De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et late diffusus in omnis undique partis
  2. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  3. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  4. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  5. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  6. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  7. nec levia ut possent per summas labier oras,
  8. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  9. versent et partes ut mundi totius extent;
  10. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  11. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  12. his igitur rebus retractis terra repente,
  13. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  14. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  15. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  16. et radii solis cogebant undique terram
  17. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  18. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  19. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  20. augebat mare manando camposque natantis,
  21. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  22. corpora multa vaporis et altaque caeli
  23. densabant procul a terris fulgentia templa.
  24. sidebant campi, crescebant montibus altis
  25. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  26. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  27. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  28. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  29. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  30. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  31. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  32. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  33. atque levissimus super influit auras
  34. nec liquidum corpus turbantibus auris
  35. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  36. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  37. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  38. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  39. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  40. unum labendi conservans usque tenorem.
  41. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  42. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  43. ex utraque polum parti premere nobis
  44. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  45. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  46. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  47. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  48. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  49. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  50. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  51. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  52. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  53. passim per caeli volvunt summania templa,
  54. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  55. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  56. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  57. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  58. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  59. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  60. in variis mundis varia ratione creatis,
  61. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  62. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  63. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  64. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  65. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  66. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  67. evanescere paulatim et decrescere pondus
  68. convenit atque aliam naturam supter habere
  69. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  70. partibus mundi, quibus insita vivit.
  71. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  72. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  73. nec caput est oneri collo nec denique totum
  74. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  75. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  76. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  77. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  78. sic igitur tellus non est aliena repente
  79. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  80. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  81. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  82. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  83. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  84. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  85. partibus mundi caeloque revincta;
  86. nam communibus inter se radicibus haerent
  87. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  88. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  89. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  90. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  91. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  92. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  93. iamne vides quantum tenuis natura valere
  94. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  95. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  96. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  97. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  98. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  99. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  100. nil magnis intervallis de corpore libant
  101. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  102. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  103. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  104. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  105. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  106. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  107. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  108. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  109. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  110. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  111. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  112. per multum, specie confusa videntur
  113. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  114. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  115. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  116. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  117. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  118. scire licet perquam pauxillo posse minores
  119. esse vel exigua maioris parte brevique.
  120. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  121. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  122. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  123. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  124. Illud item non est mirandum, qua ratione
  125. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  126. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  127. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  128. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  129. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  130. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  131. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  132. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  133. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  134. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  135. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  136. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  137. percipiat calidis fervoribus ardor,
  138. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  139. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  140. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  141. accidere ex una scintilla incendia passim.
  142. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  143. possideat multum caecis fervoribus ignem
  144. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  145. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  146. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  147. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  148. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  149. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  150. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  151. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  152. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  153. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  154. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  155. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  156. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  157. evanescere enim rapidas illius et acris
  158. imminui supter viris, ideoque relinqui
  159. paulatim solem cum posterioribus signis,
  160. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  161. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  162. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  163. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  164. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  165. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  166. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  167. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  168. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  169. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  170. alternis certo fluere alter tempore possit,
  171. qui queat aestivis solem detrudere signis
  172. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  173. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  174. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  175. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  176. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  177. posse alternis e partibus ire.
  178. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  179. diversas ire in partis inferna supernis?
  180. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  181. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  182. At nox obruit ingenti caligine terras,
  183. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  184. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  185. concussos itere et labefactos multo,
  186. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  187. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  188. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  189. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  190. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  191. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  192. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  193. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  194. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  195. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  196. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  197. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  198. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  199. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  200. semina confluere et solis reparare nitorem.
  201. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  202. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  203. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  204. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  205. tempore et inpubem molli pubescere veste
  206. et pariter mollem malis demittere barbam.
  207. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  208. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  209. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  210. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  211. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  212. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  213. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  214. aut quia sol idem sub terras atque superne
  215. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  216. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  217. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  218. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  219. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  220. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  221. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  222. distinet aequato caelum discrimine metas
  223. propter signiferi posituram totius orbis,
  224. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  225. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  226. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  227. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  228. aut quia crassior est certis in partibus ,
  229. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  230. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  231. propterea noctes hiberno tempore longae
  232. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  233. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  234. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  235. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  236. propterea fit uti videantur dicere verum.
