De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec liquidum corpus turbantibus auris
  2. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  3. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  4. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  5. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  6. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  7. unum labendi conservans usque tenorem.
  8. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  9. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  10. ex utraque polum parti premere nobis
  11. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  12. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  13. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  14. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  15. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  16. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  17. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  18. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  19. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  20. passim per caeli volvunt summania templa,
  21. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  22. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  23. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  24. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  25. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  26. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  27. in variis mundis varia ratione creatis,
  28. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  29. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  30. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  31. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  32. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  33. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  34. evanescere paulatim et decrescere pondus
  35. convenit atque aliam naturam supter habere
  36. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  37. partibus mundi, quibus insita vivit.
  38. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  39. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  40. nec caput est oneri collo nec denique totum
  41. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  42. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  43. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  44. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  45. sic igitur tellus non est aliena repente
  46. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  47. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  48. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  49. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  50. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  51. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  52. partibus mundi caeloque revincta;
  53. nam communibus inter se radicibus haerent
  54. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  55. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  56. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  57. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  58. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  59. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  60. iamne vides quantum tenuis natura valere
  61. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  62. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  63. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  64. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  65. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  66. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  67. nil magnis intervallis de corpore libant
  68. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  69. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  70. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  71. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  72. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  73. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  74. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  75. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  76. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  77. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  78. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  79. per multum, specie confusa videntur
  80. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  81. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  82. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  83. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  84. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  85. scire licet perquam pauxillo posse minores
  86. esse vel exigua maioris parte brevique.
  87. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  88. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  89. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  90. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  91. Illud item non est mirandum, qua ratione
  92. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  93. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  94. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  95. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  96. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  97. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  98. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  99. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  100. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  101. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  102. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  103. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  104. percipiat calidis fervoribus ardor,
  105. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  106. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  107. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  108. accidere ex una scintilla incendia passim.
  109. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  110. possideat multum caecis fervoribus ignem
  111. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  112. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  113. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  114. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  115. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  116. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  117. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  118. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  119. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  120. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  121. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  122. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  123. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  124. evanescere enim rapidas illius et acris
  125. imminui supter viris, ideoque relinqui
  126. paulatim solem cum posterioribus signis,
  127. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  128. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  129. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  130. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  131. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  132. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  133. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  134. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  135. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  136. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  137. alternis certo fluere alter tempore possit,
  138. qui queat aestivis solem detrudere signis
  139. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  140. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  141. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  142. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  143. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  144. posse alternis e partibus ire.
  145. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  146. diversas ire in partis inferna supernis?
  147. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  148. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  149. At nox obruit ingenti caligine terras,
  150. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  151. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  152. concussos itere et labefactos multo,
  153. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  154. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  155. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  156. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  157. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  158. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  159. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  160. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  161. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  162. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  163. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  164. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  165. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  166. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  167. semina confluere et solis reparare nitorem.
  168. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  169. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  170. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  171. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  172. tempore et inpubem molli pubescere veste
  173. et pariter mollem malis demittere barbam.
  174. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  175. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  176. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  177. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  178. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  179. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  180. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  181. aut quia sol idem sub terras atque superne
  182. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  183. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  184. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  185. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  186. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  187. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  188. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  189. distinet aequato caelum discrimine metas
  190. propter signiferi posituram totius orbis,
  191. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  192. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  193. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  194. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  195. aut quia crassior est certis in partibus ,
  196. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  197. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  198. propterea noctes hiberno tempore longae
  199. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  200. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  201. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  202. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  203. propterea fit uti videantur dicere verum.
  204. Luna potest solis radiis percussa nitere
  205. inque dies magis id lumen convertere nobis
  206. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  207. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  208. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  209. inde minutatim retro quasi condere lumen
  210. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  211. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  212. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  213. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  214. est etiam quare proprio cum lumine possit
  215. volvier et varias splendoris reddere formas;
  216. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  217. labitur omnimodis occursans officiensque,
  218. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  219. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  220. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  221. versandoque globum variantis edere formas,
  222. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  223. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  224. inde minutatim retro contorquet et aufert
  225. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  226. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  227. astrologorum artem contra convincere tendit,
  228. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  229. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  230. denique cur nequeat semper nova luna creari
  231. ordine formarum certo certisque figuris
  232. inque dies privos aborisci quaeque creata
  233. atque alia illius reparari in parte locoque,
  234. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  235. ordine cum videas tam certo multa creari.
  236. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  237. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  238. Flora quibus mater praespargens ante viai
  239. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  240. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  241. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  242. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  243. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  244. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  245. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  246. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  247. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  248. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  249. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  250. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  251. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  252. nam cur luna queat terram secludere solis
  253. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  254. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  255. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  256. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  257. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  258. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,