De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omnigenis e principiis, discordia quorum
  2. intervalla vias conexus pondera plagas
  3. concursus motus turbabat proelia miscens
  4. propter dissimilis formas variasque figuras,
  5. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  6. nec motus inter sese dare convenientis,
  7. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  8. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  9. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  10. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  11. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  12. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  13. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  14. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  15. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  16. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  17. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  18. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  19. partibus erumpens primus se sustulit aether
  20. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  21. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  22. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  23. matutina rubent radiati lumina solis
  24. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  25. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  26. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  27. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  28. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  29. corpore concreto circum datus undique saepsit
  30. et late diffusus in omnis undique partis
  31. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  32. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  33. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  34. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  35. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  36. nec levia ut possent per summas labier oras,
  37. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  38. versent et partes ut mundi totius extent;
  39. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  40. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  41. his igitur rebus retractis terra repente,
  42. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  43. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  44. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  45. et radii solis cogebant undique terram
  46. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  47. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  48. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  49. augebat mare manando camposque natantis,
  50. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  51. corpora multa vaporis et altaque caeli
  52. densabant procul a terris fulgentia templa.
  53. sidebant campi, crescebant montibus altis
  54. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  55. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  56. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  57. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  58. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  59. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  60. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  61. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  62. atque levissimus super influit auras
  63. nec liquidum corpus turbantibus auris
  64. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  65. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  66. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  67. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  68. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  69. unum labendi conservans usque tenorem.
  70. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  71. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  72. ex utraque polum parti premere nobis
  73. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  74. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  75. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  76. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  77. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  78. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  79. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  80. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  81. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  82. passim per caeli volvunt summania templa,
  83. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  84. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  85. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  86. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  87. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  88. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  89. in variis mundis varia ratione creatis,
  90. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  91. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  92. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  93. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  94. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  95. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  96. evanescere paulatim et decrescere pondus
  97. convenit atque aliam naturam supter habere
  98. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  99. partibus mundi, quibus insita vivit.
  100. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  101. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  102. nec caput est oneri collo nec denique totum
  103. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  104. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  105. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  106. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  107. sic igitur tellus non est aliena repente
  108. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  109. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  110. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  111. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  112. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  113. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  114. partibus mundi caeloque revincta;
  115. nam communibus inter se radicibus haerent
  116. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  117. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  118. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  119. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  120. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  121. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  122. iamne vides quantum tenuis natura valere
  123. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  124. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  125. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  126. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  127. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  128. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  129. nil magnis intervallis de corpore libant
  130. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  131. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  132. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  133. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  134. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  135. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  136. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  137. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  138. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  139. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  140. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  141. per multum, specie confusa videntur
  142. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  143. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  144. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  145. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  146. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  147. scire licet perquam pauxillo posse minores
  148. esse vel exigua maioris parte brevique.
  149. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  150. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  151. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  152. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  153. Illud item non est mirandum, qua ratione
  154. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  155. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  156. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  157. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  158. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  159. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  160. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  161. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  162. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  163. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  164. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  165. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  166. percipiat calidis fervoribus ardor,
  167. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  168. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  169. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  170. accidere ex una scintilla incendia passim.
  171. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  172. possideat multum caecis fervoribus ignem
  173. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  174. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  175. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  176. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  177. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  178. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  179. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  180. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  181. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  182. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  183. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  184. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  185. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  186. evanescere enim rapidas illius et acris
  187. imminui supter viris, ideoque relinqui
  188. paulatim solem cum posterioribus signis,
  189. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  190. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  191. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  192. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  193. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  194. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  195. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  196. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  197. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  198. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  199. alternis certo fluere alter tempore possit,
  200. qui queat aestivis solem detrudere signis
  201. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  202. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  203. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  204. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  205. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  206. posse alternis e partibus ire.
  207. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  208. diversas ire in partis inferna supernis?
  209. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  210. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  211. At nox obruit ingenti caligine terras,
  212. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  213. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  214. concussos itere et labefactos multo,
  215. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  216. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  217. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  218. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  219. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  220. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  221. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  222. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  223. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  224. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  225. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  226. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  227. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  228. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  229. semina confluere et solis reparare nitorem.
  230. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  231. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  232. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  233. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  234. tempore et inpubem molli pubescere veste
  235. et pariter mollem malis demittere barbam.
