De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  2. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  3. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  4. nec levia ut possent per summas labier oras,
  5. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  6. versent et partes ut mundi totius extent;
  7. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  8. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  9. his igitur rebus retractis terra repente,
  10. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  11. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  12. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  13. et radii solis cogebant undique terram
  14. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  15. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  16. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  17. augebat mare manando camposque natantis,
  18. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  19. corpora multa vaporis et altaque caeli
  20. densabant procul a terris fulgentia templa.
  21. sidebant campi, crescebant montibus altis
  22. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  23. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  24. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  25. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  26. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  27. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  28. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  29. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  30. atque levissimus super influit auras
  31. nec liquidum corpus turbantibus auris
  32. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  33. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  34. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  35. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  36. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  37. unum labendi conservans usque tenorem.
  38. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  39. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  40. ex utraque polum parti premere nobis
  41. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  42. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  43. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  44. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  45. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  46. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  47. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  48. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  49. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  50. passim per caeli volvunt summania templa,
  51. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  52. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  53. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  54. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  55. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  56. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  57. in variis mundis varia ratione creatis,
  58. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  59. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  60. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  61. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  62. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  63. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  64. evanescere paulatim et decrescere pondus
  65. convenit atque aliam naturam supter habere
  66. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  67. partibus mundi, quibus insita vivit.
  68. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  69. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  70. nec caput est oneri collo nec denique totum
  71. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  72. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  73. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  74. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  75. sic igitur tellus non est aliena repente
  76. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  77. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  78. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  79. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  80. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  81. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  82. partibus mundi caeloque revincta;
  83. nam communibus inter se radicibus haerent
  84. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  85. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  86. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  87. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  88. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  89. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  90. iamne vides quantum tenuis natura valere
  91. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  92. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  93. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  94. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  95. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  96. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  97. nil magnis intervallis de corpore libant
  98. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  99. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  100. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  101. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  102. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  103. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  104. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  105. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  106. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  107. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  108. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  109. per multum, specie confusa videntur
  110. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  111. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  112. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  113. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  114. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  115. scire licet perquam pauxillo posse minores
  116. esse vel exigua maioris parte brevique.
  117. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  118. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  119. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  120. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  121. Illud item non est mirandum, qua ratione
  122. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  123. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  124. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  125. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  126. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  127. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  128. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  129. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  130. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  131. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  132. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  133. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  134. percipiat calidis fervoribus ardor,
  135. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  136. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  137. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  138. accidere ex una scintilla incendia passim.
  139. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  140. possideat multum caecis fervoribus ignem
  141. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  142. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  143. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  144. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  145. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  146. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  147. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  148. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  149. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  150. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  151. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  152. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  153. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  154. evanescere enim rapidas illius et acris
  155. imminui supter viris, ideoque relinqui
  156. paulatim solem cum posterioribus signis,
  157. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  158. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  159. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  160. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  161. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  162. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  163. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  164. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  165. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  166. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  167. alternis certo fluere alter tempore possit,
  168. qui queat aestivis solem detrudere signis
  169. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  170. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  171. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  172. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  173. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  174. posse alternis e partibus ire.
  175. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  176. diversas ire in partis inferna supernis?
  177. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  178. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  179. At nox obruit ingenti caligine terras,
  180. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  181. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  182. concussos itere et labefactos multo,
  183. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  184. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  185. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  186. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  187. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  188. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  189. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  190. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  191. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  192. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  193. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  194. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  195. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  196. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  197. semina confluere et solis reparare nitorem.
  198. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  199. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  200. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  201. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  202. tempore et inpubem molli pubescere veste
  203. et pariter mollem malis demittere barbam.
  204. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  205. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  206. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  207. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  208. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  209. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  210. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  211. aut quia sol idem sub terras atque superne
  212. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  213. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  214. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  215. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  216. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  217. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  218. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  219. distinet aequato caelum discrimine metas
  220. propter signiferi posituram totius orbis,
  221. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  222. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  223. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  224. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  225. aut quia crassior est certis in partibus ,
  226. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  227. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  228. propterea noctes hiberno tempore longae
  229. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  230. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  231. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  232. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  233. propterea fit uti videantur dicere verum.
  234. Luna potest solis radiis percussa nitere
  235. inque dies magis id lumen convertere nobis
  236. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  237. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  238. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  239. inde minutatim retro quasi condere lumen
  240. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  241. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  242. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  243. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  244. est etiam quare proprio cum lumine possit
  245. volvier et varias splendoris reddere formas;
  246. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  247. labitur omnimodis occursans officiensque,
  248. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  249. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  250. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  251. versandoque globum variantis edere formas,
  252. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  253. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  254. inde minutatim retro contorquet et aufert
  255. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  256. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  257. astrologorum artem contra convincere tendit,
  258. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  259. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  260. denique cur nequeat semper nova luna creari
  261. ordine formarum certo certisque figuris
  262. inque dies privos aborisci quaeque creata
  263. atque alia illius reparari in parte locoque,
  264. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  265. ordine cum videas tam certo multa creari.
  266. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  267. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  268. Flora quibus mater praespargens ante viai
  269. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  270. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  271. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  272. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  273. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  274. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  275. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  276. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  277. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  278. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  279. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  280. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  281. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  282. nam cur luna queat terram secludere solis
  283. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  284. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  285. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  286. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  287. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  288. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  289. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  290. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  291. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  292. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  293. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  294. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  295. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  296. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  297. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  298. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  299. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  300. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  301. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  302. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  303. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  304. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  305. quove modo possent offecto lumine obire
  306. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  307. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  308. omnia convisunt clara loca candida luce,
  309. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  310. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  311. tollere et incertis crerint committere ventis.
  312. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  313. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  314. florida fulserunt viridanti prata colore,
  315. arboribusque datumst variis exinde per auras
  316. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  317. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  318. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  319. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  320. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  321. multa modis multis varia ratione coorta.
  322. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  323. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  324. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  325. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  326. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  327. imbribus et calido solis concreta vapore;
  328. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  329. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  330. principio genus alituum variaeque volucres
  331. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  332. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  333. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  334. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  335. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  336. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  337. crescebant uteri terram radicibus apti;
  338. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  339. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  340. convertebat ibi natura foramina terrae
  341. et sucum venis cogebat fundere apertis
  342. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  343. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  344. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  345. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  346. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  347. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  348. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  349. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  350. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  351. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  352. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  353. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  354. simul volucres variantibus formis.
  355. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  356. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  357. mutat enim mundi naturam totius aetas
  358. ex alioque alius status excipere omnia debet
  359. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  360. omnia commutat natura et vertere cogit.
  361. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  362. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  363. sic igitur mundi naturam totius aetas
  364. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  365. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  366. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  367. conatast mira facie membrisque coorta,
  368. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  369. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  370. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  371. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  372. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  373. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  374. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  375. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  376. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  377. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  378. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  379. ut propagando possint procudere saecla;
  380. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  381. semina qua possint membris manare remissis,
  382. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  383. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  384. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  385. nec potuisse propagando procudere prolem.
  386. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  387. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  388. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  389. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  390. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  391. principio genus acre leonum saevaque saecla
  392. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  393. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  394. et genus omne quod est veterino semine partum
  395. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  396. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  397. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  398. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  399. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  400. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  401. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  402. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  403. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  404. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  405. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  406. donec ad interitum genus id natura redegit.
  407. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  408. esse queunt duplici natura et corpore bino
  409. ex alienigenis membris compacta, potestas
  410. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  411. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  412. principio circum tribus actis impiger annis
  413. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  414. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  415. post ubi equum validae vires aetate senecta
  416. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  417. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  418. officit et molli vestit lanugine malas;
  419. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  420. confieri credas Centauros posse neque esse,
  421. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  422. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  423. inter se quorum discordia membra videmus;
  424. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  425. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  426. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  427. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  428. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  429. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  430. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  431. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  432. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  433. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  434. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  435. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  436. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  437. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  438. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  439. multa licet simili ratione effutiat ore,
  440. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  441. fluxisse et gemmis florere arbusta
  442. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  443. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  444. et manibus totum circum se vertere caelum.
  445. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  446. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  447. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  448. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  449. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  450. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  451. non tamen inter se possunt complexa creari,
  452. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  453. foedere naturae certo discrimina servant.
  454. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  455. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  456. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  457. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  458. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  459. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  460. multaque per caelum solis volventia lustra
  461. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  462. nec robustus erat curvi moderator aratri
  463. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  464. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  465. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  466. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  467. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  468. glandiferas inter curabant corpora quercus
  469. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  470. arbita puniceo fieri matura colore,
  471. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  472. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  473. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  474. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  475. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  476. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  477. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  478. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  479. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  480. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  481. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  482. necdum res igni scibant tractare neque uti
  483. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  484. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  485. et frutices inter condebant squalida membra
  486. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  487. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  488. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  489. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  490. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  491. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  492. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  493. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  494. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  495. et manuum mira freti virtute pedumque
  496. consectabantur silvestria saecla ferarum
  497. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  498. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  499. saetigerisque pares subus silvestria membra
  500. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  501. circum se foliis ac frondibus involventes.
  502. nec plangore diem magno solemque per agros
  503. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  504. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  505. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  506. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  507. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  508. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  509. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  510. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  511. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  512. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  513. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  514. spumigeri suis adventu validique leonis
  515. atque intempesta cedebant nocte paventes
  516. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  517. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  518. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  519. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  520. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  521. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  522. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  523. at quos effugium servarat corpore adeso,
  524. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  525. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  526. donique eos vita privarant vermina saeva
  527. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  528. at non multa virum sub signis milia ducta
  529. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  530. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  531. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  532. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  533. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  534. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  535. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  536. tum penuria deinde cibi languentia leto
  537. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  538. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  539. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  540. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  541. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  542. ---
  543. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  544. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  545. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  546. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  547. et Venus inminuit viris puerique parentum
  548. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  549. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  550. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  551. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  552. vocibus et gestu cum balbe significarent
  553. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  554. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  555. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  556. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  557. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  558. At varios linguae sonitus natura subegit
  559. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  560. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  561. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  562. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  563. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  564. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  565. illis iratus petit atque infestus inurget.
  566. at catuli pantherarum scymnique leonum
  567. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  568. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  569. alituum porro genus alis omne videmus