De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  2. in variis mundis varia ratione creatis,
  3. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  4. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  5. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  6. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  7. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  8. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  9. evanescere paulatim et decrescere pondus
  10. convenit atque aliam naturam supter habere
  11. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  12. partibus mundi, quibus insita vivit.
  13. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  14. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  15. nec caput est oneri collo nec denique totum
  16. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  17. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  18. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  19. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  20. sic igitur tellus non est aliena repente
  21. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  22. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  23. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  24. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  25. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  26. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  27. partibus mundi caeloque revincta;
  28. nam communibus inter se radicibus haerent
  29. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  30. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  31. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  32. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  33. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  34. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  35. iamne vides quantum tenuis natura valere
  36. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  37. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  38. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  39. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  40. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  41. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  42. nil magnis intervallis de corpore libant
  43. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  44. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  45. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  46. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  47. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  48. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  49. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  50. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  51. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  52. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  53. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  54. per multum, specie confusa videntur
  55. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  56. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  57. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  58. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  59. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  60. scire licet perquam pauxillo posse minores
  61. esse vel exigua maioris parte brevique.
  62. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  63. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  64. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  65. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  66. Illud item non est mirandum, qua ratione
  67. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  68. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  69. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  70. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  71. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  72. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  73. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  74. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  75. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  76. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  77. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  78. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  79. percipiat calidis fervoribus ardor,
  80. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  81. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  82. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  83. accidere ex una scintilla incendia passim.
  84. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  85. possideat multum caecis fervoribus ignem
  86. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  87. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  88. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  89. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  90. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  91. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  92. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  93. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  94. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  95. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  96. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  97. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  98. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  99. evanescere enim rapidas illius et acris
  100. imminui supter viris, ideoque relinqui
  101. paulatim solem cum posterioribus signis,
  102. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  103. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  104. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  105. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  106. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  107. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  108. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  109. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  110. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  111. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  112. alternis certo fluere alter tempore possit,
  113. qui queat aestivis solem detrudere signis
  114. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  115. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  116. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  117. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  118. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  119. posse alternis e partibus ire.
  120. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  121. diversas ire in partis inferna supernis?
  122. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  123. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  124. At nox obruit ingenti caligine terras,
  125. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  126. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  127. concussos itere et labefactos multo,
  128. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  129. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  130. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  131. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  132. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  133. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  134. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  135. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  136. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  137. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  138. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  139. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  140. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  141. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  142. semina confluere et solis reparare nitorem.
  143. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  144. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  145. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  146. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  147. tempore et inpubem molli pubescere veste
  148. et pariter mollem malis demittere barbam.
  149. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  150. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  151. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  152. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  153. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  154. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  155. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  156. aut quia sol idem sub terras atque superne
  157. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  158. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  159. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  160. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  161. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  162. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  163. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  164. distinet aequato caelum discrimine metas
  165. propter signiferi posituram totius orbis,
  166. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  167. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  168. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  169. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  170. aut quia crassior est certis in partibus ,
  171. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  172. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  173. propterea noctes hiberno tempore longae
  174. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  175. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  176. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  177. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  178. propterea fit uti videantur dicere verum.
  179. Luna potest solis radiis percussa nitere
  180. inque dies magis id lumen convertere nobis
  181. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  182. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  183. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  184. inde minutatim retro quasi condere lumen
  185. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  186. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  187. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  188. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  189. est etiam quare proprio cum lumine possit
  190. volvier et varias splendoris reddere formas;
  191. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  192. labitur omnimodis occursans officiensque,
  193. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  194. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  195. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  196. versandoque globum variantis edere formas,
  197. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  198. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  199. inde minutatim retro contorquet et aufert
  200. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  201. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  202. astrologorum artem contra convincere tendit,
  203. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  204. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  205. denique cur nequeat semper nova luna creari
  206. ordine formarum certo certisque figuris
  207. inque dies privos aborisci quaeque creata
  208. atque alia illius reparari in parte locoque,
  209. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  210. ordine cum videas tam certo multa creari.
  211. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  212. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  213. Flora quibus mater praespargens ante viai
  214. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  215. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  216. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  217. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  218. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  219. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  220. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  221. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  222. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  223. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  224. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  225. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  226. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  227. nam cur luna queat terram secludere solis
  228. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  229. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  230. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  231. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  232. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  233. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  234. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  235. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  236. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  237. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  238. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  239. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  240. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  241. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  242. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  243. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  244. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  245. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  246. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  247. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  248. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  249. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  250. quove modo possent offecto lumine obire
  251. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  252. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  253. omnia convisunt clara loca candida luce,
  254. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  255. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  256. tollere et incertis crerint committere ventis.
