De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  2. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  3. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  4. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  5. partibus erumpens primus se sustulit aether
  6. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  7. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  8. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  9. matutina rubent radiati lumina solis
  10. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  11. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  12. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  13. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  14. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  15. corpore concreto circum datus undique saepsit
  16. et late diffusus in omnis undique partis
  17. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  18. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  19. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  20. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  21. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  22. nec levia ut possent per summas labier oras,
  23. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  24. versent et partes ut mundi totius extent;
  25. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  26. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  27. his igitur rebus retractis terra repente,
  28. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  29. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  30. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  31. et radii solis cogebant undique terram
  32. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  33. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  34. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  35. augebat mare manando camposque natantis,
  36. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  37. corpora multa vaporis et altaque caeli
  38. densabant procul a terris fulgentia templa.
  39. sidebant campi, crescebant montibus altis
  40. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  41. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  42. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  43. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  44. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  45. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  46. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  47. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  48. atque levissimus super influit auras
  49. nec liquidum corpus turbantibus auris
  50. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  51. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  52. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  53. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  54. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  55. unum labendi conservans usque tenorem.
  56. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  57. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  58. ex utraque polum parti premere nobis
  59. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  60. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  61. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  62. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  63. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  64. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  65. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  66. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  67. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  68. passim per caeli volvunt summania templa,
  69. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  70. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  71. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  72. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  73. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  74. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  75. in variis mundis varia ratione creatis,
  76. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  77. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  78. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  79. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  80. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  81. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  82. evanescere paulatim et decrescere pondus
  83. convenit atque aliam naturam supter habere
  84. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  85. partibus mundi, quibus insita vivit.
  86. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  87. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  88. nec caput est oneri collo nec denique totum
  89. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  90. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  91. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  92. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  93. sic igitur tellus non est aliena repente
  94. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  95. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  96. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  97. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  98. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  99. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  100. partibus mundi caeloque revincta;
  101. nam communibus inter se radicibus haerent
  102. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  103. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  104. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  105. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  106. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  107. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  108. iamne vides quantum tenuis natura valere
  109. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  110. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  111. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  112. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  113. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  114. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  115. nil magnis intervallis de corpore libant
  116. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  117. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  118. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  119. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  120. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  121. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  122. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  123. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  124. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  125. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  126. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  127. per multum, specie confusa videntur
  128. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  129. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  130. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  131. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  132. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  133. scire licet perquam pauxillo posse minores
  134. esse vel exigua maioris parte brevique.
  135. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  136. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  137. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  138. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  139. Illud item non est mirandum, qua ratione
  140. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  141. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  142. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  143. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  144. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  145. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  146. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  147. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  148. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  149. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  150. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  151. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  152. percipiat calidis fervoribus ardor,
  153. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  154. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  155. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  156. accidere ex una scintilla incendia passim.
  157. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  158. possideat multum caecis fervoribus ignem
  159. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  160. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  161. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  162. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  163. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  164. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  165. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  166. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  167. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  168. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  169. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  170. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  171. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  172. evanescere enim rapidas illius et acris
  173. imminui supter viris, ideoque relinqui
  174. paulatim solem cum posterioribus signis,
  175. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  176. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  177. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  178. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  179. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  180. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  181. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  182. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  183. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  184. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  185. alternis certo fluere alter tempore possit,
  186. qui queat aestivis solem detrudere signis
  187. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  188. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  189. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  190. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  191. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  192. posse alternis e partibus ire.
  193. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  194. diversas ire in partis inferna supernis?
  195. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  196. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  197. At nox obruit ingenti caligine terras,
  198. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  199. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  200. concussos itere et labefactos multo,
  201. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  202. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  203. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  204. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  205. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  206. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  207. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  208. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  209. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  210. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  211. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  212. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  213. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  214. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  215. semina confluere et solis reparare nitorem.
  216. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  217. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  218. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  219. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  220. tempore et inpubem molli pubescere veste
  221. et pariter mollem malis demittere barbam.
  222. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  223. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  224. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  225. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  226. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  227. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  228. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  229. aut quia sol idem sub terras atque superne
  230. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  231. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  232. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  233. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  234. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  235. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  236. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  237. distinet aequato caelum discrimine metas
  238. propter signiferi posituram totius orbis,
  239. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  240. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  241. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  242. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  243. aut quia crassior est certis in partibus ,
  244. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  245. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  246. propterea noctes hiberno tempore longae
  247. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  248. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  249. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  250. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  251. propterea fit uti videantur dicere verum.
  252. Luna potest solis radiis percussa nitere
  253. inque dies magis id lumen convertere nobis
  254. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  255. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  256. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  257. inde minutatim retro quasi condere lumen
  258. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  259. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  260. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  261. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  262. est etiam quare proprio cum lumine possit
  263. volvier et varias splendoris reddere formas;
  264. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  265. labitur omnimodis occursans officiensque,
  266. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  267. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  268. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  269. versandoque globum variantis edere formas,
  270. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,