De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. unum labendi conservans usque tenorem.
  2. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  3. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  4. ex utraque polum parti premere nobis
  5. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  6. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  7. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  8. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  9. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  10. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  11. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  12. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  13. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  14. passim per caeli volvunt summania templa,
  15. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  16. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  17. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  18. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  19. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  20. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  21. in variis mundis varia ratione creatis,
  22. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  23. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  24. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  25. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  26. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  27. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  28. evanescere paulatim et decrescere pondus
  29. convenit atque aliam naturam supter habere
  30. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  31. partibus mundi, quibus insita vivit.
  32. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  33. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  34. nec caput est oneri collo nec denique totum
  35. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  36. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  37. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  38. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  39. sic igitur tellus non est aliena repente
  40. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  41. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  42. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  43. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  44. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  45. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  46. partibus mundi caeloque revincta;
  47. nam communibus inter se radicibus haerent
  48. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  49. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  50. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  51. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  52. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  53. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  54. iamne vides quantum tenuis natura valere
  55. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  56. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  57. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  58. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  59. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  60. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  61. nil magnis intervallis de corpore libant
  62. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  63. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  64. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  65. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  66. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  67. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  68. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  69. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  70. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  71. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  72. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  73. per multum, specie confusa videntur
  74. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  75. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  76. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  77. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  78. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  79. scire licet perquam pauxillo posse minores
  80. esse vel exigua maioris parte brevique.
  81. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  82. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  83. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  84. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  85. Illud item non est mirandum, qua ratione
  86. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  87. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  88. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  89. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  90. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  91. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  92. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  93. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  94. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  95. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  96. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  97. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  98. percipiat calidis fervoribus ardor,
  99. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  100. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  101. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  102. accidere ex una scintilla incendia passim.
  103. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  104. possideat multum caecis fervoribus ignem
  105. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  106. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  107. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  108. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  109. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  110. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  111. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  112. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  113. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  114. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  115. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  116. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  117. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  118. evanescere enim rapidas illius et acris
  119. imminui supter viris, ideoque relinqui
  120. paulatim solem cum posterioribus signis,
  121. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  122. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  123. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  124. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  125. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  126. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  127. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  128. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  129. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  130. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  131. alternis certo fluere alter tempore possit,
  132. qui queat aestivis solem detrudere signis
  133. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  134. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  135. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  136. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  137. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  138. posse alternis e partibus ire.
  139. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  140. diversas ire in partis inferna supernis?
  141. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  142. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  143. At nox obruit ingenti caligine terras,
  144. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  145. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  146. concussos itere et labefactos multo,
  147. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  148. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  149. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  150. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  151. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  152. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  153. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  154. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  155. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  156. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  157. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  158. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  159. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  160. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  161. semina confluere et solis reparare nitorem.
  162. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  163. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  164. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  165. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  166. tempore et inpubem molli pubescere veste
  167. et pariter mollem malis demittere barbam.
  168. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  169. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  170. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  171. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  172. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  173. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  174. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  175. aut quia sol idem sub terras atque superne
  176. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  177. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  178. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  179. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  180. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  181. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  182. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  183. distinet aequato caelum discrimine metas
  184. propter signiferi posituram totius orbis,
  185. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  186. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  187. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  188. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  189. aut quia crassior est certis in partibus ,
  190. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  191. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  192. propterea noctes hiberno tempore longae
  193. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  194. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  195. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  196. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  197. propterea fit uti videantur dicere verum.
  198. Luna potest solis radiis percussa nitere
  199. inque dies magis id lumen convertere nobis
  200. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  201. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  202. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  203. inde minutatim retro quasi condere lumen
  204. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  205. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  206. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  207. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  208. est etiam quare proprio cum lumine possit
  209. volvier et varias splendoris reddere formas;
  210. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  211. labitur omnimodis occursans officiensque,
  212. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  213. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  214. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  215. versandoque globum variantis edere formas,
  216. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  217. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  218. inde minutatim retro contorquet et aufert
  219. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  220. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  221. astrologorum artem contra convincere tendit,
  222. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  223. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  224. denique cur nequeat semper nova luna creari
  225. ordine formarum certo certisque figuris
  226. inque dies privos aborisci quaeque creata
  227. atque alia illius reparari in parte locoque,
  228. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  229. ordine cum videas tam certo multa creari.
  230. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  231. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  232. Flora quibus mater praespargens ante viai
  233. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  234. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  235. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  236. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  237. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  238. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  239. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  240. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  241. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  242. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  243. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  244. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  245. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  246. nam cur luna queat terram secludere solis
  247. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  248. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  249. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  250. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  251. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  252. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  253. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  254. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  255. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  256. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  257. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  258. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  259. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  260. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  261. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  262. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  263. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  264. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  265. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  266. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  267. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  268. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  269. quove modo possent offecto lumine obire
  270. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  271. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  272. omnia convisunt clara loca candida luce,
  273. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  274. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  275. tollere et incertis crerint committere ventis.