  237. Luna potest solis radiis percussa nitere
  238. inque dies magis id lumen convertere nobis
  239. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  240. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  241. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  242. inde minutatim retro quasi condere lumen
  243. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  244. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  245. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  246. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  247. est etiam quare proprio cum lumine possit
  248. volvier et varias splendoris reddere formas;
  249. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  250. labitur omnimodis occursans officiensque,
  251. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  252. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  253. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  254. versandoque globum variantis edere formas,
  255. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  256. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  257. inde minutatim retro contorquet et aufert
  258. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  259. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  260. astrologorum artem contra convincere tendit,
  261. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  262. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  263. denique cur nequeat semper nova luna creari
  264. ordine formarum certo certisque figuris
  265. inque dies privos aborisci quaeque creata
  266. atque alia illius reparari in parte locoque,
  267. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  268. ordine cum videas tam certo multa creari.
  269. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  270. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  271. Flora quibus mater praespargens ante viai
  272. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  273. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  274. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  275. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  276. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  277. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  278. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  279. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  280. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  281. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  282. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  283. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  284. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  285. nam cur luna queat terram secludere solis
  286. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  287. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  288. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  289. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  290. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  291. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  292. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  293. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  294. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  295. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  296. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  297. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  298. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  299. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  300. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  301. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  302. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  303. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  304. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  305. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  306. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  307. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  308. quove modo possent offecto lumine obire
  309. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  310. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  311. omnia convisunt clara loca candida luce,
  312. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  313. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  314. tollere et incertis crerint committere ventis.
  315. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  316. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  317. florida fulserunt viridanti prata colore,
  318. arboribusque datumst variis exinde per auras
  319. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  320. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  321. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  322. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  323. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  324. multa modis multis varia ratione coorta.
  325. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  326. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  327. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  328. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  329. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  330. imbribus et calido solis concreta vapore;
  331. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  332. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  333. principio genus alituum variaeque volucres
  334. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  335. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  336. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  337. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  338. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  339. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  340. crescebant uteri terram radicibus apti;
  341. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  342. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  343. convertebat ibi natura foramina terrae
  344. et sucum venis cogebat fundere apertis
  345. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  346. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  347. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  348. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  349. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  350. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  351. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  352. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  353. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  354. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  355. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  356. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  357. simul volucres variantibus formis.
  358. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  359. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  360. mutat enim mundi naturam totius aetas
  361. ex alioque alius status excipere omnia debet
  362. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  363. omnia commutat natura et vertere cogit.
  364. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  365. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  366. sic igitur mundi naturam totius aetas
  367. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  368. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  369. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  370. conatast mira facie membrisque coorta,
  371. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  372. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  373. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  374. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  375. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  376. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  377. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  378. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  379. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  380. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  381. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  382. ut propagando possint procudere saecla;
  383. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  384. semina qua possint membris manare remissis,
  385. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  386. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  387. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  388. nec potuisse propagando procudere prolem.
  389. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  390. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  391. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  392. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  393. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  394. principio genus acre leonum saevaque saecla
  395. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  396. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  397. et genus omne quod est veterino semine partum
  398. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  399. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  400. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  401. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  402. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  403. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  404. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  405. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  406. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  407. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  408. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  409. donec ad interitum genus id natura redegit.
  410. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  411. esse queunt duplici natura et corpore bino
  412. ex alienigenis membris compacta, potestas
  413. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  414. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  415. principio circum tribus actis impiger annis
  416. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  417. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  418. post ubi equum validae vires aetate senecta
  419. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  420. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  421. officit et molli vestit lanugine malas;
  422. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  423. confieri credas Centauros posse neque esse,
  424. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  425. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  426. inter se quorum discordia membra videmus;
  427. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  428. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  429. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  430. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  431. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  432. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  433. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  434. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  435. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  436. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  437. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  438. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  439. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  440. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  441. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  442. multa licet simili ratione effutiat ore,
  443. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  444. fluxisse et gemmis florere arbusta
  445. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  446. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  447. et manibus totum circum se vertere caelum.
