De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  2. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  3. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  4. atque levissimus super influit auras
  5. nec liquidum corpus turbantibus auris
  6. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  7. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  8. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  9. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  10. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  11. unum labendi conservans usque tenorem.
  12. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  13. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  14. ex utraque polum parti premere nobis
  15. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  16. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  17. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  18. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  19. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  20. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  21. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  22. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  23. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  24. passim per caeli volvunt summania templa,
  25. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  26. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  27. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  28. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  29. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  30. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  31. in variis mundis varia ratione creatis,
  32. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  33. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  34. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  35. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  36. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  37. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  38. evanescere paulatim et decrescere pondus
  39. convenit atque aliam naturam supter habere
  40. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  41. partibus mundi, quibus insita vivit.
  42. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  43. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  44. nec caput est oneri collo nec denique totum
  45. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  46. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  47. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  48. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  49. sic igitur tellus non est aliena repente
  50. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  51. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  52. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  53. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  54. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  55. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  56. partibus mundi caeloque revincta;
  57. nam communibus inter se radicibus haerent
  58. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  59. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  60. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  61. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  62. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  63. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  64. iamne vides quantum tenuis natura valere
  65. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  66. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  67. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  68. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  69. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  70. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  71. nil magnis intervallis de corpore libant
  72. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  73. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  74. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  75. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  76. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  77. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  78. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  79. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  80. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  81. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  82. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  83. per multum, specie confusa videntur
  84. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  85. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  86. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  87. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  88. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  89. scire licet perquam pauxillo posse minores
  90. esse vel exigua maioris parte brevique.
  91. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  92. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  93. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  94. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  95. Illud item non est mirandum, qua ratione
  96. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  97. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  98. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  99. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  100. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  101. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  102. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  103. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  104. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  105. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  106. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  107. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  108. percipiat calidis fervoribus ardor,
  109. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  110. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  111. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  112. accidere ex una scintilla incendia passim.
  113. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  114. possideat multum caecis fervoribus ignem
  115. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  116. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  117. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  118. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  119. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  120. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  121. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  122. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  123. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  124. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  125. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  126. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  127. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  128. evanescere enim rapidas illius et acris
  129. imminui supter viris, ideoque relinqui
  130. paulatim solem cum posterioribus signis,
  131. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  132. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  133. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  134. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  135. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  136. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  137. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  138. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  139. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  140. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  141. alternis certo fluere alter tempore possit,
  142. qui queat aestivis solem detrudere signis
  143. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  144. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  145. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  146. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  147. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  148. posse alternis e partibus ire.
  149. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  150. diversas ire in partis inferna supernis?
  151. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  152. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  153. At nox obruit ingenti caligine terras,
  154. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  155. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  156. concussos itere et labefactos multo,
  157. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  158. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  159. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  160. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  161. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  162. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  163. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  164. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  165. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  166. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  167. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  168. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  169. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  170. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  171. semina confluere et solis reparare nitorem.
  172. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  173. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  174. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  175. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  176. tempore et inpubem molli pubescere veste
  177. et pariter mollem malis demittere barbam.
  178. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  179. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  180. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  181. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  182. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  183. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  184. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  185. aut quia sol idem sub terras atque superne
  186. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  187. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  188. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  189. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  190. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  191. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  192. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  193. distinet aequato caelum discrimine metas
  194. propter signiferi posituram totius orbis,
  195. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  196. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  197. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  198. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  199. aut quia crassior est certis in partibus ,