De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  2. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  3. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  4. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  5. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  6. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  7. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  8. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  9. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  10. partibus erumpens primus se sustulit aether
  11. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  12. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  13. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  14. matutina rubent radiati lumina solis
  15. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  16. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  17. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  18. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  19. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  20. corpore concreto circum datus undique saepsit
  21. et late diffusus in omnis undique partis
  22. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  23. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  24. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  25. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  26. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  27. nec levia ut possent per summas labier oras,
  28. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  29. versent et partes ut mundi totius extent;
  30. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  31. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  32. his igitur rebus retractis terra repente,
  33. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  34. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  35. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  36. et radii solis cogebant undique terram
  37. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  38. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  39. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  40. augebat mare manando camposque natantis,
  41. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  42. corpora multa vaporis et altaque caeli
  43. densabant procul a terris fulgentia templa.
  44. sidebant campi, crescebant montibus altis
  45. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  46. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  47. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  48. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  49. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  50. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  51. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  52. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  53. atque levissimus super influit auras
  54. nec liquidum corpus turbantibus auris
  55. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  56. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  57. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  58. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  59. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  60. unum labendi conservans usque tenorem.
  61. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  62. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  63. ex utraque polum parti premere nobis
  64. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  65. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  66. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  67. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  68. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  69. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  70. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  71. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  72. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  73. passim per caeli volvunt summania templa,
  74. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  75. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  76. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  77. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  78. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  79. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  80. in variis mundis varia ratione creatis,
  81. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  82. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  83. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  84. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  85. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  86. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  87. evanescere paulatim et decrescere pondus
  88. convenit atque aliam naturam supter habere
  89. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  90. partibus mundi, quibus insita vivit.
  91. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  92. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  93. nec caput est oneri collo nec denique totum
  94. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  95. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  96. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  97. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  98. sic igitur tellus non est aliena repente
  99. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  100. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  101. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  102. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  103. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  104. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  105. partibus mundi caeloque revincta;
  106. nam communibus inter se radicibus haerent
  107. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  108. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  109. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  110. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  111. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  112. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  113. iamne vides quantum tenuis natura valere
  114. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  115. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  116. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  117. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  118. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  119. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  120. nil magnis intervallis de corpore libant
  121. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  122. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  123. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  124. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  125. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  126. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  127. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  128. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  129. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  130. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  131. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  132. per multum, specie confusa videntur
  133. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  134. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  135. praebet, ut est oris extremis cumque notata,