De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corpora multa vaporis et altaque caeli
  2. densabant procul a terris fulgentia templa.
  3. sidebant campi, crescebant montibus altis
  4. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  5. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  6. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  7. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  8. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  9. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  10. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  11. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  12. atque levissimus super influit auras
  13. nec liquidum corpus turbantibus auris
  14. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  15. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  16. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  17. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  18. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  19. unum labendi conservans usque tenorem.
  20. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  21. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  22. ex utraque polum parti premere nobis
  23. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  24. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  25. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  26. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  27. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  28. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  29. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  30. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  31. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  32. passim per caeli volvunt summania templa,
  33. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  34. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  35. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  36. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  37. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  38. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  39. in variis mundis varia ratione creatis,
  40. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  41. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  42. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  43. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  44. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  45. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  46. evanescere paulatim et decrescere pondus
  47. convenit atque aliam naturam supter habere
  48. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  49. partibus mundi, quibus insita vivit.
  50. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  51. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  52. nec caput est oneri collo nec denique totum
  53. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  54. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  55. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  56. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  57. sic igitur tellus non est aliena repente
  58. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  59. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  60. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  61. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  62. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  63. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  64. partibus mundi caeloque revincta;
  65. nam communibus inter se radicibus haerent
  66. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  67. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  68. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  69. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  70. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  71. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  72. iamne vides quantum tenuis natura valere
  73. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  74. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  75. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  76. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  77. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  78. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  79. nil magnis intervallis de corpore libant
  80. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  81. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  82. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  83. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  84. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  85. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  86. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  87. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  88. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  89. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  90. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  91. per multum, specie confusa videntur
  92. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  93. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  94. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  95. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  96. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  97. scire licet perquam pauxillo posse minores
  98. esse vel exigua maioris parte brevique.
  99. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  100. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  101. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  102. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  103. Illud item non est mirandum, qua ratione
  104. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  105. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  106. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  107. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  108. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  109. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  110. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  111. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  112. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  113. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  114. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  115. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  116. percipiat calidis fervoribus ardor,
  117. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  118. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  119. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  120. accidere ex una scintilla incendia passim.
  121. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  122. possideat multum caecis fervoribus ignem
  123. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  124. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  125. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  126. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  127. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  128. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  129. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  130. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  131. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  132. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  133. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  134. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  135. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  136. evanescere enim rapidas illius et acris
  137. imminui supter viris, ideoque relinqui
  138. paulatim solem cum posterioribus signis,
  139. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  140. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  141. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  142. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  143. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  144. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  145. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  146. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  147. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  148. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  149. alternis certo fluere alter tempore possit,
  150. qui queat aestivis solem detrudere signis
  151. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  152. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  153. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  154. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  155. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  156. posse alternis e partibus ire.
  157. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  158. diversas ire in partis inferna supernis?
  159. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  160. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  161. At nox obruit ingenti caligine terras,