  448. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  449. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  450. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  451. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  452. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  453. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  454. non tamen inter se possunt complexa creari,
  455. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  456. foedere naturae certo discrimina servant.
  457. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  458. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  459. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  460. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  461. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  462. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  463. multaque per caelum solis volventia lustra
  464. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  465. nec robustus erat curvi moderator aratri
  466. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  467. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  468. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  469. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  470. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  471. glandiferas inter curabant corpora quercus
  472. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  473. arbita puniceo fieri matura colore,
  474. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  475. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  476. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  477. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  478. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  479. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  480. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  481. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  482. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  483. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  484. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  485. necdum res igni scibant tractare neque uti
  486. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  487. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  488. et frutices inter condebant squalida membra
  489. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  490. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  491. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  492. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  493. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  494. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  495. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  496. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  497. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  498. et manuum mira freti virtute pedumque
  499. consectabantur silvestria saecla ferarum
  500. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  501. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  502. saetigerisque pares subus silvestria membra
  503. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  504. circum se foliis ac frondibus involventes.
  505. nec plangore diem magno solemque per agros
  506. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  507. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  508. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  509. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  510. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  511. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  512. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  513. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  514. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  515. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  516. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  517. spumigeri suis adventu validique leonis
  518. atque intempesta cedebant nocte paventes
  519. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  520. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  521. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  522. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  523. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  524. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  525. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  526. at quos effugium servarat corpore adeso,
  527. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  528. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  529. donique eos vita privarant vermina saeva
  530. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  531. at non multa virum sub signis milia ducta
  532. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  533. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  534. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  535. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  536. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  537. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  538. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  539. tum penuria deinde cibi languentia leto
  540. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  541. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  542. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  543. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  544. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  545. ---
  546. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  547. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  548. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  549. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  550. et Venus inminuit viris puerique parentum
  551. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  552. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  553. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  554. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  555. vocibus et gestu cum balbe significarent
  556. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  557. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  558. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  559. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  560. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  561. At varios linguae sonitus natura subegit
  562. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  563. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  564. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  565. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  566. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  567. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  568. illis iratus petit atque infestus inurget.
  569. at catuli pantherarum scymnique leonum
  570. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  571. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  572. alituum porro genus alis omne videmus
  573. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  574. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  575. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  576. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  577. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  578. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  579. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  580. inter se fuerant, unde insita notities est
  581. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  582. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  583. cogere item pluris unus victosque domare
  584. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  585. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  586. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  587. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  588. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  589. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  590. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  591. pro vario sensu varia res voce notaret?
  592. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  593. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  594. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  595. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  596. inritata canum cum primum magna Molossum
  597. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  598. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  599. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  600. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  601. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  602. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  603. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  604. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  605. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  606. denique non hinnitus item differre videtur,
  607. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  608. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  609. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  610. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  611. postremo genus alituum variaeque volucres,
  612. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  613. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  614. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  615. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  616. et partim mutant cum tempestatibus una
  617. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  618. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  619. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  620. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  621. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  622. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  623. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  624. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  625. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  626. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  627. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  628. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  629. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  630. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  631. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  632. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  633. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  634. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  635. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  636. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  637. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  638. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  639. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  640. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  641. condere coeperunt urbis arcemque locare
  642. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  643. et pecudes et agros divisere atque dedere
  644. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  645. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  646. posterius res inventast aurumque repertum,
  647. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  648. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  649. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  650. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  651. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  652. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  653. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  654. ut fundamento stabili fortuna maneret
  655. et placidam possent opulenti degere vitam,
  656. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  657. certantes iter infestum fecere viai,
  658. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  659. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  660. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  661. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  662. ut satius multo iam sit parere quietum
  663. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  664. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  665. angustum per iter luctantes ambitionis;
  666. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  667. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  668. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  669. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  670. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  671. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  672. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  673. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  674. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  675. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  676. inde magistratum partim docuere creare
  677. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  678. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  679. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  680. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  681. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  682. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  683. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  684. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  685. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  686. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  687. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  688. qui violat factis communia foedera pacis.
