De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  2. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  3. partibus erumpens primus se sustulit aether
  4. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  5. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  6. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  7. matutina rubent radiati lumina solis
  8. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  9. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  10. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  11. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  12. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  13. corpore concreto circum datus undique saepsit
  14. et late diffusus in omnis undique partis
  15. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  16. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  17. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  18. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  19. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  20. nec levia ut possent per summas labier oras,
  21. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  22. versent et partes ut mundi totius extent;
  23. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  24. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  25. his igitur rebus retractis terra repente,
  26. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  27. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  28. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  29. et radii solis cogebant undique terram
  30. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  31. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  32. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  33. augebat mare manando camposque natantis,
  34. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  35. corpora multa vaporis et altaque caeli
  36. densabant procul a terris fulgentia templa.
  37. sidebant campi, crescebant montibus altis
  38. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  39. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  40. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  41. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  42. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  43. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  44. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  45. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  46. atque levissimus super influit auras
  47. nec liquidum corpus turbantibus auris
  48. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  49. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  50. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  51. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  52. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  53. unum labendi conservans usque tenorem.
  54. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  55. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  56. ex utraque polum parti premere nobis
  57. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  58. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  59. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  60. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  61. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  62. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  63. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  64. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  65. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  66. passim per caeli volvunt summania templa,
  67. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  68. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  69. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  70. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  71. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  72. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  73. in variis mundis varia ratione creatis,
  74. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  75. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  76. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  77. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  78. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  79. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  80. evanescere paulatim et decrescere pondus
  81. convenit atque aliam naturam supter habere
  82. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  83. partibus mundi, quibus insita vivit.
  84. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  85. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  86. nec caput est oneri collo nec denique totum
  87. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  88. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  89. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  90. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  91. sic igitur tellus non est aliena repente
  92. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  93. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  94. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  95. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  96. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  97. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  98. partibus mundi caeloque revincta;
  99. nam communibus inter se radicibus haerent
  100. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  101. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  102. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  103. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  104. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  105. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  106. iamne vides quantum tenuis natura valere
  107. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  108. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  109. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  110. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  111. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  112. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  113. nil magnis intervallis de corpore libant
  114. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  115. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  116. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  117. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  118. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  119. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  120. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  121. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  122. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  123. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  124. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  125. per multum, specie confusa videntur
  126. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  127. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  128. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  129. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  130. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  131. scire licet perquam pauxillo posse minores
  132. esse vel exigua maioris parte brevique.
  133. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  134. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  135. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  136. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  137. Illud item non est mirandum, qua ratione
  138. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  139. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  140. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  141. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  142. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  143. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,