De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. iam mortalibus e divis dare dicta suerit
  2. atque omnem rerum naturam pandere dictis.
  3. Cuius ego ingressus vestigia dum rationes
  4. persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata
  5. foedere sint, in eo quam sit durare necessum
  6. nec validas valeant aevi rescindere leges,
  7. quo genere in primis animi natura reperta est
  8. nativo primum consistere corpore creta,
  9. nec posse incolumem magnum durare per aevum,
  10. sed simulacra solere in somnis fallere mentem,
  11. cernere cum videamur eum quem vita reliquit,
  12. quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,
  13. ut mihi mortali consistere corpore mundum
  14. nativomque simul ratio reddunda sit esse;
  15. et quibus ille modis congressus materiai
  16. fundarit terram caelum mare sidera solem
  17. lunaique globum; tum quae tellure animantes
  18. extiterint, et quae nullo sint tempore natae;
  19. quove modo genus humanum variante loquella
  20. coeperit inter se vesci per nomina rerum;
  21. et quibus ille modis divom metus insinuarit
  22. pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
  23. fana lacus lucos aras simulacraque divom.
  24. praeterea solis cursus lunaeque meatus
  25. expediam qua vi flectat natura gubernans;
  26. ne forte haec inter caelum terramque reamur
  27. libera sponte sua cursus lustrare perennis,
  28. morigera ad fruges augendas atque animantis,
  29. neve aliqua divom volvi ratione putemus.
  30. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  31. si tamen interea mirantur qua ratione
  32. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  33. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  34. rursus in antiquas referuntur religiones
  35. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  36. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  37. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  38. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  39. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  40. principio maria ac terras caelumque tuere;
  41. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  42. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  43. una dies dabit exitio, multosque per annos
  44. sustentata ruet moles et machina mundi.
  45. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  46. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  47. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  48. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  49. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  50. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  51. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  52. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  53. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  54. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  55. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  56. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  57. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  58. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  59. sanctius et multo certa ratione magis quam
  60. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  61. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  62. religione refrenatus ne forte rearis
  63. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  64. corpore divino debere aeterna manere,
  65. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  66. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  67. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  68. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  69. inmortalia mortali sermone notantes;
  70. quae procul usque adeo divino a numine distent
  71. inque deum numero quae sint indigna videri,
  72. notitiam potius praebere ut posse putentur
  73. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  74. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  75. posse animi natura putetur consiliumque.
  76. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  77. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  78. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  79. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  80. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  81. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  82. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  83. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  84. posset et innasci quavis in parte soleret,
  85. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  86. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  87. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  88. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  89. totum posse extra corpus formamque animalem
  90. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  91. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  92. haud igitur constant divino praedita sensu,
  93. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  94. Illud item non est ut possis credere, sedes
  95. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  96. tenvis enim natura deum longeque remota
  97. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  98. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  99. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  100. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  101. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  102. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  103. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  104. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  105. praeclaram mundi naturam proptereaque
  106. adlaudabile opus divom laudare decere
  107. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  108. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  109. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  110. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  111. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  112. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  113. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  114. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  115. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  116. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  117. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  118. nam gaudere novis rebus debere videtur
  119. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  120. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  121. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  122. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  123. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  124. donec diluxit rerum genitalis origo?
  125. natus enim debet qui cumque est velle manere
  126. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  127. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  128. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  129. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  130. notities hominum divis unde insita primum est,
  131. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  132. quove modost umquam vis cognita principiorum
  133. quidque inter sese permutato ordine possent.
  134. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  135. namque ita multa modis multis primordia rerum
  136. ex infinito iam tempore percita plagis
  137. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  138. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  139. quae cumque inter se possint congressa creare,
  140. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  141. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  142. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  143. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  144. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  145. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  146. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  147. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  148. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  149. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  150. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  151. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  152. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  153. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  154. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  155. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  156. vitai causa valido consueta bidenti
  157. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  158. si non fecundas vertentes vomere glebas
  159. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  160. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  161. et tamen inter dum magno quaesita labore
  162. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  163. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  164. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  165. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  166. praeterea genus horriferum natura ferarum
  167. humanae genti infestum terraque marique
  168. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  169. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  170. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  171. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  172. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  173. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  174. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  175. cui tantum in vita restet transire malorum.
  176. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  177. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  178. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  179. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  180. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  181. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  182. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  183. Principio quoniam terrai corpus et umor
  184. aurarumque leves animae calidique vapores,
  185. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  186. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  187. debet eodem omnis mundi natura putari.
  188. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  189. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  190. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  191. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  192. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  193. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  194. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  195. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  196. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  197. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  198. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  199. principio pars terrai non nulla, perusta
  200. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  201. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  202. quas validi toto dispergunt venti.
  203. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  204. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  205. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  206. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  207. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.