  257. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  258. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  259. florida fulserunt viridanti prata colore,
  260. arboribusque datumst variis exinde per auras
  261. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  262. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  263. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  264. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  265. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  266. multa modis multis varia ratione coorta.
  267. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  268. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  269. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  270. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  271. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  272. imbribus et calido solis concreta vapore;
  273. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  274. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  275. principio genus alituum variaeque volucres
  276. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  277. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  278. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  279. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  280. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  281. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  282. crescebant uteri terram radicibus apti;
  283. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  284. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  285. convertebat ibi natura foramina terrae
  286. et sucum venis cogebat fundere apertis
  287. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  288. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  289. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  290. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  291. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  292. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  293. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  294. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  295. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  296. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  297. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  298. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  299. simul volucres variantibus formis.
  300. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  301. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  302. mutat enim mundi naturam totius aetas
  303. ex alioque alius status excipere omnia debet
  304. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  305. omnia commutat natura et vertere cogit.
  306. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  307. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  308. sic igitur mundi naturam totius aetas
  309. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  310. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  311. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  312. conatast mira facie membrisque coorta,
  313. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  314. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  315. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  316. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  317. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  318. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  319. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  320. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  321. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  322. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  323. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  324. ut propagando possint procudere saecla;
  325. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  326. semina qua possint membris manare remissis,
  327. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  328. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  329. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  330. nec potuisse propagando procudere prolem.
  331. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  332. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  333. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  334. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  335. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  336. principio genus acre leonum saevaque saecla
  337. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  338. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  339. et genus omne quod est veterino semine partum
  340. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  341. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  342. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  343. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  344. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  345. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  346. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  347. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  348. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  349. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  350. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  351. donec ad interitum genus id natura redegit.
  352. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  353. esse queunt duplici natura et corpore bino
  354. ex alienigenis membris compacta, potestas
  355. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  356. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  357. principio circum tribus actis impiger annis
  358. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  359. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  360. post ubi equum validae vires aetate senecta
  361. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  362. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  363. officit et molli vestit lanugine malas;
  364. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  365. confieri credas Centauros posse neque esse,
  366. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  367. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  368. inter se quorum discordia membra videmus;
  369. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  370. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  371. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  372. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  373. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  374. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  375. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  376. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  377. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  378. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  379. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  380. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  381. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  382. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  383. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  384. multa licet simili ratione effutiat ore,
  385. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  386. fluxisse et gemmis florere arbusta
  387. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  388. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  389. et manibus totum circum se vertere caelum.
  390. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  391. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  392. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  393. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  394. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  395. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  396. non tamen inter se possunt complexa creari,
  397. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  398. foedere naturae certo discrimina servant.
  399. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  400. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  401. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  402. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  403. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  404. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  405. multaque per caelum solis volventia lustra
  406. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  407. nec robustus erat curvi moderator aratri
  408. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  409. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  410. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  411. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  412. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  413. glandiferas inter curabant corpora quercus
  414. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  415. arbita puniceo fieri matura colore,
  416. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  417. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  418. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  419. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  420. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  421. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  422. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  423. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  424. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  425. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  426. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  427. necdum res igni scibant tractare neque uti
  428. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  429. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  430. et frutices inter condebant squalida membra
  431. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  432. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  433. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  434. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  435. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  436. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  437. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  438. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  439. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  440. et manuum mira freti virtute pedumque
  441. consectabantur silvestria saecla ferarum
  442. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  443. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  444. saetigerisque pares subus silvestria membra
  445. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  446. circum se foliis ac frondibus involventes.
  447. nec plangore diem magno solemque per agros
  448. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  449. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  450. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  451. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  452. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  453. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  454. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  455. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  456. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  457. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  458. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  459. spumigeri suis adventu validique leonis
  460. atque intempesta cedebant nocte paventes
  461. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  462. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  463. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  464. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  465. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  466. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  467. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  468. at quos effugium servarat corpore adeso,
  469. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  470. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  471. donique eos vita privarant vermina saeva
  472. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  473. at non multa virum sub signis milia ducta
  474. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  475. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  476. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  477. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  478. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  479. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  480. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  481. tum penuria deinde cibi languentia leto
  482. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  483. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  484. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  485. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  486. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  487. ---
  488. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  489. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  490. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  491. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  492. et Venus inminuit viris puerique parentum
  493. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  494. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  495. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  496. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  497. vocibus et gestu cum balbe significarent
  498. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  499. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  500. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  501. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  502. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  503. At varios linguae sonitus natura subegit
  504. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  505. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  506. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  507. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  508. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  509. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  510. illis iratus petit atque infestus inurget.