  689. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  690. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  691. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  692. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  693. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  694. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  695. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  696. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  697. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  698. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  699. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  700. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  701. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  702. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  703. egregias animo facies vigilante videbant
  704. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  705. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  706. membra movere videbantur vocesque superbas
  707. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  708. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  709. subpeditabatur facies et forma manebat,
  710. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  711. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  712. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  713. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  714. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  715. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  716. praeterea caeli rationes ordine certo
  717. et varia annorum cernebant tempora verti
  718. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  719. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  720. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  721. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  722. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  723. luna dies et nox et noctis signa severa
  724. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  725. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  726. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  727. O genus infelix humanum, talia divis
  728. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  729. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  730. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  731. nec pietas ullast velatum saepe videri
  732. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  733. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  734. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  735. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  736. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  737. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  738. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  739. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  740. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  741. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  742. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  743. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  744. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  745. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  746. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  747. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  748. an divinitus aeterna donata salute
  749. perpetuo possint aevi labentia tractu
  750. inmensi validas aevi contemnere viris.
  751. praeterea cui non animus formidine divum
  752. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  753. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  754. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  755. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  756. corripiunt divum percussi membra timore,
  757. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  758. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  759. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  760. induperatorem classis super aequora verrit
  761. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  762. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  763. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  764. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  765. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  766. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  767. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  768. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  769. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  770. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  771. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  772. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  773. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  774. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  775. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  776. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  777. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  778. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  779. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  780. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  781. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  782. sive feras interficere et ditescere praeda;
  783. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  784. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  785. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  786. horribili sonitu silvas exederat altis
  787. a radicibus et terram percoxerat igni,
  788. manabat venis ferventibus in loca terrae
  789. concava conveniens argenti rivus et auri,
  790. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  791. posterius claro in terra splendere colore,
  792. tollebant nitido capti levique lepore,
  793. et simili formata videbant esse figura
  794. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  795. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  796. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  797. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  798. mucronum duci fastigia procudendo,
  799. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  800. materiemque dolare et levia radere tigna
  801. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  802. nec minus argento facere haec auroque parabant
  803. quam validi primum violentis viribus aeris,
  804. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  805. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  806. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  807. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  808. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  809. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  810. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  811. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  812. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  813. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  814. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  815. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  816. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  817. et lapides et item silvarum fragmina rami
  818. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  819. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  820. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  821. quo facilis magis est natura et copia maior.
  822. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  823. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  824. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  825. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  826. inde minutatim processit ferreus ensis
  827. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  828. et ferro coepere solum proscindere terrae
  829. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  830. et prius est armatum in equi conscendere costas
  831. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  832. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  833. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  834. et quam falciferos armatum escendere currus.
  835. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  836. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  837. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  838. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  839. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  840. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  841. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  842. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  843. et validos partim prae se misere leones
  844. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  845. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  846. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  847. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  848. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  849. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  850. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  851. inritata leae iaciebant corpora saltu
  852. undique et adversum venientibus ora patebant
  853. et nec opinantis a tergo deripiebant
  854. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  855. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  856. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  857. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  858. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  859. et validis socios caedebant dentibus apri
  860. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  861. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  862. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  863. nam transversa feros exibant dentis adactus
  864. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  865. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  866. concidere atque gravi terram consternere casu.
  867. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  868. effervescere cernebant in rebus agundis
  869. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  870. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  871. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  872. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  873. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  874. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  875. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  876. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  877. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  878. non quierint animo praesentire atque videre,
  879. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  880. et magis id possis factum contendere in omni
  881. in variis mundis varia ratione creatis,
  882. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  883. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  884. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  885. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  886. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  887. et facere ante viros lanam natura
  888. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte