De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  2. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  3. atque levissimus super influit auras
  4. nec liquidum corpus turbantibus auris
  5. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  6. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  7. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  8. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  9. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  10. unum labendi conservans usque tenorem.
  11. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  12. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  13. ex utraque polum parti premere nobis
  14. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  15. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  16. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  17. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  18. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  19. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  20. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  21. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  22. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  23. passim per caeli volvunt summania templa,
  24. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  25. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  26. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  27. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  28. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  29. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  30. in variis mundis varia ratione creatis,
  31. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  32. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  33. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  34. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  35. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  36. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  37. evanescere paulatim et decrescere pondus
  38. convenit atque aliam naturam supter habere
  39. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  40. partibus mundi, quibus insita vivit.
  41. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  42. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  43. nec caput est oneri collo nec denique totum
  44. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  45. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  46. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  47. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  48. sic igitur tellus non est aliena repente
  49. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  50. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  51. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  52. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  53. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  54. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  55. partibus mundi caeloque revincta;
  56. nam communibus inter se radicibus haerent
  57. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  58. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  59. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  60. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  61. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  62. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  63. iamne vides quantum tenuis natura valere
  64. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  65. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  66. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  67. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  68. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  69. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  70. nil magnis intervallis de corpore libant
  71. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  72. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  73. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  74. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  75. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  76. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  77. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  78. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  79. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  80. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  81. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  82. per multum, specie confusa videntur
  83. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  84. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  85. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  86. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  87. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  88. scire licet perquam pauxillo posse minores
  89. esse vel exigua maioris parte brevique.
  90. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  91. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  92. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  93. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  94. Illud item non est mirandum, qua ratione
  95. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  96. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  97. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  98. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  99. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  100. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  101. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  102. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  103. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  104. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  105. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  106. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  107. percipiat calidis fervoribus ardor,
  108. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  109. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  110. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  111. accidere ex una scintilla incendia passim.
  112. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  113. possideat multum caecis fervoribus ignem
  114. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  115. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  116. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  117. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  118. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  119. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  120. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  121. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  122. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  123. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  124. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  125. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  126. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  127. evanescere enim rapidas illius et acris
  128. imminui supter viris, ideoque relinqui
  129. paulatim solem cum posterioribus signis,
  130. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  131. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  132. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  133. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  134. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  135. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  136. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  137. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  138. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  139. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  140. alternis certo fluere alter tempore possit,
  141. qui queat aestivis solem detrudere signis
  142. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  143. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  144. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  145. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  146. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  147. posse alternis e partibus ire.
  148. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  149. diversas ire in partis inferna supernis?
  150. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  151. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  152. At nox obruit ingenti caligine terras,
  153. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  154. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  155. concussos itere et labefactos multo,
  156. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  157. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  158. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  159. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  160. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  161. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  162. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  163. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  164. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  165. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  166. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  167. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  168. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  169. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  170. semina confluere et solis reparare nitorem.
  171. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  172. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  173. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  174. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  175. tempore et inpubem molli pubescere veste
  176. et pariter mollem malis demittere barbam.
  177. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  178. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  179. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  180. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  181. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  182. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  183. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  184. aut quia sol idem sub terras atque superne
  185. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  186. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  187. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  188. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  189. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  190. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  191. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  192. distinet aequato caelum discrimine metas
  193. propter signiferi posituram totius orbis,
  194. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  195. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  196. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  197. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  198. aut quia crassior est certis in partibus ,
  199. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  200. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  201. propterea noctes hiberno tempore longae
  202. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  203. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  204. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  205. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  206. propterea fit uti videantur dicere verum.
  207. Luna potest solis radiis percussa nitere
  208. inque dies magis id lumen convertere nobis
  209. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  210. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  211. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  212. inde minutatim retro quasi condere lumen
  213. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  214. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  215. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  216. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  217. est etiam quare proprio cum lumine possit
  218. volvier et varias splendoris reddere formas;
  219. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  220. labitur omnimodis occursans officiensque,
  221. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  222. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  223. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  224. versandoque globum variantis edere formas,
  225. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,