De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  2. atque levissimus super influit auras
  3. nec liquidum corpus turbantibus auris
  4. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  5. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  6. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  7. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  8. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  9. unum labendi conservans usque tenorem.
  10. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  11. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  12. ex utraque polum parti premere nobis
  13. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  14. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  15. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  16. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  17. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  18. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  19. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  20. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  21. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  22. passim per caeli volvunt summania templa,
  23. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  24. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  25. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  26. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  27. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  28. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  29. in variis mundis varia ratione creatis,
  30. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  31. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  32. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  33. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  34. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  35. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  36. evanescere paulatim et decrescere pondus
  37. convenit atque aliam naturam supter habere
  38. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  39. partibus mundi, quibus insita vivit.
  40. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  41. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  42. nec caput est oneri collo nec denique totum
  43. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  44. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  45. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  46. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  47. sic igitur tellus non est aliena repente
  48. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  49. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  50. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  51. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  52. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  53. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  54. partibus mundi caeloque revincta;
  55. nam communibus inter se radicibus haerent
  56. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  57. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  58. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  59. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  60. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  61. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  62. iamne vides quantum tenuis natura valere
  63. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  64. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  65. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  66. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  67. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  68. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  69. nil magnis intervallis de corpore libant
  70. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  71. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  72. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  73. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  74. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  75. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  76. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  77. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  78. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  79. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  80. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  81. per multum, specie confusa videntur
  82. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  83. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  84. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  85. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  86. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  87. scire licet perquam pauxillo posse minores
  88. esse vel exigua maioris parte brevique.
  89. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  90. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  91. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  92. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  93. Illud item non est mirandum, qua ratione
  94. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  95. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  96. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  97. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  98. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  99. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  100. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  101. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  102. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  103. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  104. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  105. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  106. percipiat calidis fervoribus ardor,
  107. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  108. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  109. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  110. accidere ex una scintilla incendia passim.
  111. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  112. possideat multum caecis fervoribus ignem
  113. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  114. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  115. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  116. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  117. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  118. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  119. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  120. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  121. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  122. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  123. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  124. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  125. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  126. evanescere enim rapidas illius et acris
  127. imminui supter viris, ideoque relinqui
  128. paulatim solem cum posterioribus signis,
  129. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  130. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  131. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  132. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  133. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  134. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  135. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  136. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  137. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  138. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  139. alternis certo fluere alter tempore possit,
  140. qui queat aestivis solem detrudere signis
  141. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  142. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  143. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  144. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  145. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  146. posse alternis e partibus ire.
  147. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  148. diversas ire in partis inferna supernis?
  149. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  150. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  151. At nox obruit ingenti caligine terras,
  152. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  153. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  154. concussos itere et labefactos multo,
  155. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  156. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  157. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  158. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  159. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  160. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  161. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  162. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  163. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  164. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  165. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  166. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  167. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  168. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  169. semina confluere et solis reparare nitorem.
  170. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  171. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  172. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  173. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  174. tempore et inpubem molli pubescere veste
  175. et pariter mollem malis demittere barbam.
  176. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  177. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  178. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  179. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  180. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  181. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  182. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  183. aut quia sol idem sub terras atque superne
  184. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  185. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  186. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  187. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  188. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  189. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  190. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  191. distinet aequato caelum discrimine metas
  192. propter signiferi posituram totius orbis,
  193. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  194. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  195. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  196. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  197. aut quia crassior est certis in partibus ,
  198. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  199. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  200. propterea noctes hiberno tempore longae
  201. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  202. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  203. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  204. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  205. propterea fit uti videantur dicere verum.
  206. Luna potest solis radiis percussa nitere
  207. inque dies magis id lumen convertere nobis
  208. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  209. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  210. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  211. inde minutatim retro quasi condere lumen
  212. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  213. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  214. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  215. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  216. est etiam quare proprio cum lumine possit
  217. volvier et varias splendoris reddere formas;
  218. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  219. labitur omnimodis occursans officiensque,
  220. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  221. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  222. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  223. versandoque globum variantis edere formas,
  224. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  225. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  226. inde minutatim retro contorquet et aufert
  227. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  228. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  229. astrologorum artem contra convincere tendit,
  230. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  231. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  232. denique cur nequeat semper nova luna creari
  233. ordine formarum certo certisque figuris
  234. inque dies privos aborisci quaeque creata
  235. atque alia illius reparari in parte locoque,
  236. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  237. ordine cum videas tam certo multa creari.
  238. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  239. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  240. Flora quibus mater praespargens ante viai
  241. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  242. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  243. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  244. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  245. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  246. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  247. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  248. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  249. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  250. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  251. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  252. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  253. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  254. nam cur luna queat terram secludere solis
  255. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  256. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  257. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  258. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  259. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  260. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  261. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  262. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  263. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  264. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  265. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  266. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  267. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  268. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  269. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  270. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  271. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  272. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  273. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  274. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  275. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  276. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  277. quove modo possent offecto lumine obire
  278. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  279. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  280. omnia convisunt clara loca candida luce,
  281. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  282. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  283. tollere et incertis crerint committere ventis.
  284. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  285. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  286. florida fulserunt viridanti prata colore,
  287. arboribusque datumst variis exinde per auras
  288. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  289. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  290. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  291. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  292. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  293. multa modis multis varia ratione coorta.
  294. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  295. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  296. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  297. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  298. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  299. imbribus et calido solis concreta vapore;
  300. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  301. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  302. principio genus alituum variaeque volucres
  303. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  304. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  305. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  306. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  307. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  308. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  309. crescebant uteri terram radicibus apti;
  310. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  311. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  312. convertebat ibi natura foramina terrae
  313. et sucum venis cogebat fundere apertis
  314. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  315. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  316. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  317. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  318. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  319. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  320. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  321. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  322. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  323. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  324. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  325. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  326. simul volucres variantibus formis.
  327. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  328. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  329. mutat enim mundi naturam totius aetas
  330. ex alioque alius status excipere omnia debet
  331. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  332. omnia commutat natura et vertere cogit.
  333. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  334. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  335. sic igitur mundi naturam totius aetas
  336. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  337. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  338. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  339. conatast mira facie membrisque coorta,
  340. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  341. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  342. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  343. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  344. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  345. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  346. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  347. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  348. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  349. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  350. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  351. ut propagando possint procudere saecla;
  352. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  353. semina qua possint membris manare remissis,
  354. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  355. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  356. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  357. nec potuisse propagando procudere prolem.
  358. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  359. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  360. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  361. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  362. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  363. principio genus acre leonum saevaque saecla
  364. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  365. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  366. et genus omne quod est veterino semine partum
  367. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  368. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  369. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  370. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  371. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  372. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  373. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  374. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  375. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  376. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  377. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  378. donec ad interitum genus id natura redegit.
  379. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  380. esse queunt duplici natura et corpore bino
  381. ex alienigenis membris compacta, potestas
  382. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  383. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  384. principio circum tribus actis impiger annis
  385. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  386. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  387. post ubi equum validae vires aetate senecta
  388. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  389. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  390. officit et molli vestit lanugine malas;
  391. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  392. confieri credas Centauros posse neque esse,
  393. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  394. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  395. inter se quorum discordia membra videmus;
  396. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  397. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  398. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  399. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  400. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  401. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  402. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  403. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  404. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  405. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  406. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  407. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  408. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  409. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  410. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  411. multa licet simili ratione effutiat ore,
  412. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  413. fluxisse et gemmis florere arbusta
  414. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  415. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  416. et manibus totum circum se vertere caelum.
  417. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  418. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  419. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  420. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  421. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  422. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  423. non tamen inter se possunt complexa creari,
  424. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  425. foedere naturae certo discrimina servant.
  426. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  427. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  428. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  429. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  430. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  431. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  432. multaque per caelum solis volventia lustra
  433. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  434. nec robustus erat curvi moderator aratri
  435. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  436. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  437. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  438. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  439. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  440. glandiferas inter curabant corpora quercus
  441. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  442. arbita puniceo fieri matura colore,
  443. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  444. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  445. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  446. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  447. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  448. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  449. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  450. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  451. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  452. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  453. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  454. necdum res igni scibant tractare neque uti
  455. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  456. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  457. et frutices inter condebant squalida membra
  458. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  459. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  460. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  461. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  462. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  463. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  464. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  465. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  466. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  467. et manuum mira freti virtute pedumque
  468. consectabantur silvestria saecla ferarum
  469. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  470. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  471. saetigerisque pares subus silvestria membra
  472. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  473. circum se foliis ac frondibus involventes.
  474. nec plangore diem magno solemque per agros
  475. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  476. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  477. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  478. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  479. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  480. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  481. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  482. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  483. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  484. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  485. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  486. spumigeri suis adventu validique leonis
  487. atque intempesta cedebant nocte paventes
  488. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  489. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  490. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  491. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  492. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  493. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  494. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  495. at quos effugium servarat corpore adeso,
  496. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  497. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  498. donique eos vita privarant vermina saeva
  499. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  500. at non multa virum sub signis milia ducta
  501. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  502. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  503. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  504. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  505. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  506. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  507. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  508. tum penuria deinde cibi languentia leto
  509. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  510. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  511. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  512. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  513. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  514. ---
  515. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  516. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  517. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  518. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  519. et Venus inminuit viris puerique parentum
  520. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  521. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  522. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  523. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  524. vocibus et gestu cum balbe significarent
  525. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  526. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  527. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  528. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  529. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  530. At varios linguae sonitus natura subegit
  531. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  532. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  533. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  534. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  535. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  536. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  537. illis iratus petit atque infestus inurget.
  538. at catuli pantherarum scymnique leonum
  539. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  540. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  541. alituum porro genus alis omne videmus
  542. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  543. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  544. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  545. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  546. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  547. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  548. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  549. inter se fuerant, unde insita notities est
  550. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  551. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  552. cogere item pluris unus victosque domare
  553. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  554. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  555. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  556. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  557. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  558. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  559. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  560. pro vario sensu varia res voce notaret?
  561. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  562. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  563. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  564. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  565. inritata canum cum primum magna Molossum
  566. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  567. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  568. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  569. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  570. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  571. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  572. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  573. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  574. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  575. denique non hinnitus item differre videtur,
  576. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  577. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  578. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  579. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  580. postremo genus alituum variaeque volucres,
  581. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  582. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  583. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  584. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  585. et partim mutant cum tempestatibus una
  586. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  587. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  588. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  589. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  590. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  591. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  592. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  593. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  594. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  595. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  596. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  597. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  598. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  599. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  600. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  601. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  602. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  603. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  604. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  605. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  606. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  607. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  608. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  609. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  610. condere coeperunt urbis arcemque locare
  611. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  612. et pecudes et agros divisere atque dedere
  613. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  614. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  615. posterius res inventast aurumque repertum,
  616. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  617. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  618. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  619. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  620. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  621. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  622. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  623. ut fundamento stabili fortuna maneret
  624. et placidam possent opulenti degere vitam,
  625. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  626. certantes iter infestum fecere viai,
  627. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  628. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  629. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  630. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  631. ut satius multo iam sit parere quietum
  632. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  633. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  634. angustum per iter luctantes ambitionis;
  635. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  636. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  637. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  638. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  639. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  640. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  641. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  642. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  643. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  644. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  645. inde magistratum partim docuere creare
  646. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  647. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  648. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  649. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  650. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  651. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  652. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  653. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  654. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  655. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  656. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  657. qui violat factis communia foedera pacis.
  658. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  659. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  660. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  661. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  662. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  663. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  664. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  665. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  666. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  667. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  668. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  669. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  670. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  671. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  672. egregias animo facies vigilante videbant
  673. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  674. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  675. membra movere videbantur vocesque superbas
  676. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  677. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  678. subpeditabatur facies et forma manebat,
  679. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  680. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  681. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  682. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  683. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  684. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  685. praeterea caeli rationes ordine certo
  686. et varia annorum cernebant tempora verti
  687. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  688. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  689. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  690. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  691. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  692. luna dies et nox et noctis signa severa
  693. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  694. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  695. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  696. O genus infelix humanum, talia divis
  697. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  698. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  699. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  700. nec pietas ullast velatum saepe videri
  701. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  702. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  703. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  704. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  705. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  706. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  707. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  708. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  709. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  710. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  711. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  712. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  713. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  714. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  715. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  716. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  717. an divinitus aeterna donata salute
  718. perpetuo possint aevi labentia tractu
  719. inmensi validas aevi contemnere viris.
  720. praeterea cui non animus formidine divum
  721. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  722. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  723. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  724. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  725. corripiunt divum percussi membra timore,
  726. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  727. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  728. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  729. induperatorem classis super aequora verrit
  730. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  731. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  732. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  733. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  734. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  735. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  736. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  737. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  738. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  739. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  740. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  741. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  742. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  743. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  744. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  745. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  746. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  747. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  748. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  749. sive quod inducti terrae bonitate volebant