De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  2. omnigenus coetus et motus experiundo
  3. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  4. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  5. terrai maris et caeli generisque animantum.
  6. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  7. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  8. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  9. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  10. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  11. diffugere inde loci partes coepere paresque
  12. cum paribus iungi res et discludere mundum
  13. membraque dividere et magnas disponere partes
  14. omnigenis e principiis, discordia quorum
  15. intervalla vias conexus pondera plagas
  16. concursus motus turbabat proelia miscens
  17. propter dissimilis formas variasque figuras,
  18. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  19. nec motus inter sese dare convenientis,
  20. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  21. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  22. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  23. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  24. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  25. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  26. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  27. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  28. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  29. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  30. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  31. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  32. partibus erumpens primus se sustulit aether
  33. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  34. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  35. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  36. matutina rubent radiati lumina solis
  37. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  38. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  39. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  40. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  41. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  42. corpore concreto circum datus undique saepsit
  43. et late diffusus in omnis undique partis
  44. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  45. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  46. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  47. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  48. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  49. nec levia ut possent per summas labier oras,
  50. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  51. versent et partes ut mundi totius extent;
  52. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  53. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  54. his igitur rebus retractis terra repente,
  55. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  56. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  57. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  58. et radii solis cogebant undique terram
  59. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  60. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  61. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  62. augebat mare manando camposque natantis,
  63. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  64. corpora multa vaporis et altaque caeli
  65. densabant procul a terris fulgentia templa.
  66. sidebant campi, crescebant montibus altis
  67. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  68. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  69. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  70. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  71. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  72. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  73. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  74. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  75. atque levissimus super influit auras
  76. nec liquidum corpus turbantibus auris
  77. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  78. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  79. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  80. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  81. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  82. unum labendi conservans usque tenorem.
  83. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  84. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  85. ex utraque polum parti premere nobis
  86. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  87. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  88. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  89. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  90. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  91. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  92. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  93. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  94. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  95. passim per caeli volvunt summania templa,
  96. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  97. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  98. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  99. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  100. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  101. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  102. in variis mundis varia ratione creatis,
  103. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  104. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  105. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  106. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  107. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  108. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  109. evanescere paulatim et decrescere pondus
  110. convenit atque aliam naturam supter habere
  111. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  112. partibus mundi, quibus insita vivit.
  113. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  114. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  115. nec caput est oneri collo nec denique totum
  116. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  117. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  118. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  119. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  120. sic igitur tellus non est aliena repente
  121. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  122. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  123. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  124. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  125. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  126. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  127. partibus mundi caeloque revincta;
  128. nam communibus inter se radicibus haerent
  129. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  130. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  131. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  132. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  133. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  134. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  135. iamne vides quantum tenuis natura valere
  136. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  137. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  138. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  139. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  140. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  141. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  142. nil magnis intervallis de corpore libant
  143. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  144. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  145. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  146. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  147. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  148. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  149. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  150. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  151. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  152. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  153. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  154. per multum, specie confusa videntur
  155. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  156. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  157. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  158. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  159. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  160. scire licet perquam pauxillo posse minores
  161. esse vel exigua maioris parte brevique.
  162. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  163. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  164. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  165. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  166. Illud item non est mirandum, qua ratione
  167. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  168. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  169. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  170. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  171. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  172. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  173. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  174. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  175. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  176. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  177. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  178. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  179. percipiat calidis fervoribus ardor,
  180. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  181. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  182. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  183. accidere ex una scintilla incendia passim.
  184. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  185. possideat multum caecis fervoribus ignem
  186. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  187. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  188. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  189. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  190. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  191. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  192. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  193. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  194. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  195. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  196. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  197. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  198. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  199. evanescere enim rapidas illius et acris
  200. imminui supter viris, ideoque relinqui
  201. paulatim solem cum posterioribus signis,
  202. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  203. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  204. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  205. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  206. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  207. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  208. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  209. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  210. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  211. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  212. alternis certo fluere alter tempore possit,
  213. qui queat aestivis solem detrudere signis
  214. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  215. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  216. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  217. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  218. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  219. posse alternis e partibus ire.
  220. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  221. diversas ire in partis inferna supernis?
  222. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  223. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  224. At nox obruit ingenti caligine terras,
  225. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  226. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  227. concussos itere et labefactos multo,
  228. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  229. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  230. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  231. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  232. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  233. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  234. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  235. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  236. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  237. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  238. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  239. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  240. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  241. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  242. semina confluere et solis reparare nitorem.
  243. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  244. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  245. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  246. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  247. tempore et inpubem molli pubescere veste
  248. et pariter mollem malis demittere barbam.
  249. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  250. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  251. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  252. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  253. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  254. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  255. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  256. aut quia sol idem sub terras atque superne
  257. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  258. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  259. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  260. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  261. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  262. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  263. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  264. distinet aequato caelum discrimine metas
  265. propter signiferi posituram totius orbis,
  266. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  267. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  268. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  269. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  270. aut quia crassior est certis in partibus ,
  271. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  272. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  273. propterea noctes hiberno tempore longae
  274. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  275. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  276. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  277. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  278. propterea fit uti videantur dicere verum.
  279. Luna potest solis radiis percussa nitere
  280. inque dies magis id lumen convertere nobis
  281. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  282. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  283. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  284. inde minutatim retro quasi condere lumen
  285. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  286. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  287. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  288. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  289. est etiam quare proprio cum lumine possit
  290. volvier et varias splendoris reddere formas;
  291. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  292. labitur omnimodis occursans officiensque,
  293. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  294. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  295. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  296. versandoque globum variantis edere formas,
  297. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  298. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  299. inde minutatim retro contorquet et aufert
  300. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  301. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  302. astrologorum artem contra convincere tendit,
  303. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  304. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  305. denique cur nequeat semper nova luna creari
  306. ordine formarum certo certisque figuris
  307. inque dies privos aborisci quaeque creata
  308. atque alia illius reparari in parte locoque,
  309. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  310. ordine cum videas tam certo multa creari.
  311. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  312. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  313. Flora quibus mater praespargens ante viai
  314. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  315. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  316. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  317. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  318. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  319. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  320. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  321. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  322. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  323. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  324. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  325. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  326. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  327. nam cur luna queat terram secludere solis
  328. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  329. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  330. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  331. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  332. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  333. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  334. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  335. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  336. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  337. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  338. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  339. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  340. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  341. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  342. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  343. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  344. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  345. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  346. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  347. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  348. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  349. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  350. quove modo possent offecto lumine obire
  351. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  352. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  353. omnia convisunt clara loca candida luce,
  354. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  355. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  356. tollere et incertis crerint committere ventis.
  357. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  358. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  359. florida fulserunt viridanti prata colore,
  360. arboribusque datumst variis exinde per auras
  361. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  362. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  363. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  364. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  365. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  366. multa modis multis varia ratione coorta.
  367. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  368. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  369. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  370. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  371. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  372. imbribus et calido solis concreta vapore;
  373. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  374. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  375. principio genus alituum variaeque volucres
  376. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  377. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  378. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  379. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  380. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  381. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  382. crescebant uteri terram radicibus apti;
  383. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  384. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  385. convertebat ibi natura foramina terrae
  386. et sucum venis cogebat fundere apertis
  387. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  388. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  389. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  390. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  391. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  392. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  393. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  394. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  395. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  396. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  397. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  398. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  399. simul volucres variantibus formis.
  400. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  401. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  402. mutat enim mundi naturam totius aetas
  403. ex alioque alius status excipere omnia debet
  404. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  405. omnia commutat natura et vertere cogit.
  406. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  407. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  408. sic igitur mundi naturam totius aetas
  409. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  410. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  411. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  412. conatast mira facie membrisque coorta,
  413. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  414. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  415. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  416. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  417. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  418. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  419. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  420. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  421. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  422. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  423. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  424. ut propagando possint procudere saecla;
  425. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  426. semina qua possint membris manare remissis,
  427. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  428. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  429. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  430. nec potuisse propagando procudere prolem.
  431. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  432. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  433. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  434. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  435. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  436. principio genus acre leonum saevaque saecla
  437. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  438. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  439. et genus omne quod est veterino semine partum
  440. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  441. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  442. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  443. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  444. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  445. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  446. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  447. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  448. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  449. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  450. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  451. donec ad interitum genus id natura redegit.
  452. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  453. esse queunt duplici natura et corpore bino
  454. ex alienigenis membris compacta, potestas
  455. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  456. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  457. principio circum tribus actis impiger annis
  458. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  459. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  460. post ubi equum validae vires aetate senecta
  461. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  462. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  463. officit et molli vestit lanugine malas;
  464. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  465. confieri credas Centauros posse neque esse,
  466. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  467. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  468. inter se quorum discordia membra videmus;
  469. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  470. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  471. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  472. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  473. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  474. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  475. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  476. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  477. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  478. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  479. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  480. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  481. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  482. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  483. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  484. multa licet simili ratione effutiat ore,
  485. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  486. fluxisse et gemmis florere arbusta
  487. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  488. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  489. et manibus totum circum se vertere caelum.
  490. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  491. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  492. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  493. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  494. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  495. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  496. non tamen inter se possunt complexa creari,
  497. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  498. foedere naturae certo discrimina servant.
  499. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  500. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  501. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  502. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  503. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  504. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  505. multaque per caelum solis volventia lustra
  506. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  507. nec robustus erat curvi moderator aratri
  508. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  509. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  510. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  511. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  512. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  513. glandiferas inter curabant corpora quercus
  514. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  515. arbita puniceo fieri matura colore,
  516. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  517. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  518. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  519. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  520. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  521. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  522. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  523. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  524. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  525. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  526. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  527. necdum res igni scibant tractare neque uti
  528. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  529. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  530. et frutices inter condebant squalida membra
  531. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  532. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  533. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  534. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  535. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  536. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  537. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  538. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  539. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  540. et manuum mira freti virtute pedumque
  541. consectabantur silvestria saecla ferarum
  542. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  543. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  544. saetigerisque pares subus silvestria membra
  545. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  546. circum se foliis ac frondibus involventes.
  547. nec plangore diem magno solemque per agros
  548. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  549. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  550. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  551. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  552. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  553. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  554. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  555. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  556. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  557. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  558. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  559. spumigeri suis adventu validique leonis
  560. atque intempesta cedebant nocte paventes
  561. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  562. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  563. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  564. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  565. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  566. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  567. viva videns vivo sepeliri viscera busto.