  236. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  237. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  238. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  239. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  240. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  241. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  242. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  243. aut quia sol idem sub terras atque superne
  244. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  245. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  246. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  247. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  248. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  249. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  250. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  251. distinet aequato caelum discrimine metas
  252. propter signiferi posituram totius orbis,
  253. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  254. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  255. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  256. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  257. aut quia crassior est certis in partibus ,
  258. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  259. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  260. propterea noctes hiberno tempore longae
  261. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  262. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  263. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  264. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  265. propterea fit uti videantur dicere verum.
  266. Luna potest solis radiis percussa nitere
  267. inque dies magis id lumen convertere nobis
  268. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  269. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  270. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  271. inde minutatim retro quasi condere lumen
  272. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  273. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  274. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  275. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  276. est etiam quare proprio cum lumine possit
  277. volvier et varias splendoris reddere formas;
  278. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  279. labitur omnimodis occursans officiensque,
  280. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  281. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  282. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  283. versandoque globum variantis edere formas,
  284. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  285. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  286. inde minutatim retro contorquet et aufert
  287. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  288. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  289. astrologorum artem contra convincere tendit,
  290. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  291. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  292. denique cur nequeat semper nova luna creari
  293. ordine formarum certo certisque figuris
  294. inque dies privos aborisci quaeque creata
  295. atque alia illius reparari in parte locoque,
  296. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  297. ordine cum videas tam certo multa creari.
  298. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  299. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  300. Flora quibus mater praespargens ante viai
  301. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  302. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  303. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  304. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  305. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  306. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  307. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  308. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  309. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  310. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  311. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  312. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  313. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  314. nam cur luna queat terram secludere solis
  315. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  316. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  317. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  318. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  319. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  320. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  321. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  322. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  323. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  324. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  325. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  326. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  327. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  328. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  329. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  330. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  331. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  332. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  333. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  334. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  335. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  336. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  337. quove modo possent offecto lumine obire
  338. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  339. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  340. omnia convisunt clara loca candida luce,
  341. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  342. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  343. tollere et incertis crerint committere ventis.
  344. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  345. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  346. florida fulserunt viridanti prata colore,
  347. arboribusque datumst variis exinde per auras
  348. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  349. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  350. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  351. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  352. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  353. multa modis multis varia ratione coorta.
  354. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  355. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  356. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  357. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  358. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  359. imbribus et calido solis concreta vapore;
  360. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  361. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  362. principio genus alituum variaeque volucres
  363. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  364. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  365. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  366. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  367. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  368. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  369. crescebant uteri terram radicibus apti;
  370. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  371. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  372. convertebat ibi natura foramina terrae
  373. et sucum venis cogebat fundere apertis
  374. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  375. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  376. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  377. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  378. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  379. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  380. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  381. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  382. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  383. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  384. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  385. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  386. simul volucres variantibus formis.
  387. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  388. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  389. mutat enim mundi naturam totius aetas
  390. ex alioque alius status excipere omnia debet
  391. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  392. omnia commutat natura et vertere cogit.
  393. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  394. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  395. sic igitur mundi naturam totius aetas
  396. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  397. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  398. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  399. conatast mira facie membrisque coorta,
  400. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  401. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  402. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  403. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  404. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  405. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  406. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  407. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  408. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  409. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  410. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  411. ut propagando possint procudere saecla;
  412. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  413. semina qua possint membris manare remissis,
  414. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  415. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  416. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  417. nec potuisse propagando procudere prolem.
  418. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  419. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  420. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  421. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  422. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  423. principio genus acre leonum saevaque saecla
  424. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  425. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  426. et genus omne quod est veterino semine partum
  427. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  428. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  429. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  430. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  431. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  432. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  433. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  434. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  435. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  436. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  437. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  438. donec ad interitum genus id natura redegit.
  439. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  440. esse queunt duplici natura et corpore bino
  441. ex alienigenis membris compacta, potestas
  442. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  443. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  444. principio circum tribus actis impiger annis
  445. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  446. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  447. post ubi equum validae vires aetate senecta
  448. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  449. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  450. officit et molli vestit lanugine malas;
  451. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  452. confieri credas Centauros posse neque esse,
  453. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  454. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  455. inter se quorum discordia membra videmus;
  456. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  457. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  458. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  459. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  460. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  461. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  462. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum