua cursus lustrare perennis,
  26. morigera ad fruges augendas atque animantis,
  27. neve aliqua divom volvi ratione putemus.
  28. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  29. si tamen interea mirantur qua ratione
  30. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  31. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  32. rursus in antiquas referuntur religiones
  33. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  34. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  35. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  36. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  37. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  38. principio maria ac terras caelumque tuere;
  39. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  40. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  41. una dies dabit exitio, multosque per annos
  42. sustentata ruet moles et machina mundi.
  43. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  44. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  45. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  46. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  47. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  48. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  49. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  50. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  51. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  52. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  53. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  54. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  55. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  56. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  57. sanctius et multo certa ratione magis quam
  58. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  59. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  60. religione refrenatus ne forte rearis
  61. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  62. corpore divino debere aeterna manere,
  63. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  64. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  65. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  66. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  67. inmortalia mortali sermone notantes;
  68. quae procul usque adeo divino a numine distent
  69. inque deum numero quae sint indigna videri,
  70. notitiam potius praebere ut posse putentur
  71. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  72. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  73. posse animi natura putetur consiliumque.
  74. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  75. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  76. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  77. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  78. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  79. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  80. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  81. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  82. posset et innasci quavis in parte soleret,
  83. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  84. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  85. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  86. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  87. totum posse extra corpus formamque animalem
  88. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  89. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  90. haud igitur constant divino praedita sensu,
  91. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  92. Illud item non est ut possis credere, sedes
  93. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  94. tenvis enim natura deum longeque remota
  95. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  96. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  97. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  98. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  99. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  100. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  101. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  102. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  103. praeclaram mundi naturam proptereaque
  104. adlaudabile opus divom laudare decere
  105. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  106. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  107. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  108. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  109. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  110. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  111. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  112. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  113. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  114. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  115. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  116. nam gaudere novis rebus debere videtur
  117. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  118. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  119. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  120. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  121. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  122. donec diluxit rerum genitalis origo?
  123. natus enim debet qui cumque est velle manere
  124. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  125. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  126. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  127. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  128. notities hominum divis unde insita primum est,
  129. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  130. quove modost umquam vis cognita principiorum
  131. quidque inter sese permutato ordine possent.
  132. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  133. namque ita multa modis multis primordia rerum
  134. ex infinito iam tempore percita plagis
  135. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  136. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  137. quae cumque inter se possint congressa creare,
  138. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  139. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  140. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  141. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  142. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  143. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  144. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  145. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  146. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  147. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  148. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  149. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  150. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  151. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  152. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  153. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  154. vitai causa valido consueta bidenti
  155. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  156. si non fecundas vertentes vomere glebas
  157. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  158. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  159. et tamen inter dum magno quaesita labore
  160. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  161. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  162. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  163. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  164. praeterea genus horriferum natura ferarum
  165. humanae genti infestum terraque marique
  166. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  167. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  168. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  169. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  170. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  171. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  172. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  173. cui tantum in vita restet transire malorum.
  174. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  175. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  176. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  177. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  178. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  179. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  180. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  181. Principio quoniam terrai corpus et umor
  182. aurarumque leves animae calidique vapores,
  183. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  184. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  185. debet eodem omnis mundi natura putari.
  186. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  187. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  188. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  189. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  190. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  191. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  192. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  193. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  194. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  195. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  196. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  197. principio pars terrai non nulla, perusta
  198. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  199. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  200. quas validi toto dispergunt venti.
  201. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  202. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  203. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  204. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  205. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  206. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  207. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  208. semper abundare et latices manare perennis
  209. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  210. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  211. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  212. partim quod validi verrentes aequora venti
  213. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  214. partim quod supter per terras diditur omnis;
  215. percolatur enim virus retroque remanat
  216. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  217. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  218. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  219. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  220. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  221. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  222. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  223. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  224. omnia iam resoluta forent et in versa.
  225. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  226. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  227. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  228. inrigat adsidue caelum candore recenti
  229. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  230. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  231. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  232. quod simul ac primum nubes succedere soli
  233. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  234. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  235. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  236. ut noscas splendore novo res semper egere
  237. et primum iactum fulgoris quemque perire
  238. nec ratione alia res posse in sole videri,
  239. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  240. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  241. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  242. fulguribus pingues multa caligine taedae
  243. consimili properant ratione, ardore ministro,
  244. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  245. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  246. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  247. exitium celeri celeratur origine flammae.
  248. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  249. ex alio atque alio lucem iactare subortu