  276. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  277. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  278. florida fulserunt viridanti prata colore,
  279. arboribusque datumst variis exinde per auras
  280. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  281. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  282. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  283. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  284. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  285. multa modis multis varia ratione coorta.
  286. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  287. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  288. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  289. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  290. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  291. imbribus et calido solis concreta vapore;
  292. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  293. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  294. principio genus alituum variaeque volucres
  295. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  296. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  297. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  298. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  299. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  300. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  301. crescebant uteri terram radicibus apti;
  302. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  303. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  304. convertebat ibi natura foramina terrae
  305. et sucum venis cogebat fundere apertis
  306. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  307. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  308. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  309. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  310. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  311. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  312. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  313. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  314. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  315. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  316. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  317. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  318. simul volucres variantibus formis.
  319. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  320. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  321. mutat enim mundi naturam totius aetas
  322. ex alioque alius status excipere omnia debet
  323. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  324. omnia commutat natura et vertere cogit.
  325. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  326. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  327. sic igitur mundi naturam totius aetas
  328. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  329. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  330. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  331. conatast mira facie membrisque coorta,
  332. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  333. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  334. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  335. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  336. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  337. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  338. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  339. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  340. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  341. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  342. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  343. ut propagando possint procudere saecla;
  344. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  345. semina qua possint membris manare remissis,
  346. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  347. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  348. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  349. nec potuisse propagando procudere prolem.
  350. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  351. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  352. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  353. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  354. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  355. principio genus acre leonum saevaque saecla
  356. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  357. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  358. et genus omne quod est veterino semine partum
  359. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  360. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  361. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  362. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  363. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  364. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  365. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  366. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  367. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  368. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  369. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  370. donec ad interitum genus id natura redegit.
  371. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  372. esse queunt duplici natura et corpore bino
  373. ex alienigenis membris compacta, potestas
  374. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  375. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  376. principio circum tribus actis impiger annis
  377. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  378. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  379. post ubi equum validae vires aetate senecta
  380. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  381. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  382. officit et molli vestit lanugine malas;
  383. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  384. confieri credas Centauros posse neque esse,
  385. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  386. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  387. inter se quorum discordia membra videmus;
  388. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  389. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  390. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  391. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  392. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  393. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  394. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  395. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  396. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  397. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  398. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  399. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  400. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  401. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  402. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  403. multa licet simili ratione effutiat ore,
  404. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  405. fluxisse et gemmis florere arbusta
  406. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  407. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  408. et manibus totum circum se vertere caelum.
  409. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  410. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  411. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  412. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  413. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  414. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  415. non tamen inter se possunt complexa creari,
  416. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  417. foedere naturae certo discrimina servant.
  418. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  419. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  420. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  421. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  422. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  423. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  424. multaque per caelum solis volventia lustra
  425. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  426. nec robustus erat curvi moderator aratri
  427. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  428. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  429. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  430. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  431. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  432. glandiferas inter curabant corpora quercus
  433. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  434. arbita puniceo fieri matura colore,
  435. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  436. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  437. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  438. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  439. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  440. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  441. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  442. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  443. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  444. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  445. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  446. necdum res igni scibant tractare neque uti
  447. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  448. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  449. et frutices inter condebant squalida membra
  450. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  451. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  452. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  453. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  454. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  455. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  456. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  457. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  458. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  459. et manuum mira freti virtute pedumque
  460. consectabantur silvestria saecla ferarum
  461. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  462. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  463. saetigerisque pares subus silvestria membra
  464. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  465. circum se foliis ac frondibus involventes.
  466. nec plangore diem magno solemque per agros
  467. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  468. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  469. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  470. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  471. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  472. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  473. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  474. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  475. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  476. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  477. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  478. spumigeri suis adventu validique leonis
  479. atque intempesta cedebant nocte paventes
  480. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  481. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  482. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  483. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  484. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  485. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  486. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  487. at quos effugium servarat corpore adeso,
  488. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  489. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  490. donique eos vita privarant vermina saeva
  491. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  492. at non multa virum sub signis milia ducta
  493. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  494. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  495. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  496. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  497. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  498. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  499. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  500. tum penuria deinde cibi languentia leto
  501. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  502. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  503. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  504. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  505. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  506. ---
  507. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  508. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  509. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  510. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  511. et Venus inminuit viris puerique parentum
  512. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  513. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  514. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  515. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  516. vocibus et gestu cum balbe significarent
  517. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  518. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  519. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  520. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  521. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  522. At varios linguae sonitus natura subegit
  523. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  524. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  525. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  526. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  527. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  528. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  529. illis iratus petit atque infestus inurget.
  530. at catuli pantherarum scymnique leonum
  531. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  532. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  533. alituum porro genus alis omne videmus
  534. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  535. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  536. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  537. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  538. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  539. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  540. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  541. inter se fuerant, unde insita notities est
  542. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  543. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  544. cogere item pluris unus victosque domare
  545. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  546. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  547. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  548. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  549. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  550. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  551. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  552. pro vario sensu varia res voce notaret?