  511. at catuli pantherarum scymnique leonum
  512. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  513. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  514. alituum porro genus alis omne videmus
  515. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  516. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  517. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  518. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  519. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  520. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  521. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  522. inter se fuerant, unde insita notities est
  523. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  524. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  525. cogere item pluris unus victosque domare
  526. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  527. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  528. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  529. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  530. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  531. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  532. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  533. pro vario sensu varia res voce notaret?
  534. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  535. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  536. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  537. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  538. inritata canum cum primum magna Molossum
  539. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  540. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  541. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  542. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  543. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  544. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  545. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  546. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  547. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  548. denique non hinnitus item differre videtur,
  549. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  550. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  551. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  552. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  553. postremo genus alituum variaeque volucres,
  554. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  555. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  556. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  557. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  558. et partim mutant cum tempestatibus una
  559. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  560. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  561. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  562. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  563. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  564. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  565. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  566. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  567. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  568. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  569. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  570. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  571. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  572. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  573. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  574. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  575. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  576. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  577. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  578. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  579. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  580. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  581. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  582. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  583. condere coeperunt urbis arcemque locare
  584. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  585. et pecudes et agros divisere atque dedere
  586. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  587. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  588. posterius res inventast aurumque repertum,
  589. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  590. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  591. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  592. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  593. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  594. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  595. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  596. ut fundamento stabili fortuna maneret
  597. et placidam possent opulenti degere vitam,
  598. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  599. certantes iter infestum fecere viai,
  600. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  601. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  602. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  603. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  604. ut satius multo iam sit parere quietum
  605. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  606. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  607. angustum per iter luctantes ambitionis;
  608. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  609. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  610. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  611. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  612. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  613. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  614. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  615. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  616. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  617. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  618. inde magistratum partim docuere creare
  619. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  620. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  621. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  622. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  623. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  624. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  625. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  626. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  627. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  628. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  629. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  630. qui violat factis communia foedera pacis.
  631. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  632. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  633. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  634. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  635. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  636. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  637. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  638. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  639. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  640. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  641. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  642. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  643. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  644. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  645. egregias animo facies vigilante videbant
  646. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  647. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  648. membra movere videbantur vocesque superbas
  649. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  650. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  651. subpeditabatur facies et forma manebat,
  652. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  653. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  654. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  655. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  656. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  657. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  658. praeterea caeli rationes ordine certo
  659. et varia annorum cernebant tempora verti
  660. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  661. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  662. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  663. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  664. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  665. luna dies et nox et noctis signa severa
  666. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  667. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  668. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  669. O genus infelix humanum, talia divis
  670. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  671. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  672. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  673. nec pietas ullast velatum saepe videri
  674. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  675. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  676. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  677. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  678. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  679. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  680. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  681. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  682. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  683. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  684. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  685. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  686. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  687. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  688. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  689. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  690. an divinitus aeterna donata salute
  691. perpetuo possint aevi labentia tractu
  692. inmensi validas aevi contemnere viris.
  693. praeterea cui non animus formidine divum
  694. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  695. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  696. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  697. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  698. corripiunt divum percussi membra timore,
  699. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  700. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  701. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  702. induperatorem classis super aequora verrit
  703. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  704. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  705. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  706. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  707. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  708. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  709. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  710. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  711. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  712. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  713. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  714. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  715. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  716. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  717. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  718. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  719. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  720. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  721. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  722. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  723. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  724. sive feras interficere et ditescere praeda;
  725. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  726. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  727. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  728. horribili sonitu silvas exederat altis
  729. a radicibus et terram percoxerat igni,
  730. manabat venis ferventibus in loca terrae
  731. concava conveniens argenti rivus et auri,
  732. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  733. posterius claro in terra splendere colore,
  734. tollebant nitido capti levique lepore,
  735. et simili formata videbant esse figura
  736. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  737. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  738. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  739. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  740. mucronum duci fastigia procudendo,