De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  2. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  3. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  4. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  5. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  6. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  7. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  8. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  9. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  10. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  11. partibus erumpens primus se sustulit aether
  12. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  13. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  14. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  15. matutina rubent radiati lumina solis
  16. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  17. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  18. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  19. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  20. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  21. corpore concreto circum datus undique saepsit
  22. et late diffusus in omnis undique partis
  23. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  24. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  25. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  26. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  27. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  28. nec levia ut possent per summas labier oras,
  29. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  30. versent et partes ut mundi totius extent;
  31. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  32. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  33. his igitur rebus retractis terra repente,
  34. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  35. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  36. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  37. et radii solis cogebant undique terram
  38. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  39. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  40. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  41. augebat mare manando camposque natantis,
  42. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  43. corpora multa vaporis et altaque caeli
  44. densabant procul a terris fulgentia templa.
  45. sidebant campi, crescebant montibus altis
  46. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  47. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  48. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  49. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  50. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  51. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  52. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  53. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  54. atque levissimus super influit auras
  55. nec liquidum corpus turbantibus auris
  56. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  57. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  58. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  59. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  60. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  61. unum labendi conservans usque tenorem.
  62. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  63. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  64. ex utraque polum parti premere nobis
  65. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  66. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  67. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  68. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  69. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  70. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  71. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  72. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  73. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  74. passim per caeli volvunt summania templa,
  75. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  76. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  77. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  78. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  79. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  80. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  81. in variis mundis varia ratione creatis,
  82. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  83. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  84. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  85. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  86. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  87. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  88. evanescere paulatim et decrescere pondus
  89. convenit atque aliam naturam supter habere
  90. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  91. partibus mundi, quibus insita vivit.
  92. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  93. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  94. nec caput est oneri collo nec denique totum
  95. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  96. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  97. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  98. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  99. sic igitur tellus non est aliena repente
  100. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  101. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  102. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  103. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  104. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  105. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  106. partibus mundi caeloque revincta;
  107. nam communibus inter se radicibus haerent
  108. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  109. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  110. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  111. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  112. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  113. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  114. iamne vides quantum tenuis natura valere
  115. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  116. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  117. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  118. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  119. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  120. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  121. nil magnis intervallis de corpore libant
  122. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.