  553. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  554. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  555. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  556. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  557. inritata canum cum primum magna Molossum
  558. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  559. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  560. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  561. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  562. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  563. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  564. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  565. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  566. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  567. denique non hinnitus item differre videtur,
  568. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  569. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  570. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  571. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  572. postremo genus alituum variaeque volucres,
  573. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  574. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  575. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  576. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  577. et partim mutant cum tempestatibus una
  578. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  579. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  580. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  581. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  582. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  583. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  584. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  585. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  586. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  587. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  588. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  589. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  590. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  591. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  592. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  593. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  594. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  595. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  596. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  597. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  598. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  599. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  600. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  601. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  602. condere coeperunt urbis arcemque locare
  603. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  604. et pecudes et agros divisere atque dedere
  605. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  606. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  607. posterius res inventast aurumque repertum,
  608. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  609. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  610. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  611. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  612. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  613. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  614. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  615. ut fundamento stabili fortuna maneret
  616. et placidam possent opulenti degere vitam,
  617. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  618. certantes iter infestum fecere viai,
  619. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  620. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  621. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  622. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  623. ut satius multo iam sit parere quietum
  624. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  625. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  626. angustum per iter luctantes ambitionis;
  627. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  628. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  629. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  630. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  631. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  632. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  633. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  634. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  635. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  636. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  637. inde magistratum partim docuere creare
  638. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  639. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  640. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  641. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  642. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  643. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  644. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  645. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  646. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  647. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  648. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  649. qui violat factis communia foedera pacis.
  650. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  651. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  652. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  653. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  654. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  655. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  656. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  657. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  658. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  659. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  660. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  661. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  662. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  663. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  664. egregias animo facies vigilante videbant
  665. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  666. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  667. membra movere videbantur vocesque superbas
  668. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  669. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  670. subpeditabatur facies et forma manebat,
  671. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  672. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  673. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  674. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  675. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  676. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  677. praeterea caeli rationes ordine certo
  678. et varia annorum cernebant tempora verti
  679. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  680. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  681. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  682. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  683. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  684. luna dies et nox et noctis signa severa
  685. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  686. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  687. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  688. O genus infelix humanum, talia divis
  689. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  690. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  691. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  692. nec pietas ullast velatum saepe videri
  693. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  694. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  695. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  696. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  697. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  698. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  699. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  700. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  701. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  702. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  703. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  704. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  705. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  706. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  707. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  708. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  709. an divinitus aeterna donata salute
  710. perpetuo possint aevi labentia tractu
  711. inmensi validas aevi contemnere viris.
  712. praeterea cui non animus formidine divum
  713. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  714. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  715. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  716. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  717. corripiunt divum percussi membra timore,
  718. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  719. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  720. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  721. induperatorem classis super aequora verrit
  722. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  723. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  724. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  725. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  726. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  727. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  728. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  729. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  730. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  731. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  732. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  733. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  734. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  735. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  736. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  737. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  738. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  739. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  740. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  741. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  742. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  743. sive feras interficere et ditescere praeda;
  744. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  745. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  746. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  747. horribili sonitu silvas exederat altis
  748. a radicibus et terram percoxerat igni,
  749. manabat venis ferventibus in loca terrae
  750. concava conveniens argenti rivus et auri,
  751. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  752. posterius claro in terra splendere colore,
  753. tollebant nitido capti levique lepore,
  754. et simili formata videbant esse figura
  755. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  756. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  757. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  758. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  759. mucronum duci fastigia procudendo,
  760. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  761. materiemque dolare et levia radere tigna
  762. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  763. nec minus argento facere haec auroque parabant
  764. quam validi primum violentis viribus aeris,
  765. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  766. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  767. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  768. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  769. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  770. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  771. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  772. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  773. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  774. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  775. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  776. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  777. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  778. et lapides et item silvarum fragmina rami
  779. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  780. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  781. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  782. quo facilis magis est natura et copia maior.
  783. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  784. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  785. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  786. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  787. inde minutatim processit ferreus ensis
  788. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  789. et ferro coepere solum proscindere terrae
  790. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  791. et prius est armatum in equi conscendere costas
  792. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  793. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  794. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  795. et quam falciferos armatum escendere currus.
  796. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  797. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  798. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  799. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  800. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  801. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  802. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  803. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  804. et validos partim prae se misere leones
  805. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  806. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  807. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  808. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  809. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  810. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  811. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  812. inritata leae iaciebant corpora saltu
  813. undique et adversum venientibus ora patebant
  814. et nec opinantis a tergo deripiebant
  815. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  816. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  817. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  818. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  819. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  820. et validis socios caedebant dentibus apri
  821. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  822. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  823. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  824. nam transversa feros exibant dentis adactus
  825. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  826. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  827. concidere atque gravi terram consternere casu.
  828. si quos ante domi domitos satis esse putabant,