De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  2. evanescere paulatim et decrescere pondus
  3. convenit atque aliam naturam supter habere
  4. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  5. partibus mundi, quibus insita vivit.
  6. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  7. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  8. nec caput est oneri collo nec denique totum
  9. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  10. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  11. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  12. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  13. sic igitur tellus non est aliena repente
  14. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  15. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  16. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  17. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  18. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  19. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  20. partibus mundi caeloque revincta;
  21. nam communibus inter se radicibus haerent
  22. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  23. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  24. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  25. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  26. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  27. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  28. iamne vides quantum tenuis natura valere
  29. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  30. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  31. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  32. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  33. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  34. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  35. nil magnis intervallis de corpore libant
  36. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  37. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  38. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  39. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  40. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  41. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  42. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  43. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  44. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  45. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  46. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  47. per multum, specie confusa videntur
  48. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  49. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  50. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  51. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  52. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  53. scire licet perquam pauxillo posse minores
  54. esse vel exigua maioris parte brevique.
  55. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  56. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  57. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  58. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  59. Illud item non est mirandum, qua ratione
  60. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  61. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  62. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  63. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  64. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  65. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  66. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  67. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  68. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  69. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  70. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  71. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  72. percipiat calidis fervoribus ardor,
  73. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  74. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  75. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  76. accidere ex una scintilla incendia passim.
  77. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  78. possideat multum caecis fervoribus ignem
  79. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  80. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  81. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  82. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  83. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  84. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  85. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  86. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  87. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  88. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  89. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  90. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  91. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  92. evanescere enim rapidas illius et acris
  93. imminui supter viris, ideoque relinqui
  94. paulatim solem cum posterioribus signis,
  95. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  96. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  97. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  98. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  99. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  100. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  101. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  102. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  103. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  104. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  105. alternis certo fluere alter tempore possit,
  106. qui queat aestivis solem detrudere signis
  107. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  108. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  109. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  110. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  111. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  112. posse alternis e partibus ire.
  113. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  114. diversas ire in partis inferna supernis?
  115. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  116. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  117. At nox obruit ingenti caligine terras,
  118. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  119. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  120. concussos itere et labefactos multo,
  121. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  122. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  123. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  124. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  125. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  126. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  127. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  128. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  129. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  130. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  131. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  132. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  133. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  134. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  135. semina confluere et solis reparare nitorem.
  136. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  137. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  138. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  139. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  140. tempore et inpubem molli pubescere veste
  141. et pariter mollem malis demittere barbam.
  142. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  143. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  144. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  145. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  146. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  147. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  148. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  149. aut quia sol idem sub terras atque superne
  150. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  151. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  152. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  153. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  154. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  155. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  156. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  157. distinet aequato caelum discrimine metas
  158. propter signiferi posituram totius orbis,
  159. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  160. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  161. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  162. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  163. aut quia crassior est certis in partibus ,
  164. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  165. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  166. propterea noctes hiberno tempore longae
  167. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  168. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  169. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  170. qui faciunt solem certa de surgere parte,